From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7729

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7729. ‘Non relinquetur ungula’: quod significet quod non aliquid veri ex bono deerit, constat ex significatione ‘ungulae’ quod sit verum ex bono, de qua sequitur, et ex significatione ‘non relinqui’ quod sit non deesse, nempe ad cultum Domini; in sensu interno proximo per ‘non relinquetur ungula’ 1 significatur quod nihil prorsus deerit, quia ungula est 2 commune omnibus bestiis; 3 at in sensu interiore per ‘ungulam’ significatur verum 4 in ultimo gradu, ita verum sensuale, quod infimum, ac in opposito sensu falsum 5 ; causa quod per ‘ungulam’ id significetur, est quia per ‘pedem’ significatur naturale, et per ‘plantam pedis’ ultimum naturalis, n. 2162, 3147, 6 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328; simile 7 significatur per ‘ungulam 8 ’, nam illa est planta pedis 9 bestiarum; et quia ultimum naturalis significatur per ‘ungulam’ sicut per ‘plantam’, etiam significatur verum quod ultimum est naturalis, nam naturale cum dicitur, intelligitur verum et bonum, 10 aut in opposito sensu falsum et malum; inde est, et absque illis est nullius praedicationis.

[2] Quod per ‘ungulam’, imprimis equorum, significetur verum in ultimo gradu, ita verum sensuale, et in opposito sensu falsum ejusdem gradus, constare potest ab his locis:

apud Esaiam,

Cujus tela acuta, et omnes arcus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, rotae ejus sicut procella, 5:28;

ibi de populo vastante, per ‘tela’ significantur doctrinalia falsi, ex quibus pugnatur, et per ‘arcus’ doctrina illa, n. 2686, 2709; per ‘equos’ intellectualia, hic perversa, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; inde patet quid ‘ungula equorum’, quod nempe sit falsum in ultimo gradu:

[3] apud Jeremiam,

Prae voce plausus ungularum fortium ejus, ob tumultum currui ejus, strepitum rotarum ejus, 47:3;

ibi de populo vastante Philisthaeos; ‘plausus ungularum fortium’, nempe equorum, pro 11 pugna aperta falsi contra verum; ‘currus’ pro doctrina falsi; quod ‘currus’ sit doctrina 12 tam veri quam falsi, videatur n. 5321, 5945:

[4] apud Ezechielem,

Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui, per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, 26:10, 11;

ibi de Nebuchadnezare vastante Tyrum; ‘equi’ pro intellectualibus perversis, ut supra, ‘eques’ pro illis quae sunt talis intellectualis, n. 6534; ‘rotae quae currus’ pro falsis doctrinae; ‘currus’ est doctrina, ut supra, ‘plateae’ pro veris, n. 2336; inde patet quod ‘ungulae equorum’ sint falsa; 13 nisi talia significentur, 14 quid forent illa ‘prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum; prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui, per ungulas equorum 15 suorum conculcabit omnes plateas 16 tuas’, annon absque sensu interiore forent aliud quam voces sonantes, cum tamen 17 unaquaevis vox in Verbo pondus habet, quia a Divino:

[5] apud eundem,

Devastabunt superbiam Aegypti, ut perdatur multitudo ejus; et perdam omnem bestiam ejus super aquis multis, ut non turbet illas pes hominis amplius, nec ungula bestiae turbet illas; tunc in profundum mittam aquas illorum, et flumina illorum sicut oleum fluere faciam, 32:12-14;

haec nec intelligerentur 18 nisi sciatur 19 quid ‘Aegyptus’, 20 quid ‘pes hominis’, quid ‘ungula bestiae’, 21 quid aquae super quibus perdetur bestia, quas turbabit pes hominis et ungula bestiae, et quae in profundum mittentur; ‘aquae et flumina Aegypti’ sunt vera scientifica, ‘ungula bestiae’ est falsum in ultimo naturalis, quod turbat scientificum verum:

[6] apud Micham,

Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos, 4:13;

haec 22 quid sunt, nec quisquam scire potest absque sensu interno, ita nisi sciatur quid ‘triturare’, quid ‘filia Zionis’, quid ‘cornu 23 quod fiet sicut ferrum’, quid ‘ungula quae fiet sicut aes, quibus comminuentur populi multi’; ‘filia Zionis’ est Ecclesia caelestis, n. 2362; ‘cornu’ est potentia veri ex bono, n. 2832; ‘ferrum’ est verum naturale quod valebit ad destruendum falsa, n. 425, 426; ‘ungula’ est verum ex bono in ultimo gradu, ‘aes’ est bonum naturale quod valebit contra mala, n. 425, 1551:

[7] apud Sachariam,

Ego excitabo pastorem in terra, exscindendas non visitabit, aetate teneram non quaeret, et fractam non sanabit; carnem autem pinguis comedet, et ungulas earum diffindet, 11:16;

ibi de pastore stulto; ‘carnem pinguis comedere’ pro bonum in malum vertere, ‘ungulas diffindere’ pro verum in falsum.

[8] Quantum antiqui intelligentia praevaluerunt hodiernis, constare potest ex eo quod illi noverint 24 quibus rebus in caelo plura in mundo corresponderent, et inde quid significarent; et hoc non solum noverunt illi qui ab Ecclesia fuerunt, sed etiam qui extra Ecclesiam, sicut qui in Graecia, quorum antiquissimi 25 descripserunt res per significativa quae hodie, quia prorsus ignota, vocantur fabulosa; quod antiqui sophi in scientia talium fuerint, patet ex eo quod originem intelligentiae et sapientiae descripserint per equum alatum, quem Pegasum vocarunt, quod ille 26 ungula sua eruperit fontem, 27 apud quem novem virgines, et hoc super colle; sciverunt enim quod per ‘equum’ significaretur intellectuale, per ‘alas ejus’ spirituale, per ‘ungulas’ verum ultimi gradus, 28 ubi origo intelligentiae, per ‘virgines’ scientiae, per ‘collem’ unanimitas, et in sensu spirituali charitas; 29 sic in reliquis. Sed talia hodie inter deperdita sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after proximo.

2. infimum et communissimum

3. in Verbo passim nominatur ungula, et per illam

4. in ultimo gradu altered to ultimi gradus

5. The Manuscript inserts ibi.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts bestiarum.

9. illarum

10. et

11. vehemente jactatione falsi, nam tumultus currus est vehemens jactatio doctrinae falsi

12. in utroque sensu

13. quod

14. The Manuscript inserts constare potest, nam alioquin.

15. Omitted, in the Manuscript, tuorum, in the First Latin Edition.

16. suas

17. singula in Verbo pondera habent quia procedunt

18. The Manuscript inserts quid sint, .

19. quod

20. The Manuscript inserts quid bestia, quid aquae, .

21. nec quid quod in profundum mittentur aquae illorum; aquae et flumina Aegypti sunt scientifica, ungula bestiae est falsum in ultimo naturalis, ita scientificum verumquod est sensualis, nam hoc ultimum naturalis est

22. The Manuscript inserts quoque.

23. et

24. quid in coelo repraesentarent et inde quid significarent illa quae in mundo

25. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

26. ungulis suis

27. ad

28. per fontem intelligentia, perque

29. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.