From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7097

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7097. ‘Non novi Jehovam’: quod significet quod Dominum non curent, constat ex significatione ‘non nosse’ quod sit non curare, nam qui non curat, is dicit se non nosse; quod per ‘Jehovam’ intelligatur Dominus, videatur supra n. 1 7091. Cum hoc, quod Pharao dicit se non nosse Jehovam, ita se habet: Aegyptii ab antiquo tempore noverunt Jehovam, ex causa quia etiam in Aegypto 2 fuerat Ecclesia Antiqua, ut manifeste constare potest ex eo quod apud se Ecclesiae illius repraesentativa et significativa habuerint; hieroglyphica Aegyptiaca 3 non aliud sunt; per illa enim significabantur spiritualia, etiam sciverunt quod actualiter corresponderent; et quia incipiebant adhibere talia in cultu suo sacro, et 4 colere illa, et tandem quoque 5 vertere in magica, et sic associari turbae diabolicae in inferno, idcirco apud se Antiquam Ecclesiam prorsus destruxerunt; inde est quod per ‘Aegyptios’ in Verbo significentur scientifica Ecclesiae perversa, tum falsa quae sunt contra vera Ecclesiae.

[2] Cum ita in Aegypto cultus Divinus perversus fuit, tunc quoque non amplius licuit eis colere Jehovam, et demum ne quidem scire quod Jehovah fuerit Deus Ecclesiae Antiquae, et hoc ob causam, ne profanarent nomen Jehovae. Quod nomen Jehovae etiam illa tempore notum fuerit, et hoc antequam iterum 6 Abrahami posteris per Moschen in Monte Chorebo indicatum est, evidenter patet ex eo quod Bileamus, qui fuit ex Syria, non modo noverit Jehovam sed etiam adoraverit Ipsum et quoque sacrificaverit Ipsi, Num. xxii-xxiv. Ex his 7 nunc sciri potest quare Pharao dixit, ‘Quis Jehovah Cujus vocem audiam, ad dimittendum populum? non novi Jehovam’.

[3] At quia per Pharaonem repraesentantur illi in infernis qui in falsis sunt, et infestant illos qui ab Ecclesia spirituali, idcirco dicendum quomodo cum his se 8 habet: qui in infernis sunt, ac infestant illos qui ab Ecclesia spirituali, sunt plerique ex talibus qui dixerunt quod sola fides salvet, et tamen vixerunt vitam fidei contrariam; et quia post mortem corporis vita remanet, ita malum quod cogitarunt, 9 machinati sunt, et fecerunt, idcirco ad defendendum vitae suae mala, vel applicant illa quae dixerunt esse fidei, vel illa prorsus rejiciunt; at ne abutantur veris fidei, deprivantur illis; quibus cum deprivati sunt, falsa, quae prorsus contra vera fidei sunt, arripiunt, et 10 dein per falsa infestant illos qui in veris sunt; hoc illis tunc jucundum vitae est; plures etiam illorum, ut sibi potentiam comparent, magica addiscunt; hoc faciunt illi qui per varias artes quas excogitarunt in mundo proximum fefellerunt, ac ex successu omnia dein suae prudentiae attribuerunt.

[4] Illi qui tales facti sunt agnoscunt Patrem Creatorem universi, non autem Dominum; de Domino dicunt sicut hic Pharao de Jehovah, ‘Quis Jehovah? non novi Jehovam’; immo sicut est sphaera universalis caeli plena agnitione et amore Domini, ita est sphaera universalis infernorum plena negatione 11 Domini et odio contra Ipsum; nec sustinent ut nominetur. 12 Infernales illi tales sunt ut per exhortationes et minas non desistant, 13 tantum enim est jucundum vitae eorum 14 infestare probos, et eos ab agnitione Domini et fide in Ipsum amovere; ipsum illud vitae eorum jucundum augetur per exhortationes ut desistant, inde enim credunt quod brevi actum sit cum illis quos infestant. Hi nunc sunt qui per ‘Pharaonem’ et per ‘Aegyptios’ in specie intelliguntur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. fuit

3. The Manuscript inserts (in the margin) quae insculpserunt saxis, et quoque in imagines sculptas fecerunt

4. The Manuscript inserts quoque.

5. abuti illis ad

6. Moschi

7. patet

8. habent

9. The Manuscript inserts quod.

10. tunc

11. et odia contra Dominum, imo ne quidem

12. The Manuscript inserts Imo.

13. causa est, quia

14. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.