From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4966

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4966. ‘Princeps satellitum’: quod significet quae primaria interpretationi, constat ex significatione ‘principis satellitum’ quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790; ‘primaria interpretationi’ sunt illa quae primario conducunt ad interpretandum Verbum; ac ita ad intelligendum doctrinalia amoris in Deum et charitatis erga proximum quae ex Verbo. Sciendum quod scientifica veterum prorsus alia fuerint quam scientifica hodie; scientifica veterum egerunt, ut supra dictum, de correspondentiis rerum in mundo naturali cum rebus in mundo spirituali; scientifica quae hodie vocantur philosophica, qualia sunt Aristotelica ac similia, illis ignota fuerunt; hoc quoque patet a libris vetustiorum, quorum plerique conscripti sunt per talia quae interiora significabant, repraesentabant, et illis correspondebant;

[2] ut 1 constare potest solum ex his, ut taceantur reliqua: quod Heliconem in monte statuerint et per illum intellexerint caelum; quod Parnassum infra in colle et per illum intellexerint scientifica; quod dixerint equum volantem quem Pegasum vocarunt, rupisse ibi fontem ungula; quod scientias vocaverint virgines, et sic porro; sciverunt enim ex correspondentiis et repraesentativis quod ‘mons’ esset caelum, quod ‘collis’ esset id caelum quod infra est seu quod apud hominem, quod ‘equus’ esset intellectuale, quod ‘alae quibus volabat’ essent spiritualia, quod ‘ungula’ esset naturale, quod ‘fons’ esset intelligentia 2 , et quod ‘tres virgines quae charites dictae’ essent affectiones boni, et quod ‘virgines quae Heliconides 3 et Parnassides nominatae’, essent affectiones veri. Similiter quod sui attribuerint equos, quorum cibum vocabant ambrosiam et potum nectarem, sciebant enim quod ‘sol’ significaret amorem caelestem, ‘equi’ intellectualia quae inde sunt, et quod ‘cibi’ caelestia, et ‘potus’ spiritualia.

[3] Ex antiquis etiam manet quod reges cum coronantur, sedebunt super throno argenteo, induendi chlamyde purpurea, ungendi oleo, portabunt capite coronam, manibus sceptrum gladium, 4 claves, equitabunt in regio ornatu super equo albo, sub cujus pedibus ungulae argenti, ad mensam tunc 5 ministrabuntur ab optimatibus regni, praeter plura; sciebant enim quod ‘rex’ repraesentaret Divinum Verum quod ex Divino Bono, et inde quid thronus argenteus, chlamys purpurea, oleum unctionis, corona, sceptrum, gladius, claves, equus albus, ungulae argenti, ministratio ab optimatibus; quis hodie 6 illa novit, et ubi scientifica quae illa docent; emblemata vocant, prorsus non scientes aliquid de correspondentia et repraesentatione. Ex his patet qualia fuerunt scientifica antiquorum, et quod illa duxerint eos in cognitionem de spiritualibus et caelestibus, quae quoque hodie vix sciuntur quod sint.

[4] Scientifica quae loco illorum successerunt, et proprie philosophica dicuntur, abstrahunt potius mentem a sciendis talibus, quia applicari possunt etiam ad confirmanda falsa; et quoque mittunt mentem in tenebras cum per illa confirmantur vera, quia pleraque nudae voces sunt per quas confirmationes fiunt, quae a paucis capiuntur, et de quibus etiam pauci illi disceptant; inde constare potest quantum recessit genus humanum ab eruditione antiquorum, quae duxit ad sapientiam. Gentiles illa habuerunt ab Ecclesia Antiqua, cujus cultus externus constabat in repraesentativis et significativis, ac internus in illis quae repraesentabantur et significabantur. Haec erant scientifica quae in genuino sensu per ‘Aegyptum’ significantur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts satis.

2. The Manuscript inserts inde.

3. seu

4. The Manuscript inserts et.

5. ministrabunt illo optimates

6. haec

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.