From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6692

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6692. ‘Et praecepit Pharao omni populo [suo]’: quod significet influxum communem in scientifica contraria veris Ecclesiae, constat ex significatione ‘praecipere’ quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic influxus communis quia a ‘Pharaone’ per quem repraesentatur scientificum in communi, n. 6015; et ex significatione ‘populi ejus’ quod sint scientifica contraria veris Ecclesiae; quod ‘Aegyptii’, qui hic sunt populus, sint scientifica, saepius ostensum est, videatur n. 6638. Quod per ‘Aegyptios’ scientifica contraria veris Ecclesiae significentur, est quia repraesentativa et significativa Ecclesiae Antiquae, quae 1 Ecclesia etiam apud illos fuerat, ibi versa fuerunt in magica, nam per repraesentativa et significativa Ecclesiae eo tempore fuit communicatio cum caelo; quae communicatio fuit apud illos qui in bono charitatis vixerunt, et aperta apud plures; at qui non in bono charitatis vixerunt, sed in contrariis 2 , communicatio ‘quandoque dabatur’ aperta cum spiritibus malis qui omnia vera Ecclesiae 3 perverterunt, et cum illis destruxerunt bona, ' inde magica; 4 hoc quoque constare potest a hieroglyphicis Aegyptiorum, 5 quibus etiam in sacris utebantur, nam per illa significabant spiritualia, et ordinem Divinum perverterunt'.

[2] Magia non aliud est quam perversio ordinis, imprimis est abusus correspondentiarum; ordo est ut bona et vera quae a Domino procedunt ab homine recipiantur; cum hoc fit, ordo est in singulis quae homo intendit et cogitat; at cum homo 6 non recipit illa secundum ordinem qui est a Domino, sed 7 credit quod omnia sint fluxus caeci, et si aliquid determinatum existit, quod sit prudentiae propriae, is ordinem pervertit, nam illa quae ordinis sunt applicat ad se, 8 ut modo sibi consulat, non autem proximo, nisi quantum ille sibi favet; inde quod mirum, omnes qui sibi firmiter impresserunt quod omnia sint propriae prudentiae, et nihil providentiae Divinae, illi in altera vita ad magiam pronissimi sunt, et quantum possunt, etiam imbuunt; 9 imprimis illi qui, quia sibi fiderunt et omnia suaemet prudentiae ascripserunt, plures artes et astutias excogitarunt ad se elevandos supra alios; tales, cum in altera vita judicati sunt, conjiciuntur versus inferna magicorum, quae sunt in plano sub plantis ad dextram paulo versus anteriora, extensa ad multam distantiam, in quorum profundissimis sunt Aegyptii; inde nunc est quod per ‘Pharaonem, Aegyptios, et Aegyptum’ significentur scientifica contraria veris Ecclesiae.

[3] Ne itaque amplius repraesentativa et significativa Ecclesiae in magica 10 verterentur, assumptus est populus Israeliticus, apud quem repraesentativa et significativa Ecclesiae restaurarentur; qui populus talis erat ut is non posset magicum inde facere, nam erat prorsus in externis et in nulla fide quod aliquid internum esset, minus quod aliquid spirituale, apud tales magicum non potest existere quale apud Aegyptios.

Footnotes:

1. apud illos etiam fuit,

2. The Manuscript inserts and deletes vixerunt and inserts fuerunt.

3. The Manuscript inserts et cum veris bona.

4. quod

5. quae significativa erant spiritualium, per quae abutebantur ordine Divino, et illum pervertebant

6. The Manuscript places this after illa.

7. sibi suaeque prudentiae solum fidit, tunc

8. et ad faciendum malum illis qui sibi non favent

9. qui vitam mali simul vixerunt

10. perverterentur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.