From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6004

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6004. ‘Ne timeas a descendendo Aegyptum’: quod significet quod verum naturale cum omnibus ejus initiabitur in scientifica Ecclesiae, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui est qui ‘descenderet Aegyptum’, quod sit verum naturale, de qua mox supra n. 6001; a significatione ‘descendere’ quod sit initiari, nam ut haec initiatio repraesentaretur, Jacob cum omnibus ejus descendit in Aegyptum; et a significatione ‘Aegypti’ quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 1462, 4749, 4964, 4966.

[2] Cum hoc quod verum initiabitur in scientifica Ecclesiae, ita se habet: scientifica Ecclesiae fuerunt eo tempore repraesentativa et significativa ritualium, nam omnia ritualia Ecclesiae erant ex talibus, tum quoque erant scientifica quae inserviebant doctrinalibus charitatis quae apud illos, 1 ex his scientificis sciebant quinam intelliguntur per pauperes, 2 egenos, miseros, afflictos, oppressos, viduas, pupillos, peregrinos, vinctos in carcere, nudos, aegrotos, esurientes, sitientes, claudos, caecos, surdos, mutilos, et per plures alios in quos distinxerunt proximum, et sic docuerunt quomodo charitas exercenda; talia fuerunt scientifica illius temporis; quae quod hodie prorsus obliterata sint, patet ex eo quod ubi nominantur in Verbo, vix aliquis sciat quam quod 3 intelligantur tales qui ita vocantur, ut ubi nominantur ‘viduae’, quod sint viduae, ubi ‘peregrini’ quod sint peregrini, ubi ‘vincti in carcere’ quod sint illi, et sic porro; talia scientifica floruerunt in Aegypto, quapropter per ‘Aegyptum’ significantur scientifica; quod in talia scientifica 4 initiaretur verum naturale quod est ‘Jacob’, repraesentatur per quod ‘Jacob cum omni suo descenderet in Aegyptum’.

[3] Vera in scientifica initiari dicuntur cum in illa conferuntur, ut ibi sint; 5 quod fit ob illam causam ut cum in cogitationem venit scientificum, simul in recordationem veniant vera quae illata sunt; ut pro exemplo, cum peregrinus, quia per illum significantur qui instruendi 6 , quod obveniant ilico omnia charitatis exercitia erga tales 7 ; ita vera; similiter in reliquis; cum scientifica illis impleta sunt, tunc cum cogitatur ex scientificis, extendit et effundit se cogitatio late et quidem ad plures societates simul in caelis; nam tale scientificum, quia consistit ex tam multis veris intus in se, explicat se ita homine nesciente; sed vera erunt quae in illis;

[4] ex ordine Divino etiam est ut interiora se conferre debeant in exteriora seu quod idem, priora in posteriora, ita omnia priora tandem in ultima, et ibi simul erunt; ita fit in universa natura; nisi ita fiat, homo non plene regenerari potest, nam per talem illationem verorum in scientifica concordant ac unum faciunt interiora et exteriora quae alioquin discreparent, et si discreparent, homo non est in bono quia non in sincero: 8 praeterea scientifica sunt in lumine paene in quo sensuale visus hominis, et hoc lumen tale est ut nisi illustratum 9 fit intus a luce quae est a veris, 10 inducat in falsa, imprimis ex fallaciis sensuum, et quoque in mala ex falsis; quod ita sit, videbitur ab experientia ad finem capitum de 11 Influxu.

Footnotes:

1. inde

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. per viduas intelliguntur viduae, per peregrinos peregrini, per claudos et caecos claudi et caeci,

4. The Manuscript inserts nunc.

5. quo facto

6. The Manuscript inserts sunt.

7. The Manuscript has cum differentiis extra Ecclesiam et intra above line, with cum differentiis deleted.

8. The Manuscript inserts et.

9. sit

10. abducat

11. see Arcana Coelestia 6053 seq.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.