From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3021

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3021. ‘Pone quaeso manum tuam sub femore meo’: quod significet obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis, constat a significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878; et a significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, de qua sequitur: quod sit obstrictio ad illam potentiam, constat ex eo quod qui obstringerentur ad aliquod quod esset amoris conjugialis, ab antiquo ritu posuerint manum sub femore illius cui obstringebantur, et sic adjurati sint ab illo, et hoc ex causa quia ‘femur’ significabat amorem conjugialem, et ‘manus’ potentiam seu quantum posset; omnes enim partes corporis humani correspondent spiritualibus et caelestibus in Maximo Homine, qui est caelum, ut n. 2996, 2998 ostensum; et amplius in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; 1 ipsa femora cum lumbis correspondent amori conjugiali; haec antiquissimis fuerunt nota, quare ritus plures illis inde haerunt, inter quos etiam quod ponerent manus sub femore, cum ad quoddam bonum amoris conjugialis obstringerentur; cognitio talium, quae antiquis fuit aestimatissima et inter praecipua scientiae et intelligentiae illorum, hodie prorsus deperdita est, usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit aliqua correspondentia, et forte inde miraturi quod talia per illum ritum significentur: hic quia agitur de 2 desponsatione 3 Jishaki filii cum aliqua ex familia Abrahami, et servo seniori dictum ut 4 officio illo fungeretur, ideo 5 hic ritus.

[2] Quod ‘femur’ significet amorem conjugialem, ex correspondentia, ut dictum, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut ex processu mandato cum mulier accusaretur adulterii a viro suo, apud Mosen,

Adjurabit sacerdos mulierem juramento 6 maledictionis, et dicet sacerdos mulieri, Dabit Jehovah temet in 6 maledictionem et in adjurationem in medio populi tui, in dando Jehovah femur tuum cadens, et ventrem tuum tumentem.... Cum bibendas dederit ei aquas, et fiet, si polluta et praevaricata praevaricationem in virum suum, et venient in 7 illam aquae maledictae in amaritudines, et tumescet venter ejus, et cadet femur ejus, et erit mulier in 6 obsecrationem in medio populi sui, Num. 5:21, 27;

quod ‘femur caderet’ significabat malum amoris conjugialis seu adulterium; cetera quae in eodem processu, quoad singula, specialia rei significabant, sic ut ne minimum sit quod non involvit aliquod, utcumque homo qui absque sancti idea legit Verbum, miraturus cur talia. Ex significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris conjugialis, aliquoties dicitur quod ‘egressi femur ejus’, ut de Jacobo,

Fructificare et multiplicare, gens et coetus gentium erit ex te, et reges ex feminibus tuis exibunt, Gen. 35:11: et alibi,

Omnis anima veniens Jacobo ad Aegyptum, egressi femur ejus, Gen. 46:26; Exod. 1:5: et de Gideone, Gideoni erant septuaginta filii, egressi femur ejus,

Jud. 8:30.

[3] Et quia ‘femora, femina et lumbi’ significant illa quae sunt amoris conjugialis, etiam significant illa quae sunt amoris et charitatis, ex causa quia amor conjugialis est fundamentalis omnis amoris, videatur n. 686, 2733, 2737-2739, ex eadem enim origine sunt, nempe ex conjugio caelesti quod est boni et veri, de quibus videantur n. 2727-2759; quod ‘femur’ significet bonum amoris caelestis, et bonum amoris spiritualis, constare potest ab his locis, apud Johannem, Sedens super equo albo, habebat super vestimento suo, et super femore suo, nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum,

[Apoc. ] 19:16;

‘sedens super equo albo’ quod sit Verbum, ita Dominus Qui Verbum, videatur n. 2760-2762; quod ‘vestimentum’ sit Divinum Verum, n. 2576, 8 ideo dicitur ‘Rex regum’, n. 9 3009; inde patet quid ‘femur’, quod nempe Divinum Bonum quod est amoris Ipsius, ex quo etiam vocatur ‘Dominus dominorum’, n. 9 3004-3011, hoc quia est quali Domini, dicitur quod ‘haberet super illis nomen scriptum’, nomen enim significat quale, n. 1896, 2009, 2724, 3006:

[4] apud Davidem,

Accinge gladium tuum super femur, potens gloria tua et honore, Ps. 45:4 [KJV Ps. 45:3];

ubi de Domino; ‘gladius’ pro vero pugnante, n. 2799, ‘femur’ pro bono amoris; ‘accingere gladium super femur’ est quod verum ex quo pugnaret, esset ex bono amoris:

apud Esaiam,

Erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, 11:5;

ubi etiam de Domino; justitia quia praedicatur de bono amoris n. 2235, vocatur ‘cingulum lumborum’; ‘veritas’ 10 quia ex bono, dicitur ‘cingulum feminum’; ita ‘lumbi’ praedicantur de amore boni, et ‘femina’ de amore veri:

[5] apud eundem,

Non fessus, et non impingens in Ipso, non dormitabit, et non indormiet, et non solutum est cingulum feminum Ipsius, et non avulsa corrigia calceorum Ipsius, 5:27;

de Domino, ‘cingulum feminum’ pro amore veri, ut supra:

apud Jeremiam,

Jehovah ad illum, quod emeret cingulum lini, et poneret super lumbos, sed per aquam non duceret; ... et abiret a Euphratem, et absconderet illud in foramine petrae; ... quo facto, cum abiit, et recepit illud e loco, ... corruptum erat 13:1-7;

‘cingulum lini’ pro vero, 11 repraesentativum quod verum esset ex bono, erat quod ‘poneret illud super lumbos’; quisque videre potest quod haec repraesentativa sint, quae non sciri possunt quid significant nisi ex correspondentiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordi ad finem 12 quorundam capitum;

[6] similiter quid significant illa quae visa Ezechieli, Danieli, et Nebuchadnezzari; Ezechieli, Supra expansum, quod supra caput cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius; et vidi sicut speciem prunae, sicut aspectum ignis intra 13 illam circumcirca; ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, et splendorem illi circumcirca sicut aspectum iridis, quae est in nube in dic pluviae, ita aspectus splendoris circumcirca, ita aspectus similitudinis gloriae Jehovae, 1:26-28;

quod hoc repraesentativum fuerit Domini, ac regni Ipsius, constare potest, et quod ‘aspectus lumborum sursum et aspectus lumborum deorsum’ sit Ipsius amoris, patet a significatione ‘ignis’ quod sit amor, n. 934, et a 14 splendoris et iridis quod sit inde sapientia et intelligentia, n. 1042, 1043, 1053:

[7] Danieli,

Vir visus illi indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut Tarshish, et facies ejus sicut aspectus fulguris, et oculi ejus sicut lampades ignis, et brachia ejus et pedes ejus sicut splendor aeris laevigati, 10:[5], 6;

quid singula haec, nemini constare potest nisi ex repraesentationibus et illarum correspondentiis, ut quid lumbi, quid corpus, quid facies, oculi, brachia, pedes; ex illis patet quod Domini regnum caeleste ita repraesentatum sit, in quo Divinus amor sunt ‘lumbi’, ‘aurum Uphasi’ quo cincti, est bonum sapientiae quod ex amore, n. 113, 1551, 1552:

[8] Nebuchadnezzari, apud Danielem,

Statuae caput erat aurum bonum; pectus et brachia ejus argentum; venter et femora ejus aes; pedes ex parte ferrum, ex parte argilla, 2:32, 33;

per statuam illam status Ecclesiae successivi repraesentati sunt, per ‘caput quod aurum’ primus status, qui fuit caelestis quia amoris in Dominum; per ‘pectus et brachia quae argentum’ secundus 15 status, qui fuit spiritualis quia charitatis erga proximum; per ‘ventrem et femora quae aes’ tertius status, qui fuit boni naturalis quod est ‘aes’, n. 425, 1551, bonum naturale est amoris seu charitatis erga proximum in gradu infra bonum spirituale; per ‘pedes qui ferrum et argilla’ quartus status, qui fuit veri naturalis quod est ‘ferrum’, n. 425, 426, et quoque nullius cohaerentiae cum bono, quod est ‘argilla’. Ex his constare potest quid per femora et lumbos significatur, 16 quod nempe amor conjugialis principaliter, et inde omnis amor genuinus, ut ex adductis locis patet, et quoque ex, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV 25, 31, 32]; Esai. 20:2-4; Nahum 2:2 [KJV 1]; Ps. 69:24 [KJV Ps. 69:23]; Exod. 12:11; Luc. 12:35, 36;

etiam in opposito sensu 17 amores illis contrarii, nempe sui et mundi, I Reg. 2:5, 6; Esai. 32:10, 11; Jer. 30:6; 48:37; Ezech. 29:7; Amos 8:10.

Footnotes:

1. The Manuscript has ipsum femur

2. dispensatione, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has Isaci

4. officia, in the First Latin Edition

5. The Manuscript has talis

6. In this citation Swedenborg probably meant to distinguish ('alah) and (m'arar), both meaningcurse'. The former occurs in lines 1, 2 and the latter in line 6. In line 2 the Manuscript alters maledictionem to obsecrationem but this is corrected in the First Latin Edition. In lines 6 and 8 we should probably read obsecratae and maledictionem.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has inde etiam

9. Neither ‘Rex regum’ nor ‘Dominus dominorum’ appears in the series from 3

10. The Manuscript inserts autem.

11. The Manuscript has significativum

12. The Manuscript has cap. xxvii-xliii.

13. illum, in the First Latin Edition

14. The Manuscript has splendoris sicut irides. If correct significatione 'must be understood after a.

15. The Manuscript inserts ejus.

16. The Manuscript has praeter aliis in locis ubi nominantur, ut

17. pro amoribus in the Manuscript, amoris for amores, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.