From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10252

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10252. ‘Myrrham optimam’: quod significet perceptionem veri sensualis, constat ex significatione ‘myrrhae odoriferae’ quod sit perceptio veri sensualis, ‘odor’ enim ejus est perceptivum, ut mox supra, et ‘myrrha’ est verum sensuale. Agitur in nunc sequentibus de oleo unctionis, per quod significatur bonum caeleste, quod est Divinum Bonum Divini Amoris Domini in caelo intimo; ejus quale describitur per odorata ex quibus conficiebatur, quae fuerunt myrrha optima, cinnamomum aromaticum, calamus aromaticus, casia, et oleum oliva per quae significantur vera et bona caelestia in suo ordine, nempe ab ultimis ad prima, seu ab extremis ad intima; 1 ultima seu extrema significantur per ‘myrrham’; causa quod ita describatur bonum caeleste, seu bonum intimi caeli, est quia bonum illud existit per illa vera quae significantur, et quoque subsistit per illa.

[2] Sed quia hoc 2 altioris indaginis est, licet ulterius exponere quomodo cum hoc se habet: ut bonum caeleste, quod est bonum intimum nascatur apud hominem, quod fit per regenerationem a Domino, acquirentur vera ex Verbo, seu ex doctrina Ecclesiae quae 3 ex Verbo; haec vera 4 primum suam sedem nascuntur in memoria naturalis seu externi hominis; inde evocantur illa in 5 internum hominem a Domino, quod fit cum homo vivit secundum illa; et quantum homo afficitur illis, seu amat illa, tantum elevantur adhuc superius, seu interius a Domino, ac fiunt ibi bonum caeleste;

[3] bonum caeleste est bonum amoris faciendi vera ex Verbo propter bonum, ita propter Dominum, nam Dominus est a Quo bonum, ita bonum; haec est generatio boni illius; ex qua patet quod id bonum existat per vera ex Verbo, primum in maxime externo seu sensuali homine, dein per elevationem eorum in internum, et demum in ipsum intimum, ubi illa fiunt bonum caeleste; et quia sic bonum illud per vera in suo ordine existit, ita postea illud in simili ordine per 6 eadem vera subsistit, nam subsistentia est perpetua existentia; et cum ita subsistit, sicut 7 exstiterat, completum est, nam tunc superiora subsistunt, requiescunt, et se reponunt ordine super inferioribus ut super suis planis, et super extremis seu ultimis, quae sunt vera scientifica 8 sensualia, ut super suo fundamento.

[4] Describuntur haec vera apud Johannem in Apocalypsi per lapides pretiosos ex quibus fundamentum muri Sanctae Hierosolymae descendentis e caelo, 21:19, 20; per ‘lapides 9 pretiosos’ significantur vera Divina 10 recepta in bono, 11 videatur n. 9476, 9863, 9873, 9905. Quod ‘myrrha odorifera’ sit verum sensuale, constat etiam apud Davidem,

Amasti justitiam, propterea unxit te Deus; Deus tuus oleo laetitiae prae sociis tuis; myrrha, aloe, et kesia omnes vestes tuas, Ps. 45:8, 9 [KJV Ps. 45:7, 8];

dicuntur haec de Domino, Qui solus est Unctus Jehovae, quoniam Divinum Bonum Divini Amoris, quod significatur per oleum unctionis, fuit in Ipso, n. 9954; per ‘vestes Ipsius’, quae unctae dicuntur myrrha, aloe, et kesia, significantur Divina Vera ex Divino Bono Ipsius, in naturali, n. 5954, 9212, 9216, 9814, 12 ita per ‘myrrham’ Divinum Verum in sensuali, quia primo loco nominatur:

[5] apud Matthaeum,

Sapientes ex Oriente aperientes thesauros suos, 13 obtulerunt Domino nato dona, aurum, tus, et myrrham, 2:11;

‘aurum’ ibi est bonum, ‘tus’ est verum internum, et ‘myrrha’ est verum externum, utrumque ex bono; 14 quod primo loco ibi 15 nominetur ‘aurum’, est quia ‘aurum’ significat bonum, quod est intimum, secundo loco ‘tus’, quia significat verum internum ex bono, et quod tertio seu ultimo loco 15 nominetur ‘myrrha’, est quia significat verum externum 16 ex bono; quod ‘aurum’ sit bonum, videatur in locis citatis n. 9874, 9881, et quod ‘tus’ sit verum internum ex bono, videbitur in sequentibus ad vers. 34 hujus capitis.

[6] Quod sapientes ex Oriente illa obtulerint Domino tunc nato, erat ut significarent Divinum Ipsius in Humano, sciverunt enim illi quid aurum significabat, quid tus, et quid myrrha, nam in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant; illa scientia fuit praecipua illis temporibus apud Arabes, Aethiopes, et apud alios in Oriente, 17 quapropter etiam in Verbo per Arabiam, Aethiopiam, et per filios Orientis, in sensu interno intelliguntur illi qui in cognitionibus caelestium sunt, n. 1171, 3240, 3242, 3762; sed scientia illa tempore periit, quoniam, cum desiit bonum vitae, versa fuit in magiam; ac primum obliterata 18 apud gentem Israeliticam, et postea apud reliquas; et hodie usque adeo ut ne quidem sciatur quod sit, in Christiano orbe in tantum ut si dicatur quod omnia et singula Verbi in sensu litterae ex correspondentia significent caelestia, et quod inde sensus ejus internus, nesciatur quidnam hoc. Quia myrrha significabat verum maxime externum, quod est verum sensuale, et ejus perceptionem, ideo corpora mortuorum ungebantur olim myrrha et aloe, per quam unctionem significabatur conservatio verorum et bonorum omnium apud hominem, et quoque resurrectio; quapropter 19 etiam adhibebatur tale, quod significabat ultimum vitae apud hominem, 20 quod ultimum vocatur vita sensualis; quod talibus unctum fuerit, et una cum linteo circumdatum corpus Domini, et quod ille mos fuerit apud Judaeos, videatur apud Johannem 19:39, 40; tum apud Lucam 23:55, 56; sed sciendum quod quae de Ipso Domino in Verbo dicuntur, in supereminenti sensu intelligenda sint, quare illa ibi significant vitam Ipsius Divinam in sensuali, quae est vita propria corporis, et quoque 21 Hujus resurrectionem; quod Dominus resurrexerit toto corpore quod in mundo habuit, secus ac alii homines, notum est, nam nihil in sepulcro reliquit; quapropter etiam dixit ad discipulos, putantes se videre spiritum, cum Dominum,

Quid perturbati estis ? videte manus Meas et pedes Meo palpate Me, videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis Me habere, Luc. 24:38, 39 22 .

Footnotes:

1. ultima seu extrema significantur altered to ultimum seu extremum significatur

2. The Manuscript inserts arcanum.

3. The Manuscript inserts est.

4. primam sedem suam habent

5. internum altered to interiorem

6. illa

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. ex sensuali

9. The Manuscript inserts enim.

10. ex Verbo

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. perceptivum et communicativum illorum describitur per aromatica illa; et

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

15. nominatur

16. ita verum sensuale ex bono, eo enim ordine sequuntur

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The Manuscript inserts est.

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. quae vita

21. The Manuscript deletes hujus, and inserts illius.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.