From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5702

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5702. ‘Quia abominatio id Aegyptiis’: quod significet quod in opposito sint, constat ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in inverso ordine, n. 5700; et ex repraesentatione ‘Hebraeorum’ cum quibus ‘comedere Aegyptiis fuit abominatio’, quod sint qui in genuino ordine, n. 5701, ita inter se in opposito, inde aversatio et tandem abominatio. Quod abominationem hanc attinet, sciendum quod qui in inverso ordine 1 sunt, hoc est, in malo et inde falso, ita tandem 2 aversantur bonum et verum Ecclesiae ut cum audiunt illud, et magis cum interiora eorum, adeo illa abominentur ut apud se nauseam 3 et vomitum quasi sentiant; hoc mihi dictum 4 et ostensum, cum miratus cur orbis Christianus interiora haec Verbi non recipiunt; apparuerunt spiritus e Christiano orbe, et coacti audire interiora Verbi, illi tali nausea correpti sunt ut dicerent se sentire quasi pruritum ad vomitum in se; et dictum quod talis sit orbis Christianus hodie fere ubivis; quod talis sit, 5 causa est quia in nulla affectione veri sunt propter verum, 6 minus in affectione boni 7 ex bono; quod ex Verbo aut ex doctrinali suo aliquid cogitent 8 et loquantur, est ex habitu ab infantia, et ex instituto ritu, 9 ita est externum absque interno.

[2] Quod omnia quae Ecclesiae 10 Hebraeae, quae dein instituta fuit apud posteros Jacobi, Aegyptiis abominatio fuerint, patet non solum ex eo quod ne quidem comedere cum illis vellent, sed etiam quod sacrificia in quibus Ecclesia 11 Hebraea principalem suum cultum ponebat, illis abominatio 12 fuerint, ut patet apud Mosen,

13 Pharaoh dixit, Abite, sacrificate in terra; verum dixit Moses, Non consultum est facere sic, quia abominationem Aegyptiorum sacrificabimus Jehovae, Deo nostro, ecce si sacrificemus abominationem Aegyptiorum in oculis eorum, nonne lapidabunt nos?, Exod. 8:21, 22 [KJV 25, 26);

tum quod 14 abominatio illis pascere pecudes, et pastor, ut quoque patet apud Mosen,

Abominatio Aegyptiorum est omnis pastor gregis, Gen. 46:34;

ita quaecumque fuerunt illius Ecclesiae, Aegyptii abominati sunt; causa erat quia primitus etiam Aegyptii inter illos qui Antiquam Ecclesiam repraesentativam constituerunt, fuerant, n. 1238, 2385, sed postmodum rejecerunt Deum Ecclesiae 15 Antiquae, hoc est, Jehovam seu Dominum, et idolis serviverunt, imprimis vitulis; tum ipsa repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium Ecclesiae Antiquae, quae cum fuerunt ab Ecclesia 16 illa, hauserunt, verterunt in magica; inde illis inversus ordo, et consequenter omnium quae Ecclesiae, abominatio.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after falso.

2. abominentur

3. imo vomitum

4. et quoque ostensum after recipiunt

5. The Manuscript inserts in.

6. nec

7. quod ne quidem sciunt quid sit

8. aut

9. inde

10. quae fuerant in Ecclesia Hebraea, et dein quae instituta

11. illa

12. fuerit

13. The Manuscript omits this quotation, but leaves space for its later insertion.

14. The Manuscript inserts etiam.

15. repraesentativae

16. Antiqua

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.