From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #212

Study this Passage

  
/ 603  
  

212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur 59-72), et Quod omnia quae in Homine correspondeant Caelis (87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #87

Study this Passage

  
/ 603  
  

87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.

Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (4820).

Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (3021, 3419, 4280, 6749 [4749?] 4844, 4964, 4965 [4966?] 6004, 7729, 10252).

Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4280

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4280. Quod in illo sensu per quod ‘tetigit volam femoris Jacobi’ significetur ubi amor conjugialis conjungitur bono naturali, constat a significatione ‘volae femoris’ quod sit ubi conjunctio amoris conjugialis 1 , 2 videatur supra n. 4277; quod conjunctio ibi cum bono naturali significetur, est quia ibi femur conjungitur pedibus; ‘pedes’ in sensu interno significant bonum naturale; quod pedes illud significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986.

[2] Quod ‘femur’ sit amor conjugialis, et ‘pedes’ bonum naturale, est inter res 3 quae antiquatae et deperditae sunt; Antiqua Ecclesia, quae in 4 repraesentativis et significativis fuit, haec optime novit; talium notitia erat eorum intelligentia et sapientia; immo non solum eorum qui ab Ecclesia, sed etiam illorum qui extra Ecclesiam, ut constare potest a vetustissimis libris gentilium, ac ab illis 5 quae hodie vocantur fabulosa; significativa enim et repraesentativa ab Ecclesia Antiqua ad illos derivata sunt; apud hos quoque ‘femora et 6 lumbi’ significarunt conjugiale 7 , et ‘pedes’ naturalia. Quod ‘femora et pedes’ illa significent, est ex correspondentiis omnium membrorum, organorum et viscerum hominis cum Maximo Homine, de quibus, nempe correspondentiis, ad finem capitum nunc agitur; de correspondentiis cum femore et cum pedibus etiam in sequentibus dicetur, et ibi per experientiam vivam confirmabitur quod illa sit significatio illorum.

[3] Haec non possunt quin paradoxa appareant hodie quia, ut dictum, scientia illa prorsus antiquata et deperdita est; sed usque quantum illa scientia praestat scientiis aliis, constare potest ex eo quod Verbum quoad sensum internum absque illa nusquam possit sciri, et quia angeli qui apud hominem secundum illum sensum percipiant Verbum; tum quod 8 per illam scientiam communicatio detur 9 homini cum caelo; et quod incredibile, ipse internus homo non aliter cogitat, cum enim' externus capit Verbum secundum litteram, tunc ille secundum sensum internum, tametsi homo cum vivit in corpore, id nescit; hoc imprimis ex eo constare potest quod homo cum in alteram vitam venit ac fit angelus, absque instructione quasi ex se id sciat.

[4] Quid amor conjugialis, qui significatur per ‘femora 10 ’, tum per ‘lumbos’, videatur n. 995,

11 1123, 2727-2759; et quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum, n. 686, 3021; inde est quod qui in amore genuino conjugiali sunt, etiam sint in amore caelesti, hoc est, in amore in Dominum, ac in amore spirituali, hoc est, in charitate 12 erga proximum; quapropter per amorem conjugialem non solum intelligitur ipse ille amor sed etiam omnis amor caelestis et spiritualis; hi amores dicuntur conjungi cum bono naturali quando internus homo cum externo, seu spiritualis homo cum naturali; conjunctio illa est quae significatur per ‘volam femoris’. Quod apud Jacobum et ejus posteros in communi nulla conjunctio fuerit, patebit a sequentibus, nam de illa re in sensu interno historico hic agitur.

Footnotes:

1. conjugalis, in the First Latin Edition, and conjugialis in the Manuscript

2. de qua

3. inter res illas sunt

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts ibi.

6. ut

7. conjugialia

8. quia

9. datur

10. femur

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. amore

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.