From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #23

Study this Passage

  
/ 10837  
  

23. Quod ‘dies’ pro ipso tempore accipiatur, nihil communius est in Verbo; ut apud Esaiam,

Propinquus est dies Jehovae.... Ecce dies Jehovae venit.... Caelum commovebo, et contremiscet terra e loco suo, ... in die excandescentiae irae Meae.... Propinquum ad veniendum est tempus ipsius, et dies ejus non protrahentur, 13:6, 9, 13, 22:

et apud eundem prophetam,

In diebus antiquitatis antiquitas ejus.... Fiet in die illo oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius, 23:7, 15.

Quia ‘dies’ pro tempore, etiam pro statu istius temporis accipitur, ut apud Jeremiam,

Vae nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt se umbrae vesperae, 6:4:

et apud eundem prophetam,

Si irritum reddideritis foedus Meum diei, et foedus Meum noctis, ut non sit diurnum, et nox in tempore suo, 33:20, 25;

tum,

Renova dies nostros, sicut antiquitus, Thren. 5:21.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.