From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #23

Study this Passage

  
/ 10837  
  

23. Quod ‘dies’ pro ipso tempore accipiatur, nihil communius est in Verbo; ut apud Esaiam,

Propinquus est dies Jehovae.... Ecce dies Jehovae venit.... Caelum commovebo, et contremiscet terra e loco suo, ... in die excandescentiae irae Meae.... Propinquum ad veniendum est tempus ipsius, et dies ejus non protrahentur, 13:6, 9, 13, 22:

et apud eundem prophetam,

In diebus antiquitatis antiquitas ejus.... Fiet in die illo oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius, 23:7, 15.

Quia ‘dies’ pro tempore, etiam pro statu istius temporis accipitur, ut apud Jeremiam,

Vae nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt se umbrae vesperae, 6:4:

et apud eundem prophetam,

Si irritum reddideritis foedus Meum diei, et foedus Meum noctis, ut non sit diurnum, et nox in tempore suo, 33:20, 25;

tum,

Renova dies nostros, sicut antiquitus, Thren. 5:21.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #487

Study this Passage

  
/ 10837  
  

487. Quod per ‘dies’ significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi ‘dies creationis’ nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare ‘dies’, sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per ‘dies’ significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie.

[2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic ‘octingenti’, et in sequente versi ‘nongenti et triginta’, et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.