From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #22

Study this Passage

  
/ 10837  
  

22. Vers. 5. Et fuit vespera, et fuit mane, dies primus. Quid vespera et quid mane, inde jam noscitur. ‘Vespera’ est omnis status praecedens, quia umbrae, seu falsitatis et nullius fidei; ‘mane’ est omnis status sequens, quia lucis, seu veritatis et cognitionum fidei. ‘Vespera’ in genere significat omnia quae propria sunt hominis; ‘mane’ autem quae sunt Domini; ut per Davidem, Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo ipsius super lingua mea; dixit Deus Israelis, mihi locutus est Petra Israelis, ... Ille sicut lux mane, dum oritur sol, mane non nubes, dum a splendore, a pluvia, herba tenera e terra, 2 Sam. 23:2-4.

Quia ‘vespera’ est quando nulla fides, et ‘mane’ quando fides, Adventus Domini in mundum appellatur ‘mane’, et tempus quando venit, quia tunc nulla fides, appellatur ‘vespera’;

apud Danielem,

Sanctus dixit ad me, Usque ad vesperam, cum fit mane, bis mille et trecenta, 8:14, 26.

Similiter accipitur ‘mane’ pro omni adventu Domini, in Verbo, ita est vox novae creationis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.