From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #24

Study this Passage

  
/ 10837  
  

24. Vers. 6. Et dixit Deus, Sit expansum in medio aquarum, et sit distinguens inter aquas aquis. Postquam Spiritus Dei seu Misericordia Domini produxit in diem cognitiones veri et boni, et dedit primam lucem quod Dominus sit et quod Dominus sit ipsum bonum et ipsum verum, et quod nullum bonum et verum nisi a Domino, tunc distinguit inter hominem internum et externum, ita inter cognitiones quae sunt apud hominem internum, et scientifica quae sunt hominis externi. Homo internus vocatur ‘expansum’; cognitiones quae apud hominem internum, appellantur ‘aquae supra expansum’; et scientifica hominis externi vocantur ‘aquae sub expanso’.

[2] Homo antequam regeneratur, ne quidem novit quod internus homo detur, minus quid internus, putans non distinctos esse, quia immersus corporeis et mundanis; etiam, quae interni hominis sunt, immersit iisdem, et ex distinctis unum confusum obscurum fecit: ideo primum dicitur ut sit ‘expansum in medio aquarum’, tum ut sit ‘distinguens aquis inter aquas’, non autem distinguens ‘aquas inter aquas’. Mox vero ita, vers. 7, 8. Et fecit Deus expansum illud, et distinxit inter aquas, quae sub expanso, et inter aquas, quae supra expansum; et factum ita. Et vocavit Deus expansum, caelum.

[3] Alterum itaque quod homo dum regeneratur, animadvertit, est quod scire incipiat dari internum hominem; aut quod quae sunt apud internum hominem, sint bona et vera, quae solius Domini: et quia homo externus cum regeneratur, talis est ut usque putet bona quae agit, ex se agere, et vera quae dicit, ex se dicere; et quia talis, per ea, sicut per propria, ducitur a Domino ad bonum agendum et ad veram loquendum, ideo praecedit distinctio ab iis quae sub expanso, et sequitur de iis quae supra expansum. Arcanum etiam caeleste est quod homo per propria, tam per fallacias sensuum quam per cupiditates, ducatur et flectatur a Domino ad illa quae sunt vera et bona, et sic quod omnia et singula momenta regenerationis procedant a vespera ad mane, sicut ab externo homine ad internum, seu a terra ad caelum; quare nunc expansum seu internus homo appellatur ‘caelum’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.