From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #23

Study this Passage

  
/ 10837  
  

23. Quod ‘dies’ pro ipso tempore accipiatur, nihil communius est in Verbo; ut apud Esaiam,

Propinquus est dies Jehovae.... Ecce dies Jehovae venit.... Caelum commovebo, et contremiscet terra e loco suo, ... in die excandescentiae irae Meae.... Propinquum ad veniendum est tempus ipsius, et dies ejus non protrahentur, 13:6, 9, 13, 22:

et apud eundem prophetam,

In diebus antiquitatis antiquitas ejus.... Fiet in die illo oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius, 23:7, 15.

Quia ‘dies’ pro tempore, etiam pro statu istius temporis accipitur, ut apud Jeremiam,

Vae nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt se umbrae vesperae, 6:4:

et apud eundem prophetam,

Si irritum reddideritis foedus Meum diei, et foedus Meum noctis, ut non sit diurnum, et nox in tempore suo, 33:20, 25;

tum,

Renova dies nostros, sicut antiquitus, Thren. 5:21.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #488

Study this Passage

  
/ 10837  
  

488. Quod ‘dies’ significet status in genere, et ‘anni’ status in specie, constare etiam potest ex Verbo, ut dictum; ut apud Ezechielem,

Appropinquare fecisti dies tuos, et venisti usque ad annos tuos, 22:4;

ubi de iis qui abominanda faciunt et peccatorum mensuram implent, ita de talium statu hic praedicantur in genere ‘dies’, in specie ‘anni:’ apud Davidem,

Dies super dies regis addes, anni ejus sicut generationis et generationis, Ps. 61:7 [KJV Ps. 61:6];

de Domino et Ipsius regno, ubi etiam ‘dies et anni’ pro statu Ipsius regni:

apud eundem,

Cogitavi dies ab antiquo, annos saeculorum, Ps. 77:6 [KJV Ps. 77:5];

ubi ‘dies ab antiquo’ sunt status Ecclesiae Antiquissimae, et ‘anni saeculorum’ status Ecclesiae Antiquae:

apud Esaiam,

Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, 63:4;

pro ultimis temporibus, ubi ‘dies ultionis’ pro statu damnationis, et ‘anni redemptorum’ pro statu beatitudinis: similiter apud eundem,

Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem quis Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes, 61:2;

ubi etiam dies ut et anni dicuntur et significant status:

apud Jeremiam,

Renova dies nostros sicut antiquitus, Thren. 5:21;

ubi manifeste pro statu:

[2] apud Joelem,

Venit dies Jehovae, quia propinquus, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, ... sicut ille, non factus est a saeculo, et post eum non addet usque in annos generationis et generationis, 2:1, 2, 11;

ubi ‘dies’ pro statu tenebrarum, caliginis, nubis et obscuritatis, cujuscumque in particulari et omnium in genere:

apud Zachariam, Removebo iniquitatem terrae istius in die uno, in die illo... clamabitis vir ad socium suum, ad subter vitem, et ad subter ficum, 3:9, 10: et alibi, Erit dies unus, ille notus est Jehovae, non dies, nec nox; et fiet, ad tempus vesperae erit lux, 14:7;

ubi manifeste, quod status, quia dicitur ‘erit dies, non dies nec nox ad tempus vesperae lux:’ tum ex illis quae in decalogo, Honora patrem tuum, et matrem tuam, ... ut prolongentur dies tui, et ut sit bene tibi super humo, Deut. 5:16; 25:15;

ubi ‘prolongare dies’ non significat longaevitatem sed statum felicem.

[3] In sensu litterae non aliter videri potest quam quod ‘dies’ significet tempus, sed in sensu interno significat statum; angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, non sciunt quid tempus, nam illis non est sol et luna distinguens tempora, proinde non sciunt quid dies et annus, se quid status et ejus mutationes; quare coram angelis, qui in sensu interno Verbi sunt, quicquid est materiae, spatii et temporis, disparet ut quae in sensu litterae apud Ezechielem,

Propinquus est dies, et propinquus dies Jehovae, dies nubis tempus gentium erit, 30:3:

et apud Joelem,

Ah diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut vastatio, 1:15;

ubi ‘dies nubis’ pro nube seu falsitate; ‘dies gentium’ pro gentibus seu malitia; ‘dies Jehovae’ pro vastatione. Cum temporis noti removetur, manet notio status rerum, quae tempore illo fuerunt Similiter se habet cum ‘diebus et annis’ in hoc capite, qui toties nominantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.