From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5292

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5292. ‘In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione ‘annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, 1 de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod ‘anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia ‘anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after conjuncta bonis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #23

Study this Passage

  
/ 10837  
  

23. Quod ‘dies’ pro ipso tempore accipiatur, nihil communius est in Verbo; ut apud Esaiam,

Propinquus est dies Jehovae.... Ecce dies Jehovae venit.... Caelum commovebo, et contremiscet terra e loco suo, ... in die excandescentiae irae Meae.... Propinquum ad veniendum est tempus ipsius, et dies ejus non protrahentur, 13:6, 9, 13, 22:

et apud eundem prophetam,

In diebus antiquitatis antiquitas ejus.... Fiet in die illo oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius, 23:7, 15.

Quia ‘dies’ pro tempore, etiam pro statu istius temporis accipitur, ut apud Jeremiam,

Vae nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt se umbrae vesperae, 6:4:

et apud eundem prophetam,

Si irritum reddideritis foedus Meum diei, et foedus Meum noctis, ut non sit diurnum, et nox in tempore suo, 33:20, 25;

tum,

Renova dies nostros, sicut antiquitus, Thren. 5:21.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5280

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5280. ‘Et non cognoscetur abundantia annonae in terra’: quod significet quod nihil de vero quod prius, appercipietur ibi, constat ex significatione ‘cognosci’ quod sit appercipi; ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit verum multiplicatum, de qua supra n. 5276, 5278; et ex significatione ‘terrae’ hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278, 5279; inde patet quod per ‘non cognoscetur abundantia annonae in terra’ significetur quod nihil de vero quod prius, appercipietur in naturali.

[2] In hoc versu agitur de statu desolationis ultimo cum desperatio quae proxime praecedit ante regenerationem, et quia de hac re in hoc versu agitur, dicendum quomodo se habet: omnis homo reformari debet, ac e novo nasci seu regenerari, ut possit venire in caelum, Nemo enim nisi generetur denuo, potest videre regnum Dei, Joh. 3:3, 5, 6; homo natus est in peccatum, quod auctum est longa serie a parentibus, avis et atavis, et hereditarium factum, et sic translatum in proles; 1 homo qui nascitur, in tot mala hereditaria quae successive ita succreverunt, nascitur, 2 inde est quod non sit nisi peccatum; quapropter nisi regeneretur, in peccato totus quantus manet; ut autem regeneretur, primo debet reformari et hoc per vera fidei; addiscet enim ex Verbo et ex doctrina inde, quid bonum; cognitiones boni ex Verbo seu doctrina inde vocantur vera fidei, nam omnia vera fidei scaturiunt ex bono et fluunt ad bonum, spectant enim bonum ut finem;

[3] hic status est primus, et vocatur status reformationis; in hunc statum introducuntur plerique qui in Ecclesia ab infantia usque ad adolescentiam, at usque pauci regenerantur, vera enim fidei seu cognitiones boni discunt plerique in Ecclesia ob finem famae et honoris et ob finem lucri; cum itaque vera fidei per illos amores introducta sunt, non potest homo e novo nasci seu regenerari priusquam illi amores remoti fuerint; ut itaque removeantur, mittitur homo in statum tentationis, quod fit hoc modo: excitantur amores illi a turba infernali, nam haec turba in illis vivere vult, at tunc ab angelis excitantur affectiones veri et boni quae ab infantia in statu innocentiae insinuatae sunt, et dein interius reconditae et ad hunc usum conservatae; inde pugna inter spiritus malos et 3 angelos, quae pugna apud hominem sentitur ut tentatio; et quia tunc agitur de veris et bonis, ipsa vera quae prius insinuata sunt, per falsa a malis spiritibus injecta quasi exterminantur ita ut non appareant, de qua re supra n. 5268-5270; et sicut tunc homo patitur se regenerari, insinuatur a Domino per viam internam lux veri a bono in naturale, in quam lucem remittuntur ordine vera.

[4] Ita se habet cum homine qui regeneratur, sed pauci hodie in illum statum admittuntur, omnes quidem quantum sinunt, incipiunt reformari per instructionem in veris et bonis vitae spiritualis, sed ut primum ad aetatem adolescentiae veniunt, auferri se a mundo patiuntur, ac ita ad partes spirituum infernalium abeunt per quos abalienantur a caelo per gradus ita ut vix credant amplius quod caelum sit, inde nec in aliquam tentationem spiritualem mitti possunt, nam si mitterentur, ilico succumberent, et tunc status eorum posterior fieret pejor statu priore, Matth. 12:45. Ex his constare potest quomodo se habet cum his quae hic in sensu interno continentur, nempe cum statu reformationis et cum statu regenerationis; in hoc autem versu describitur status tentationis ultimus, qui est status desperationis; de quo mox supra n. 5279.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts inde.

2. ut

3. The Manuscript inserts inter.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.