The Bible

 

Genesis 47:27

Study

       

27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6132

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6132. ‘Et dixerunt ei, Non celabimus a domino’: quod significet quod notum sit interno, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est ‘dominus’, quod sit internum, de qua prius; et a significatione ‘non celare ei’ quod sit notum esse; quod ‘non celare’ in sensu interno sit notum esse, est quia omne quod existit et fit in naturali, hoc notum est interno, quia naturale inde habet omne suum, quapropter illi nihil celari potest; sed usque ita dicitur in sensu externo, imprimis historico; sicut etiam cum Dominus loquitur ad hominem, primum interrogat illum de re praesente, tametsi illam notissimam Sibi habet, ut angelus Jehovae ad Hagarem, Gen. 16:7, 8;

ad Abrahamum, Gen. 18:9;

ad Mosen, Exod. 4:2;

externo etiam nec aliter satisfit, nisi enim edicat, non credit sciri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6063

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6063. ‘Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit’: quod significet caelestis interni praesentiam in naturali ubi scientifica, et inde influxum et perceptionem, constat ex significatione ‘venire ad aliquem’ quod sit praesentia, ut n. 5934; ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex significatione ‘indicare’ quod sit influxus, de qua n. 5966; ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale et inde scientificum in communi, de qua n. 5799, 6015; et ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 5687; inde patet quod per ‘venit Joseph et indicavit Pharaoni, et dixit’ significetur praesentia caelestis interni in naturali ubi scientifica, et inde influxus et perceptio.

[2] De influxu interni in naturale seu externum, et de hujus perceptione, prius multoties dictum est; et ostensum quod naturale subsistat et vivat ex influxu ab interno, hoc est, per internum a Domino; naturale enim absque influxu inde, non habet aliquam vitam, quia est in natura mundi et inde trahit omne suum, et natura mundi est prorsus absque vita; quapropter ut vivat naturale apud hominem, influxus erit a Domino, non solum immediatus ab Ipso sed etiam mediatus per mundum spiritualem, consequenter apud hominem in internum ejus, nam hoc est in mundo spirituali; inde nunc erit influxus in naturale ut hoc vivat; est naturale hominis formatum ad recipiendum vitam inde: hoc nunc intelligitur per influxum caelestis interni in naturale ubi scientifica. Ex influxu ab interno existit perceptio in externo, seu in naturali, quod per ‘Pharaonem’ repraesentatur, nam influxus et perceptio sibi mutuo correspondent, n. 5743.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.