The Bible

 

Genesis 47:27

Study

       

27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6132

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6132. ‘Et dixerunt ei, Non celabimus a domino’: quod significet quod notum sit interno, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est ‘dominus’, quod sit internum, de qua prius; et a significatione ‘non celare ei’ quod sit notum esse; quod ‘non celare’ in sensu interno sit notum esse, est quia omne quod existit et fit in naturali, hoc notum est interno, quia naturale inde habet omne suum, quapropter illi nihil celari potest; sed usque ita dicitur in sensu externo, imprimis historico; sicut etiam cum Dominus loquitur ad hominem, primum interrogat illum de re praesente, tametsi illam notissimam Sibi habet, ut angelus Jehovae ad Hagarem, Gen. 16:7, 8;

ad Abrahamum, Gen. 18:9;

ad Mosen, Exod. 4:2;

externo etiam nec aliter satisfit, nisi enim edicat, non credit sciri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5869

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5869. ‘Et non potuit Joseph continere se ad omnes stantes apud illum’: quod significet quod omnia nunc a caelesti interno parata sint ad conjunctionem, constat a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit bonum internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, ita caeleste internum, nam per caeleste intelligitur bonum quod procedit a Domino; et a significatione ‘non posse continere se’ quod sit quod omnia parata sint ad conjunctionem; cum enim aliquis summo studio praeparat se ad aliquem finem, seu effectum, conquirendo et disponendo media ad illum, tunc cum omnia parata sunt, non amplius se continere potest; hoc significatur per illa verba; nam in capite quod praecedit, actum est de initiatione ad conjunctionem, in hoc autem capite de ipsa conjunctione, videatur n. 5867. Per ‘omnes stantes apud illum’ significantur talia quae conjunctionem impediunt, quapropter ejecta 1 , ut sequitur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.