Arcana Coelestia #6132
6132. ‘Et dixerunt ei, Non celabimus a domino’: quod significet quod notum sit interno, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est ‘dominus’, quod sit internum, de qua prius; et a significatione ‘non celare ei’ quod sit notum esse; quod ‘non celare’ in sensu interno sit notum esse, est quia omne quod existit et fit in naturali, hoc notum est interno, quia naturale inde habet omne suum, quapropter illi nihil celari potest; sed usque ita dicitur in sensu externo, imprimis historico; sicut etiam cum Dominus loquitur ad hominem, primum interrogat illum de re praesente, tametsi illam notissimam Sibi habet, ut angelus Jehovae ad Hagarem, Gen. 16:7, 8;
ad Abrahamum, Gen. 18:9;
ad Mosen, Exod. 4:2;
externo etiam nec aliter satisfit, nisi enim edicat, non credit sciri.
Arcana Coelestia #5966
5966. ‘Et indicaverunt illi dicendo’: quod significet influxum et apperceptionem, constat a significatione ‘indicare’ quod sit communicari et conjungi, de qua n. 4856, 5596, ita quoque influxus, nam quod indicatur, hoc in cogitationem influit; et a significatione 'dicere' in historicis 1 Verbi quod sit 2 perceptio, de qua saepius, ita quoque apperceptio.
Footnotes:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. apperceptio