Arcana Coelestia #6132
6132. ‘Et dixerunt ei, Non celabimus a domino’: quod significet quod notum sit interno, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est ‘dominus’, quod sit internum, de qua prius; et a significatione ‘non celare ei’ quod sit notum esse; quod ‘non celare’ in sensu interno sit notum esse, est quia omne quod existit et fit in naturali, hoc notum est interno, quia naturale inde habet omne suum, quapropter illi nihil celari potest; sed usque ita dicitur in sensu externo, imprimis historico; sicut etiam cum Dominus loquitur ad hominem, primum interrogat illum de re praesente, tametsi illam notissimam Sibi habet, ut angelus Jehovae ad Hagarem, Gen. 16:7, 8;
ad Abrahamum, Gen. 18:9;
ad Mosen, Exod. 4:2;
externo etiam nec aliter satisfit, nisi enim edicat, non credit sciri.
Arcana Coelestia #6062
6062. SENSUS INTERNUS
vers. 1 Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit, Pater meus et fratres mei, et greges eorum et armenta eorum, et omnia quae illis, venerunt e terra Canaan, et ecce illi in terra Goshen. ‘Et venit Joseph, et indicavit Pharaoni, et dixit’ significat caelestis interni praesentiam in naturali ubi scientifica, et inde influxum et perceptionem: ‘Pater meus et fratres mei’ significat bonum spirituale in naturali et vera Ecclesiae ibi: ‘ 1 greges eorum et armenta eorum’ significat veri bona interiora et exteriora: ‘et omnia quae illis’ significat quicquid inde est: ‘venerunt e terra Canaan’ significat quod ab Ecclesia: ‘et ecce illi in terra Goshen’ significat quod in medio naturali ubi scientifica.
Footnotes: