The Bible

 

Genesis 47:27

Study

       

27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6132

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6132. ‘Et dixerunt ei, Non celabimus a domino’: quod significet quod notum sit interno, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua supra n. 6063; ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est ‘dominus’, quod sit internum, de qua prius; et a significatione ‘non celare ei’ quod sit notum esse; quod ‘non celare’ in sensu interno sit notum esse, est quia omne quod existit et fit in naturali, hoc notum est interno, quia naturale inde habet omne suum, quapropter illi nihil celari potest; sed usque ita dicitur in sensu externo, imprimis historico; sicut etiam cum Dominus loquitur ad hominem, primum interrogat illum de re praesente, tametsi illam notissimam Sibi habet, ut angelus Jehovae ad Hagarem, Gen. 16:7, 8;

ad Abrahamum, Gen. 18:9;

ad Mosen, Exod. 4:2;

externo etiam nec aliter satisfit, nisi enim edicat, non credit sciri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5934

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5934. ‘Dicendo, Venerunt fratres Josephi’: quod significet quod praesentia vera Ecclesiae in naturali, constat ex significatione ‘venisse’ quod sit praesentia; et ex repraesentatione ‘filiorum Jacobi’, seu ‘fratrum Josephi’, quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5458, 5512. Sunt in naturali scientifica varii generis; sunt scientifica de terrestribus, corporeis et mundanis, quae sunt infima, 1 nam haec sunt immediate ex sensualibus externis seu corporis; sunt scientifica de statu civili, ejus regimine, statutis et legibus, quae sunt paulo interiora; sunt scientifica de illis quae sunt vitae moralis, quae sunt adhuc interiora; quae autem sunt vitae spiritualis, sunt illis omnibus interiora; haec sunt vera Ecclesiae, quae quatenus solum ex doctrina apud hominem sunt, 2 non aliud sunt quam scientifica, at cum ex bono 3 amoris, tunc vadunt supra scientifica, nam tunc in luce spirituali sunt e qua spectant scientifica in suo ordine infra se; homo per tales gradus scientificorum ascendit 4 ad intelligentiam, scientifica enim per illos gradus aperiunt mentem ut lux e mundo spirituali influere possit. Ex his nunc patet quid intelligitur per praesentiam verorum 5 in naturali.

Footnotes:

1. The Manuscript has sunt enim haec but inserts nam before sunt and deleted haec. Clearly enim should have been deleted instead of haec

2. nec

3. charitatis

4. The Manuscript inserts ab infantia.

5. The Manuscript inserts Ecclesiae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.