From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #61

Study this Passage

  
/ 603  
  

61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde (3619, 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8885

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8885. ‘Recordare’: quod significet perpetuum in cogitatione, constat ex significatione ‘recordari’ cum dicitur de tali quod nequaquam obliviscendum est, quod sit perpetuum in cogitatione; perpetuum in cogitatione est quod universaliter ibi regnat, et id universaliter regnat apud hominem quod perpetuo inest cogitationi ejus 1 , etiam cum de aliis rebus meditatur aut in negotiis est; cogitatio hominis volvit simul plura, nam est forma plurium quae successive intraverunt; quae ad manifestam perceptionem veniunt, 2 illa sunt tunc in medio et sic in luce visus interni, ac reliqua tunc sunt ad latera circumcirca; quae in circuitibus sunt in obscuro sunt, nec manifestantur nisi 3 cum 4 objecta talia occurrunt cum quibus consociata sunt; quae autem adhuc remotiora sunt et non sunt in plano ibi sed vergunt deorsum, illa sunt talia quae homo rejecit et quae aversatur; talia sunt mala et falsa apud bonos ac bona et vera apud malos;

[2] in ipsa cogitatione hominis sunt quae perpetuo ibi sunt, hoc est, quae universaliter ibi regnant, quae sunt intima ejus; ab his homo spectat illa quae non perpetuo ibi sunt, hoc est, illa quae nondum universaliter regnant, sicut extra se, et quoque sicut infra se, et sicut nondum affinia, ex quibus tunc potest eligere et sibi adjungere illa quae cum intimis conveniunt, ex quibus adjunctis et tandem consociatis intima, hoc est, universaliter regnantia corroborantur; hoc 5 fit per nova vera apud bonos, ac per nova falsa, aut per applicationes sinistras verorum, apud malos.

[3] Porro sciendum quod id quod universaliter regnat sit quod insinuatum est ipsi voluntati, nam ipsa voluntas est intimum hominis, quia illa formata est ex amore ejus, quicquid enim homo amat, hoc vult, et quod supra omnia amat, hoc intime vult; intellectus autem inservit ad manifestandum illa quae homo vult, hoc est, quae amat, coram aliis, et quoque inservit ad flectendum aliorum voluntates per ideas varie formatas ad condescendentiam; cum hoc fit, etiam ex voluntate influit amor seu affectio in ideas intellectuales, ac per quandam speciem inspirationis vivificat et movet;

[4] ideae illae intellectuales apud bonos cum affectionibus, quae voluntatis, unum faciunt; apud malos autem aliter, nam apud hos cogitatio et voluntas intime quidem conveniunt, nam malum quod voluntas vult, hoc intellectus cogitat ut falsum malo conveniens 6 ; sed hic consensus non patet coram hominibus 7 in mundo, nam ab infantia discunt aliud loqui quam cogitant, et aliud facere quam volunt; verbo, discunt interiorem suum hominem separare ab exteriore, et in hoc formare aliam voluntatem et quoque aliam cogitationem quam quae est in interiore et sic per exteriorem mentiri bonum prorsus contra interiorem, qui eodem instanti malum 8 vult, et quoque imperceptibiliter cogitat; sed qualis est voluntas et cogitatio interior 9 , patet in altera vita ut in clara luce, nam ibi auferuntur externa et denudantur interna.

Footnotes:

1. hominis

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. The Manuscript inserts ut.

5. quae non universaliter ibi regnant, sicut infra se, ex quibus potest eligere illa quae recipi queunt, et consociari intimo, hoc est, illa quae universaliterregnant, haec inde corroborantur, quod

6. et quod intime vult, hoc supra omnia amat; intellectus autem inservit ad manifestandum coram aliis, quid amat, hoc est, quid vult, et quoque ad flectendum aliorumvoluntates per intellectuales ideas varie formatas ad condescendentiam, quum hoc fit, etiam in ipsas ideas intellectuales influit amor seu affectio ex voluntate, quae inspirat et movet; apud illos qui boni sunt, intellectuales ideae non sunt nisi quam formae voluntatis, ita unum, at apud illos qui mali sunt, prorsus aliter, apud hos non unum sunt, sed bina, quia aliud vult homo, et aliud cogitat, quando loquitur et agit coram aliis, at coram se cogitat sicut vult, haec apud malos sunt mala, (in the margin) intime quidem convenit apud illos cogitatio et voluntas, sed quod intellectus cogitat est falsum malo conveniens verum

7. The Manuscript inserts cum.

8. momento

9. The Manuscript inserts hominis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.