From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #61

Study this Passage

  
/ 603  
  

61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde (3619, 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8886

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8886. ‘Diei sabbati’: quod significet in sensu supremo unionem [Ipsius] Divini ac Divini Humani Domini, in sensu interno conjunctionem Divini Humani cum 1 caelis, ita caelum, et sic conjugium boni et veri ibi, constat ex illis quae prius n. 8495 ostensa sunt; quia talia significantur 2 per ‘sabbatum’, idcirco illud in Ecclesia repraesentativa fuit sanctissimum, ac illud quod perpetuo cogitandum, hoc est, [quod facturum esset vitam caelestem, nam quod perpetuo cogitat, hoc est, quod universaliter regnat, hoc facit vitam hominis, ] 3 videatur n. 8853-8858, [8865, ] 8885. Gens Israelitica quidem non cogitavit de unione Divini ac Divini Humani Domini, nec de Ipsius unione cum caelo, nec de conjunctione boni et veri in caelo, quae per ‘sabbatum’ significabantur, quia prorsus in externis erant absque interno; sed illis injunctum fuit sabbatum sanctissimum habere 4 , ut 5 repraesentarentur in caelo Divina et caelestia 6 illa; quomodo cum his se habuerit, patet 7 ex illis quae de gente illa 8 , et inde repraesentativo Ecclesiae apud illam 9 prius n. 3147, 3479, 3480, 3881 fin. , 4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4444, 4580, 4680, 4825, 4844, 4847, 10 4899, 4912, 6304, 6306, 7048, 7051, 11 8301 fin. , ostensa sunt.

Footnotes:

1. in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. significabantur, in the First Latin Edition.

3. The First Latin Edition, which is obviously corrupt, reads quod universaliter regnat; turum est; quod hoc faciat vitam hominis,

4. ut sabbathum sanctissimum haberent

5. The Manuscript inserts sic.

6. coelestia et Divina

7. constare potest

8. hac

9. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.