From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #61

Study this Passage

  
/ 603  
  

61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde (3619, 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8884

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8884. Vers. 8-11. Recordare diei sabbati ad sanctificandum eum. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum. Et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo, non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis. Quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit Jehovah diei sabbati, et sanctificavit eum. ‘Recordare’ significat perpetuum in cogitatione: ‘diei sabbati’ significat in sensu supremo unionem Ipsius Divini ac Divini Humani Domini, in sensu interno conjunctionem Divini Humani cum caelis, ita caelum, et sic conjugium boni et veri ibi: ‘ad sanctificandum 1 eum’ significat non violationem ullo modo: ‘sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum’ significat pugnam quae praecedit et praeparat ad conjugium illud: ‘et dies septimus sabbatum Jehovae Deo tuo’ significat bonum implantatum et sic conjugium: ‘non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus [qui] in portis tuis’ significat quod tunc caelum et beatitudo omnibus et singulis quae in interno et in externo hominis: ‘quia sex diebus fecit Jehovah caelum et terram, et mare’ significat regenerationem et vivificationem illorum quae in interno et in externo homine: ‘et omne quod in illis’ significat omnium ibi: ‘et quievit in die septimo’ significat quod tunc pax et bonum amoris: ‘idcirco benedixit Jehovah diei septimo’ significat quod tunc conjugium caeleste a Domino: ‘et sanctificavit eum’ significat quod nequaquam violari potest.

Footnotes:

1. The manuscript has illum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.