From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #61

Study this Passage

  
/ 603  
  

61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde (3619, 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8885

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8885. ‘Recordare’: quod significet perpetuum in cogitatione, constat ex significatione ‘recordari’ cum dicitur de tali quod nequaquam obliviscendum est, quod sit perpetuum in cogitatione; perpetuum in cogitatione est quod universaliter ibi regnat, et id universaliter regnat apud hominem quod perpetuo inest cogitationi ejus 1 , etiam cum de aliis rebus meditatur aut in negotiis est; cogitatio hominis volvit simul plura, nam est forma plurium quae successive intraverunt; quae ad manifestam perceptionem veniunt, 2 illa sunt tunc in medio et sic in luce visus interni, ac reliqua tunc sunt ad latera circumcirca; quae in circuitibus sunt in obscuro sunt, nec manifestantur nisi 3 cum 4 objecta talia occurrunt cum quibus consociata sunt; quae autem adhuc remotiora sunt et non sunt in plano ibi sed vergunt deorsum, illa sunt talia quae homo rejecit et quae aversatur; talia sunt mala et falsa apud bonos ac bona et vera apud malos;

[2] in ipsa cogitatione hominis sunt quae perpetuo ibi sunt, hoc est, quae universaliter ibi regnant, quae sunt intima ejus; ab his homo spectat illa quae non perpetuo ibi sunt, hoc est, illa quae nondum universaliter regnant, sicut extra se, et quoque sicut infra se, et sicut nondum affinia, ex quibus tunc potest eligere et sibi adjungere illa quae cum intimis conveniunt, ex quibus adjunctis et tandem consociatis intima, hoc est, universaliter regnantia corroborantur; hoc 5 fit per nova vera apud bonos, ac per nova falsa, aut per applicationes sinistras verorum, apud malos.

[3] Porro sciendum quod id quod universaliter regnat sit quod insinuatum est ipsi voluntati, nam ipsa voluntas est intimum hominis, quia illa formata est ex amore ejus, quicquid enim homo amat, hoc vult, et quod supra omnia amat, hoc intime vult; intellectus autem inservit ad manifestandum illa quae homo vult, hoc est, quae amat, coram aliis, et quoque inservit ad flectendum aliorum voluntates per ideas varie formatas ad condescendentiam; cum hoc fit, etiam ex voluntate influit amor seu affectio in ideas intellectuales, ac per quandam speciem inspirationis vivificat et movet;

[4] ideae illae intellectuales apud bonos cum affectionibus, quae voluntatis, unum faciunt; apud malos autem aliter, nam apud hos cogitatio et voluntas intime quidem conveniunt, nam malum quod voluntas vult, hoc intellectus cogitat ut falsum malo conveniens 6 ; sed hic consensus non patet coram hominibus 7 in mundo, nam ab infantia discunt aliud loqui quam cogitant, et aliud facere quam volunt; verbo, discunt interiorem suum hominem separare ab exteriore, et in hoc formare aliam voluntatem et quoque aliam cogitationem quam quae est in interiore et sic per exteriorem mentiri bonum prorsus contra interiorem, qui eodem instanti malum 8 vult, et quoque imperceptibiliter cogitat; sed qualis est voluntas et cogitatio interior 9 , patet in altera vita ut in clara luce, nam ibi auferuntur externa et denudantur interna.

Footnotes:

1. hominis

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. The Manuscript inserts ut.

5. quae non universaliter ibi regnant, sicut infra se, ex quibus potest eligere illa quae recipi queunt, et consociari intimo, hoc est, illa quae universaliterregnant, haec inde corroborantur, quod

6. et quod intime vult, hoc supra omnia amat; intellectus autem inservit ad manifestandum coram aliis, quid amat, hoc est, quid vult, et quoque ad flectendum aliorumvoluntates per intellectuales ideas varie formatas ad condescendentiam, quum hoc fit, etiam in ipsas ideas intellectuales influit amor seu affectio ex voluntate, quae inspirat et movet; apud illos qui boni sunt, intellectuales ideae non sunt nisi quam formae voluntatis, ita unum, at apud illos qui mali sunt, prorsus aliter, apud hos non unum sunt, sed bina, quia aliud vult homo, et aliud cogitat, quando loquitur et agit coram aliis, at coram se cogitat sicut vult, haec apud malos sunt mala, (in the margin) intime quidem convenit apud illos cogitatio et voluntas, sed quod intellectus cogitat est falsum malo conveniens verum

7. The Manuscript inserts cum.

8. momento

9. The Manuscript inserts hominis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10076

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10076. ‘Quia aries impletionum ille’: quod significet repraesentativum potentiae Divinae Domini in caelis per Divinum Verum ex Divino Bono 1 Ipsius, ac communicativum et receptivum ejus ibi, constat ex significatione ‘arietis’ quod sit internum hominis quoad bonum innocentiae et charitatis, de qua supra n. 9991, nam omnes bestiae aliquid affectionis aut inclinationis apud hominem significant, n. 9280; inde est quod qui in charitate et in innocentia sunt dicantur oves et agni; ‘aries’ itaque qui est masculus ovium significat bonum charitatis et innocentiae in interno homine, ac 2 in supremo sensu idem in Interno 3 Humani Domini; nam quod in sensu interno significat aliquid hominis, ita aliquid Ecclesiae seu 4 caeli apud hominem, hoc in sensu supremo significat tale eminenter apud Dominum cum in mundo fuit; omnia etiam Verbi in sensu intimo 5 agunt de Domino, inde sanctum Verbi; et ex significatione ‘impletionum manus’ quod sit repraesentativum Divini Veri ex Divino Bono Domini in caelis, et ejus communicativum cum angelis ibi, ac receptivum ab illis; nam, ut prius ostensum est, sicut apud hominem qui regeneratur sunt bini status, primus cum vera quae fidei, implantantur bono quod amoris, et conjunguntur, ac alter cum ex bono amoris agit, simile eminenter in Domino, primus status glorificationis Humani Ipsius fuit facere illud Divinum Verum, et conjungere cum Divino Bono quod in Ipso et Pater vocatum, et sic fieri Divinum Bonum Divini Amoris, quod Jehovah; alter status glorificationis Ipsius fuit ex Divino Bono Divini Amoris agere, quod fit per Divinum Verum procedens ex illo Bono.

[2] Quod ad hominem attinet, ille in primo statu imbuitur illis quae erunt fidei, et sicut imbuitur illis ex bono, hoc est, per bonum a Domino, ita formatur ejus intellectuale; cum vera illa quae intellectualis, implantata sunt et conjuncta bono, tunc venit in secundum statum, qui est ut ex bono per vera agat; inde patet qualis est alter status hominis qui regeneratur, quod sit cogitare et agere ex bono, seu quod idem est, ex amore, seu quod etiam idem est, ex voluntate, nam quod vult homo hoc amat, et quod amat hoc bonum vocat; sed homo tunc primum in altero statu est, cum totus est a capite usque ad calcem qualis ejus amor, ita qualis ejus voluntas et inde intellectus; quis unquam credere potest quod totus homo sit instar suae voluntatis et sui intellectus inde, consequenter instar sui boni ac inde veri, aut instar sui mali ac inde falsi? nam bonum aut malum formant voluntatem, et verum aut falsum formant intellectum; hoc arcanum sciunt omnes angeli in caelis; quod autem homo id non sciat, est quia nullam cognitionem suae animae habet, ac inde nec cognitionem quod corpus formetur ad similitudinem ejus, ac inde quod totus homo talis sit qualis ejus anima; quod ita sit, manifeste constat 6 ex spiritibus et 7 angelis in altera vita; omnes illi sunt formae humanae, ac tales formae 8 quales sunt eorum affectiones quae sunt amoris et fidei; et hoc usque adeo ut qui in bono amoris et charitatis sunt dici queant amores et charitates in forma; et 9 vice versa, qui in malis sunt ex amoribus sui et mundi, ita in odiis ac similibus, sint 10 odia in forma.

[3] Quod ita sit, etiam constare potest ex tribus his quae in universa natura ordine sequuntur, quae sunt effectus, causa, et finis; effectus omne suum habet ex causa, nam effectus non aliud est quam causa in forma externa, quoniam cum causa fit effectus, induit se talibus quae in externis sunt, ut appareat in sphaera inferiore, quae est sphaera effectuum; similiter se habet cum causa causae, quae in sphaera superiore vocatur causa finalis, seu finis, hic est omne in causa, ut sit causa propter aliquid, nam causa non propter aliquid non dici potest causa, nam ad quid alioquin? propter aliquid est finis, qui est primum in causa, et quoque ultimum ejus; inde patet 11 quod finis sit quasi anima causae, et quasi vita ejus, 12 consequenter etiam 13 anima et 14 vita effectus; si enim in causa et in effectu non 15 sit quod producit finem, hoc non est aliquid, quia non est propter aliquid, ita est sicut mortuum absque anima seu vita, et tale interit, sicut corpus cum ab illo recedit anima.

[4] Similiter se habet apud hominem: ipsa anima ejus est ejus voluntas; causa proxima, per quam haec producit effectum est ejus intellectus, et effectus qui producitur est in corpore, ita corporis 16 ; quod ita sit, patet manifeste ex eo quod id quod homo vult et inde cogitat se sistat convenienter in effectu in corpore, ita cum loquitur ac ita cum agit; ex his 17 iterum patet quod qualis voluntas hominis, talis sit totus homo; sive dicatur voluntas, sive finis, sive amor, sive bonum, idem est, nam omne id ut finis spectatur, ac amatur, 18 et bonum dicitur, quod homo vult; similiter 19 sive dicatur intellectus, sive causa finis 20 , sive fides, 21 sive verum, etiam idem est, nam quod homo ex voluntate intelligit seu cogitat, hoc pro causa habet, ac credit, et dicit verum 22 .

[5] Quando haec capiuntur, sciri potest qualis homo qui regeneratur est in primo suo statu, et qualis in altero 23 , Ex his aliqua idea 24 haberi potest quomodo 25 intelligendum quod Dominus cum in mundo fuit, et glorificavit Humanum Suum; primum fecerit id Divinum Verum, ac per gradus Divinum Bonum Divini Amoris; ac postea quod ex Divino Bono Divini Amoris 26 agat in caelo 27 et in mundo, ac 28 et illis vitam, quod fit per Divinum Verum quod procedit ex Divino Bono Divini Amoris Divini Humani Ipsius 29 , nam ex illo caeli 30 exstiterunt, et ex illo perpetuo 31 existunt, hoc est, subsistunt; seu quod idem, ex illo caeli creati sunt, et ex illo perpetuo creantur, hoc est, conservantur, nam conservatio est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia. '

[6] Talia involvunt etiam haec verba 32 apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: et Verbum caro factum est, 1:1, 3, 14;

‘Verbum’ est 33 Divinum Verum; primus status describitur per quod ‘in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum’, alter status per quod omnia per Ipsum facta sint, et quod sine Ipso factum sit nihil quod factum est; similiter se habuit 34 cum Dominus in mundum venit, ac caelos in ordinem redegit, et quasi ex novo creavit; quod Dominus per Verbum ibi intelligatur, constat, nam dicitur quod Verbum caro factum sit. Communicativum et perceptivum Divini Veri procedentis ex Divino Bono Divini Amoris Divini Humani Ipsius 35 est quod intelligitur per impletionem manus, et describitur per repraesentativa hic de secundo ariete.

[7] Quia Dominus quoad Divinum Bonum per Aharonem repraesentatur, n. 9806, ideo glorificatio Domini quoad Humanum Suum in processu inaugurationis Aharonis et filiorum ejus repraesentative describitur; status glorificationis primus per illa quae de sacrificio ex juvenco, et de holocausto ex ariete primo dicuntur, et status glorificationis alter per illa quae de ariete secundo, qui aries impletionum vocatur 36 ; primus status vocatur unctio, et alter status vocatur impletio manus; inde 37 quando Aharon et filii ejus per unctionem et per impletionem manus inaugurati sunt in sacerdotium, dicti sunt ‘uncti’ et quorum ‘implevit manus’, ut apud Moschen, Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum unctionis, et implevit manum suam ad induendum vestes, caput suum non radet, et vestes suas non dissuet, Lev. 21:10;

ex his quoque patet quod ‘impletio manus’ sit repraesentativum communicationis et receptionis Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, nam dicitur ‘implevit manum suam’, et non impletus manu, et quoque ‘implevit manum ad induendum vestes’; per Aharonem enim et per unctionem illius repraesentatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per vestes ejus simile quod per impletionem manus, nempe Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini, quod per vestes id repraesentetur, videatur n. 9814 38 ; dissipatio ejus significatur per ‘ 39 dissuere illas’, ac dissipatio Divini Boni in caelis per ‘ 39 radere caput’.

[8] Quia influxus et communicatio Divini Veri a Domino, ac receptio ejus in caelis significatur per ‘impletionem manus’, ideo per eam etiam 40 significatur purificatio a malis et falsis; nam quantum homo aut angelus purificatur ab illis, tantum recipit Divinum Verum 41 a Domino; in eo sensu intelligitur ‘implere manum’, per haec apud Moschen,

42 Filii Levi percusserunt 43 de populo tria milia virorum; et dixit Moscheh, Implete manum vestram hodie Jehovae, ad dandum hodie super vos benedictionem, Exod. 32:28, 29;

‘benedici’ in spirituali sensu est donari bono amoris et fidei, ita recipere Divinum procedens a Domino, n. 2846, 3017, 44 3406, 4981, 6091, 6099, 8939. Dicitur etiam ‘implere post Jehovam’, et per id significatur facere secundum Divinum Verum, ita quoque per id significatur receptivum ejus, apud Moschen, Fuit Spiritus alius cum Kalebo, et implevit post Jehovam, Num. 14:24; Deut. 1:36: et alibi, Jehovah juravit, dicendo, Si viderint viri, a filio viginti annorum et supra, terram quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, quia non impleverunt post Me, praeter Kalebum et Joschuam, qui impleverunt post Jehovam, Num. 32:11, 12.

Footnotes:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. ita

3. Internum

4. et

5. supremo

6. ita quoque in Domino, cum glorificavit Humanum suum cui primus status fuit fieri Divinum Verum ac conjungi Divino Bono, quod Jehovah seu Pater; alter ex Divino Bonoagere, quod fit per Divinum Verum in coelis. Quod ad hominem attinet, ille in primo suo statu imbuitur veris quae erunt fidei ejus, et sicut homo imbuitur illis ex bono, ita formatur ejus intellectuale; secundus autem status ejus eat cum vera illa quae intellectualis implantata sunt ac conjuncta bono, quod voluntatis; et cum ex hoc dein agit, scire potest qui reflectit, quod intellectuale hominis absque vita sit, si non sit velle in illo; cogita, si abstrahatur voluntas ab intellectu, num intellectus sit aliquid, aut quod idem est, si abstrahatur amor, nam amor est voluntatis, quod enim vult homo hoc amat, et quod amat hoc vult. Inde patet, qualis est alter status hominis qui regeneratur, quod nempe sit cogitare et agere ex voluntate, seu quod idem ex amore, cum in hoc statu est, illa quae voluntatis seu amoris sunt, formant hominem, et faciunt totum in similitudinem sui. (in the margin)Sed quis unquam credere potest, quod totus homo sit instar suae voluntatis et sui intellectus, proinde instar sui boni ac inde veri, aut instar sui mali aut inde falsi, quae formant voluntatem et intellectum; hoc arcanum sciunt omnes angeli in coelis; sed quod homo id non sciat, est quia nullam cognitionem suae animae habet, inde nec cognitionem quod corpus ejus formetur ad similitudinem ejus; inde sequitur quod qualis anima, talis homo, hoc adhuc manifestius constat

7. The Manuscript inserts ex.

8. The Manuscript inserts sunt, .

9. The Manuscript deletes et, and inserts at.

10. ita

11. est

12. The Manuscript inserts et.

13. The Manuscript inserts quasi.

14. seu

15. The Manuscript places this after quod.

16. in corpore et a corpore ejus

17. inde

18. The Manuscript places this after dicitur.

19. etiam

20. media

21. The Manuscript places this after verum.

22. nam omne id verum dicitur quod homo credit, et quod credit ejus fides est

23. The Manuscript inserts, de primo illo statu videantur quae prius ostensa sunt n... et de secundo

24. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

25. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

26. coelis

27. Humani Domini

28. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

29. tunc

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. si Ipsius

32. secundum haec

33. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

34. factum est

35. Domini in coelis

36. dicitur

37. ideo

38. et per induere vestes simile quod per implere manum repraesentatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono, quod per vestes id repraesentetur [quod] per unctionemejus fuerit, videatur Arcana Coelestia 9814

39. The Manuscript inserts non.

40. etiam per eam

41. The Manuscript inserts communicatum.

42. The following quotation from Exodus does not appear on the separate sheet; it has been left undeleted in a deleted prior draft of this section of number

43. ceciderunt

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.