From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6313. Cum homo elevatur versus interiora, tunc a lumine crasso sensuali venit in lumen mitius, et tunc simul abducitur ab influxu scandalosorum et spurcorum, et adducitur propius ad illa quae justi et aequi sunt, quia propius ad angelos qui apud illum, ita propius ad lucem caeli. Elevatio haec a sensualibus nota fuerat antiquis, etiam gentilibus, quare sophi eorum dixerunt, cum animus abducitur a sensualibus, quod veniat in lucem interiorem, ac simul in statum tranquillum, et in beatitudinem quandam caelestem; inde etiam illi de immortalitate animi concluserunt. Homo adhuc interius potest elevari, et quo interius eo in lucem clariorem venit, et tandem in lucem caeli, quae lux non est nisi quam sapientia et intelligentia a Domino. Tres caeli non aliter distincti sunt quam secundum elevationes versus interiora, ita 1 quoque secundum gradus lucis; tertium caelum quia est in intimis, est in maxima luce, ita in sapientia quae multum excedit sapientiam inferiorum caelorum.

Footnotes:

1. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6183

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6183. ‘Et feras me ex Aegypto’: quod significet ut sit elevatio ex scientificis, constat ex significatione ‘ferre me’ quod sit elevatio, nam ab Aegypto ad terram Canaan dicitur ‘ascendere’ per quod significatur elevatio, n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007, ita per ‘ferre illuc ex Aegypto’; et ex significatione ‘Aegypti’ quod sint scientifica, de qua prius. Quid sit elevatio a scientificis, paucis dicendum est; regeneratio naturalis fit per insinuationem vitae spiritualis a Domino per internum hominem in scientifica ibi; de hac insinuatione actum est in hoc capite; at cum homo ita regeneratus est, si talis est, ut 1 ulterius regenerari possit, elevatur inde ad interius naturale quod sub auspicio immediato interni est; at si homo non talis est, tunc vita ejus spiritualis est in exteriore naturali; elevatio fit per abductionem a sensualibus et scientificis, ita per elevationem supra illa, et tunc homo in statum interioris cogitationis et affectionis pervenit, ita interius in caelum; qui in hoc statu sunt, in Ecclesia interna sunt, at qui in priore statu, in Ecclesia externa, et hi repraesentantur per ‘Jacobum’ at illi per ‘Israelem’; ut itaque Jacob sit Israel et sic per illum ut Israelem repraesentetur bonum spirituale quod est in interiore naturali, ita Ecclesia spiritualis interna, haec dicta sunt.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.