From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6313. Cum homo elevatur versus interiora, tunc a lumine crasso sensuali venit in lumen mitius, et tunc simul abducitur ab influxu scandalosorum et spurcorum, et adducitur propius ad illa quae justi et aequi sunt, quia propius ad angelos qui apud illum, ita propius ad lucem caeli. Elevatio haec a sensualibus nota fuerat antiquis, etiam gentilibus, quare sophi eorum dixerunt, cum animus abducitur a sensualibus, quod veniat in lucem interiorem, ac simul in statum tranquillum, et in beatitudinem quandam caelestem; inde etiam illi de immortalitate animi concluserunt. Homo adhuc interius potest elevari, et quo interius eo in lucem clariorem venit, et tandem in lucem caeli, quae lux non est nisi quam sapientia et intelligentia a Domino. Tres caeli non aliter distincti sunt quam secundum elevationes versus interiora, ita 1 quoque secundum gradus lucis; tertium caelum quia est in intimis, est in maxima luce, ita in sapientia quae multum excedit sapientiam inferiorum caelorum.

Footnotes:

1. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4598

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4598. ‘Profectus Israel’: quod 1 sit caeleste spirituale naturalis nunc, constat a significatione ‘proficisci’ quod sit successivum seu continuum, de qua n. 4375, 4554, hic versus interiora magis; et ex repraesentatione ‘Israelis’ hic quod sit caeleste spirituale naturalis, de qua n. 4286; quid caeleste spirituale naturalis, prius explicatum est, quod nempe sit bonum veri, seu bonum charitatis comparatum per verum fidei. Quid progressio versus interiora, parum scitur in mundo; non est progressio in scientifica, haec enim progressio saepe datur absque ulla progressione versus interiora, et saepenumero cum egressione; nec est progressio in virile judicium, hoc etiam quandoque datur cum egressione ab interioribus; nec est in cognitiones veri interioris, nam cognitiones nihil faciunt nisi homo afficiatur illis; est progressio versus interiora progressio versus caelum et Dominum per cognitiones veri implantatas affectioni earum, ita per affectiones:

[2] qualis progressio versus interiora est, non apparet alicui in mundo, sed in altera vita manifeste, est ibi a quodam nimbo in lucem; qui enim solum in exterioribus sunt 2 , respective in nimbo sunt 2 , et quoque ab angelis videntur 2 in nimbo; at qui in interioribus sunt 2 , in luce sunt, proinde in sapientia, nam lux ibi est sapientia; et mirum, qui in nimbo sunt, non videre possunt illos qui in luce quod in luce sint, at qui in luce sunt, videre possunt illos qui in nimbo, quod in nimbo sint. Quia agitur de progressione Divini Domini versus interiora, Jacob hic vocatur Israel; at ubi non de progressione illa, vocatur Jacob 3 , ut in versu hujus capitis mox praecedente 20, et in ultimo.

Footnotes:

1. significet

2. All singular in the Manuscript

3. The Manuscript inserts ille.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.