From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6313. Cum homo elevatur versus interiora, tunc a lumine crasso sensuali venit in lumen mitius, et tunc simul abducitur ab influxu scandalosorum et spurcorum, et adducitur propius ad illa quae justi et aequi sunt, quia propius ad angelos qui apud illum, ita propius ad lucem caeli. Elevatio haec a sensualibus nota fuerat antiquis, etiam gentilibus, quare sophi eorum dixerunt, cum animus abducitur a sensualibus, quod veniat in lucem interiorem, ac simul in statum tranquillum, et in beatitudinem quandam caelestem; inde etiam illi de immortalitate animi concluserunt. Homo adhuc interius potest elevari, et quo interius eo in lucem clariorem venit, et tandem in lucem caeli, quae lux non est nisi quam sapientia et intelligentia a Domino. Tres caeli non aliter distincti sunt quam secundum elevationes versus interiora, ita 1 quoque secundum gradus lucis; tertium caelum quia est in intimis, est in maxima luce, ita in sapientia quae multum excedit sapientiam inferiorum caelorum.

Footnotes:

1. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5146

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5146. Et in canistro supremo: quod significet voluntarii intimum, constat ex significatione ‘canistri’ quod sit voluntarium, de qua supra n. 5144; et ex significatione ‘supremi’ quod sit intimum, de qua n. 2148, 3084, 4599: quod supremum sit intimum, est quia interiora apud hominem qui in spatio est, apparent ut superiora, et exteriora ut inferiora; at cum exuitur idea spatii, ut fit in caelo et quoque in interiore cogitatione hominis, tunc exuitur idea alti et profundi, nam altum et profundum est ex idea spatii; immo in interiore caelo nec est idea interiorum et exteriorum, quia huic ideae etiam aliquid spatii adhaeret, sed est idea status perfectioris et imperfectioris interiora enim in statu perfectiore sunt quam exteriora, quia interiora propiora sunt Divino, et exteriora remotiora inde; haec causa est quod supremum significet intimum. Sed usque nullus, capere potest quid interius respective ad exterius nisi sciat quomodo se habet cum gradibus, de quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, 5145; homo de interiore et inde perfectiore non alium conceptum habet quam qualem de puriore in continua diminutione; sed purius et crassius datur in uno et eodem gradu, tam secundum extensionem et compressionem quam secundum determinationes et quoque secundum insertiones homogeneorum aut heterogeneorum; quia talis idea est de interioribus hominis, nequaquam aliter capi potest quam quod exteriora cohaereant interioribus continenter, et sic prorsus unum agant; at si genuina idea de gradibus formatur, tunc capi potest quomodo interiora et exteriora inter se distincta sunt, et quod ita distincta ut interiora existere et subsistere possint absque exterioribus, at exteriora nullatenus absque interioribus; tum capi potest quomodo se habet cum correspondentia interiorum in exterioribus, ut et quomodo exteriora repraesentare possunt interiora: illa causa 1 est quod eruditi non nisi quam hypothetice de commercio animae et corporis disserere possint, immo etiam quod plures eorum credant in corpore vitam esse et sic moriente corpore etiam quoad interiora propter cohaerentiam morituros, cum tamen solum exterior gradus est qui moritur, interiore tunc superstite et vivente.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quoque.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.