From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #34

Study this Passage

  
/ 603  
  

34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. 1 Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (3405, 5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod quantum homo ab extremis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (4598, 6183, 6333 [6313?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6313

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6313. Cum homo elevatur versus interiora, tunc a lumine crasso sensuali venit in lumen mitius, et tunc simul abducitur ab influxu scandalosorum et spurcorum, et adducitur propius ad illa quae justi et aequi sunt, quia propius ad angelos qui apud illum, ita propius ad lucem caeli. Elevatio haec a sensualibus nota fuerat antiquis, etiam gentilibus, quare sophi eorum dixerunt, cum animus abducitur a sensualibus, quod veniat in lucem interiorem, ac simul in statum tranquillum, et in beatitudinem quandam caelestem; inde etiam illi de immortalitate animi concluserunt. Homo adhuc interius potest elevari, et quo interius eo in lucem clariorem venit, et tandem in lucem caeli, quae lux non est nisi quam sapientia et intelligentia a Domino. Tres caeli non aliter distincti sunt quam secundum elevationes versus interiora, ita 1 quoque secundum gradus lucis; tertium caelum quia est in intimis, est in maxima luce, ita in sapientia quae multum excedit sapientiam inferiorum caelorum.

Footnotes:

1. in

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5707

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5707. ‘Et multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum’: quod significet bonum medio supra bona veris in naturali, constat a significatione ‘portionum’ quod sint bona, de qua mox supra n. 1 5706; ex repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5427, 5428, 5443, 5586, 5612; et ex repraesentatione ‘decem filiorum Jacobi prae quorum portionibus multiplicavit portionem Benjaminis’, quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512;

[2] inde patet quod per ‘multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum’ significetur bonum medio supra bona veris in naturali. Quod bonum medio supra bona veris in naturali, est quia medium est interius, et quod interius est, hoc bonis abundat prae illo quod exterius est; pauci sciunt quomodo hoc se habet, nempe quod interius abundet bonis et veris prae 2 exterioribus, causa est quia pauci si ulli, hactenus noverunt quod interius distinctum sit ab exteriore, ac ita distinctum ut separari queant, et cum separata sunt quod interius vivat, et exterius moriatur; 3 quamdiu autem conjuncta sunt, quod 4 exterius vivat ab interiore; si hoc primum notum fuisset, potuisset dein sciri quale interius est respective ad exterius, quod nempe in interiore millia sint quae in exteriore apparent ut unum; est enim interius in puriore sphaera, exterius 5 in crassiore, quod in puriore sphaera est, hoc capax est recipiendi distincte millia prae illo quod 6 in crassiore sphaera; inde est quod homo qui vitam boni egerat, cum post mortem in caelum venit, possit recipere millia millium quae intelligentiae et sapientiae sunt, 7 tum felicitatis, quam ille cum vixerat in mundo; in caelo enim est ille in puriore sphaera, inque sui interioribus, et crassiora quae corporis, exuerat. Ex his nunc patet quid intelligitur per bonum medio supra bona veris in naturali, quae significantur per quod ‘multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum’.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. exteriore

3. cum

4. interius influat in exterius, et faciat hoc ex se vivere

5. The Manuscript inserts autem.

6. The Manuscript inserts est.

7. et quoque quae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.