From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #443

Study this Passage

  
/ 603  
  

443. Quod homo quoad interiora sua sit spiritus, amplius confirmari potest ex illis, quae supra (311-317) dicta et ostensa sunt, ubi actum est de eo, quod caelum et infernum sint ex humano genere.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #311

Study this Passage

  
/ 603  
  

311. [XXXV.] QUOD CAELUM ET INFERNUM SINT EX HUMANO GENERE.

In Christiano orbe prorsus nescitur, quod caelum et infernum sint ex humano genere: creditur enim, quod angeli fuerint a principio creati, et quod inde caelum; ac quod Diabolus seu Satanas fuerit lucis angelus; sed quia rebellis factus, cum turba sua dejectus sit, et quod inde infernum. Quod talis fides in Christiano orbe sit, mirantur angeli quam maxime; et adhuc magis quod prorsus nihil sciant de caelo, cum tamen id est primarium doctrinae in ecclesia: et quia talis ignorantia regnat, corde gavisi sunt, quod placuerit Domino nunc revelare illis plura de caelo et quoque de inferno, et per id, quantum possibile est, discutere tenebras, quae indies increscunt, quia ecclesia ad suum finem pervenit.

[2] Quare volunt, ut ex ore illorum asseverem, quod in universo caelo non sit unus angelus qui a principio creatus est, nec in inferno aliquis diabolus qui creatus lucis angelus et dejectus, sed quod omnes tam in caelo quam in inferno sint ex humano genere, in caelo illi qui in mundo in caelesti amore et fide vixerunt, in inferno qui in infernali amore et fide; et quod infernum in toto complexu sit quod vocatur Diabolus et Satanas; illud infernum quod a tergo est, ubi sunt qui vocantur mali genii, Diabolus, et illud infernum quod anterius est, ubi sunt qui vocantur mali spiritus, Satanas. 1

[3] Quale unum infernum, et quale alterum, in sequentibus dicetur. Quod Christianus orbis talem fidem de illis in caelo et de illis in inferno ceperit, dicebant quod sit ex aliquibus locis in Verbo non intellectis aliter quam secundum sensum litterae, et non illustratis et explicatis per genuinam doctrinam ex Verbo; cum tamen sensus litterae Verbi, nisi genuina doctrina praeluceat, distrahit mentes in varia; unde ignorantiae, haereses, et errores. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod inferna simul sumpta, seu infernales simul sumpti, dicantur Diabolus et Satanas (694).

Quod qui diaboli fuerunt in mundo, diaboli fiant post mortem (968).

2. [Swedenborg's footnote] Quod doctrina ecclesiae erit ex Verbo (3464, 5402, 6832 [6822?] 10763, 10765 [10764?]).

Quod Verbum absque doctrina non intelligatur (9021 [9025?] 9409, 9424, 9430, 10324, 10431, 10582).

Quod vera doctrina sit lucerna illis qui legunt Verbum (10401 [10400?]).

Quod genuina doctrina erit ab illis qui in illustratione sunt a Domino (2510, 2516, 2519, 9424, 10105).

Quod qui in sensu litterae absque doctrina sunt, in nullum intellectum veniant de veris Divinis (9409, 9410, 10582). Et quod in plures errores ferantur (10431).

Differentia inter illos docent et discunt ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, et inter illos qui ex solo sensu litterae Verbi, qualis (9025).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9025

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9025. ‘Et percusserit vir socium suum lapide vel pugno’: quod significet infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi constat ex significatione ‘percutere’ quod sit laedere, de qua n. 7136, 7146, 9007, hic infirmare, quia est de veris ex scientificis; ex significatione ‘lapidis’ quod sit verum, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8941, quod sit verum in ultimo ordinis, hoc est, in naturali, ita scientificum, n. 8609; et ex significatione ‘pugni’ quod sit verum commune, nam per ‘manum’ significatur potentia quae est veri, n. 3091, 4931, 7188, 7189, inde per ‘pugnum’ significatur potentia plena ex vero communi; verum commune dicitur quod receptum est et ubique valet; inde ‘percutere pugno’ est plena vi et potentia, in spirituali sensu per vera quae ex bono, et in opposito sensu per falsa quae ex malo; in quo sensu apud Esaiam,

Ecce ad litem et contentionem jejunatis, ad percutiendum pugno malitiae, 58:4;

‘percutere pugno malitiae’ pro ex plena vi per falsa ex malo.

[2] Quid sit infirmare verum aliquod Ecclesiae per verum scientificum aut commune, explicabitur: per vera scientifica intelliguntur vera quae ex sensu litterali Verbi sunt; vera inde communia sunt quae recepta in vulgus et inde in communi sermone; talia vera sunt perplura, et multa vi valent, sed sensus litteralis 1 Verbi est pro simplicibus, pro illis qui initiantur in vera fidei interiora et pro illis qui non capiunt interiora, nam est secundum apparentiam 2 coram sensuali homine, ita secundum captum; inde est quod ibi pluries appareant dissimilia et sibi quasi contradicentia, sicut pro exemplo, quod Dominus in tentationem inducat et alibi quod non inducat, quod Domini paeniteat et alibi quod non 3 paeniteat, quod Dominus ex ira et excandescentia agat et alibi ex pura clementia et misericordia, quod animae sistantur judicio statim post obitum et alibi quod 4 tempore ultimi judicii, et sic porro; talia quia sunt ex sensu 5 litterali Verbi, vocantur vera scientifica, ac differunt a veris fidei quae sunt doctrinae Ecclesiae; haec enim exsurgunt ab illis per explicationem, nam cum explicantur, instruitur homo Ecclesiae quod propter captum et secundum apparentiam ita in Verbo dictum sit; inde quoque est quod doctrinae Ecclesiae in plurimis recedant a sensu Verbi litterali; 6 sciendum est quod vera doctrina Ecclesiae sit quae sensus internus hic vocatur, nam in sensu interno sunt vera qualia angelis in caelo.

[3] Inter sacerdotes, et inter homines Ecclesiae, sunt qui docent et discunt vera Ecclesiae ex sensu 5 litterali Verbi, et sunt qui docent et discunt ex doctrina e Verbo, quae doctrina fidei Ecclesiae vocatur; hi ab illis valde differunt perceptione, sed a vulgo non distingui possunt quia 7 hi et illi ex Verbo paene similiter loquuntur; sed illi qui Verbi sensum 8 litteralem solum docent et discunt absque doctrina Ecclesiae regulatrice, non capiunt nisi illa quae sunt naturalis seu externi hominis, at qui ex vera doctrina quae ex Verbo, intelligunt etiam quae sunt spiritualis seu interni hominis; causa est quia Verbum in sensu externo 9 seu litterali est naturale, at in sensu interno est spirituale; ille sensus 10 in Verbo vocatur ‘nubes’, hic autem ‘gloria in nube’, n. 5922, 6343 fin. , 6752, 11 8106, 8781.

[4] Ex his nunc constare potest quid intelligitur per contentionem apud se de veris, ac per infirmationem unius ex vero aliquo scientifico aut communi; verum scientificum 12 et commune est, ut dictum, verum ex sensu 8 litterali Verbi, quod quia est dissimile et quoad apparentiam sibi quasi contradicens, non potest non quandoque infirmare vera spiritualia quae sunt doctrinae Ecclesiae; quae infirmantur cum cogitatio ex locis in Verbo sibi repugnantibus 13 in dubium venit; de hoc statu de veris fidei apud hominem agitur hic in sensu interno.

Footnotes:

1. The Manuscript places this before sensus.

2. The Manuscript inserts ita.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts non prius quam.

5. literae

6. et sciendum

7. illi et hi cum citant Verbum

8. literae

9. hoc est, in sensu literae

10. The Manuscript places this after vocatur.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. aut

13. The Manuscript places this before ex locis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.