From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #443

Study this Passage

  
/ 603  
  

443. Quod homo quoad interiora sua sit spiritus, amplius confirmari potest ex illis, quae supra (311-317) dicta et ostensa sunt, ubi actum est de eo, quod caelum et infernum sint ex humano genere.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #311

Study this Passage

  
/ 603  
  

311. [XXXV.] QUOD CAELUM ET INFERNUM SINT EX HUMANO GENERE.

In Christiano orbe prorsus nescitur, quod caelum et infernum sint ex humano genere: creditur enim, quod angeli fuerint a principio creati, et quod inde caelum; ac quod Diabolus seu Satanas fuerit lucis angelus; sed quia rebellis factus, cum turba sua dejectus sit, et quod inde infernum. Quod talis fides in Christiano orbe sit, mirantur angeli quam maxime; et adhuc magis quod prorsus nihil sciant de caelo, cum tamen id est primarium doctrinae in ecclesia: et quia talis ignorantia regnat, corde gavisi sunt, quod placuerit Domino nunc revelare illis plura de caelo et quoque de inferno, et per id, quantum possibile est, discutere tenebras, quae indies increscunt, quia ecclesia ad suum finem pervenit.

[2] Quare volunt, ut ex ore illorum asseverem, quod in universo caelo non sit unus angelus qui a principio creatus est, nec in inferno aliquis diabolus qui creatus lucis angelus et dejectus, sed quod omnes tam in caelo quam in inferno sint ex humano genere, in caelo illi qui in mundo in caelesti amore et fide vixerunt, in inferno qui in infernali amore et fide; et quod infernum in toto complexu sit quod vocatur Diabolus et Satanas; illud infernum quod a tergo est, ubi sunt qui vocantur mali genii, Diabolus, et illud infernum quod anterius est, ubi sunt qui vocantur mali spiritus, Satanas. 1

[3] Quale unum infernum, et quale alterum, in sequentibus dicetur. Quod Christianus orbis talem fidem de illis in caelo et de illis in inferno ceperit, dicebant quod sit ex aliquibus locis in Verbo non intellectis aliter quam secundum sensum litterae, et non illustratis et explicatis per genuinam doctrinam ex Verbo; cum tamen sensus litterae Verbi, nisi genuina doctrina praeluceat, distrahit mentes in varia; unde ignorantiae, haereses, et errores. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod inferna simul sumpta, seu infernales simul sumpti, dicantur Diabolus et Satanas (694).

Quod qui diaboli fuerunt in mundo, diaboli fiant post mortem (968).

2. [Swedenborg's footnote] Quod doctrina ecclesiae erit ex Verbo (3464, 5402, 6832 [6822?] 10763, 10765 [10764?]).

Quod Verbum absque doctrina non intelligatur (9021 [9025?] 9409, 9424, 9430, 10324, 10431, 10582).

Quod vera doctrina sit lucerna illis qui legunt Verbum (10401 [10400?]).

Quod genuina doctrina erit ab illis qui in illustratione sunt a Domino (2510, 2516, 2519, 9424, 10105).

Quod qui in sensu litterae absque doctrina sunt, in nullum intellectum veniant de veris Divinis (9409, 9410, 10582). Et quod in plures errores ferantur (10431).

Differentia inter illos docent et discunt ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, et inter illos qui ex solo sensu litterae Verbi, qualis (9025).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5402

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5402. ‘Quod esset annona in Aegypto’: quod significet animum comparandi sibi vera per scientifica quae ‘Aegyptus’, constat ex significatione ‘annonae’ quod sint vera Ecclesiae, seu vera quae fidei; quod ‘abundantia annonae’ sit multiplicatio veri, videatur n. 5276, 5280, 5292; et ex significatione ‘Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et quod in genuino sensu sint scientifica Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964, 4966; quod significetur animus comparandi sibi illa 1 , involvitur, ut patet, a mox sequentibus. Per scientifica quae Ecclesiae, quae hic sunt ‘Aegyptus’, intelliguntur omnes cognitiones veri et boni antequam conjunctae sunt cum interiore homine, seu per interiorem hominem cum caelo, ac ita per caelum cum Domino; doctrinalia Ecclesiae et ejus ritualia, ut et cognitiones quid et quomodo haec repraesentant spiritualia, ac similia, non sunt nisi quam 2 scientifica antequam homo ex Verbo viderit num vera sint,

[2] et inde 3 appropriavit illa sibi. Sunt binae viae comparandi vera quae sunt fidei, nempe per doctrinalia, et per Verbum; cum homo solum comparat illa sibi per doctrinalia, tunc fidem habet illis qui ex Verbo illa concluserunt, ac apud se confirmat quod vera sint quia alii sic dixerunt, ita non credit illa ex sua 4 sed ex aliorum fide; at cum comparat sibi illa ex Verbo, et inde apud se confirmat quod vera sint, tunc credit illa quia ex Divino sunt, ita ex fide a Divino. Unusquisque qui intra Ecclesiam est, primum comparat sibi vera quae fidei ex doctrinalibus, et quoque inde comparare debet, quia nondum tali judicio pollet ut ipse videre illa ex Verbo queat, sed tunc vera illa non aliud ei sunt quam scientifica; at cum ex suomet judicio intueri illa potest, si tunc non consulit Verbum fine ut inde videat num vera sint, manent apud illum ut scientifica; at si tunc consulit Verbum ex affectione et fine sciendi vera, et cum 5 invenerit illa', 6 tunc comparat sibi illa quae fidei sunt ex genuino fonte, et tunc a Divino ei appropriantur; haec et similia sunt de quibus in sensu interno hic agitur, ‘Aegyptus’ enim sunt illa scientifica, ‘Josephus’ est verum a Divino, ita verum e Verbo.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. The Manuscript inserts talia.

3. appropriaverit

4. The Manuscript inserts fide.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts doctrinalibus vel conformia vel non confirma, postmodum confirmat illa apud se.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.