From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #443

Study this Passage

  
/ 603  
  

443. Quod homo quoad interiora sua sit spiritus, amplius confirmari potest ex illis, quae supra (311-317) dicta et ostensa sunt, ubi actum est de eo, quod caelum et infernum sint ex humano genere.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #311

Study this Passage

  
/ 603  
  

311. [XXXV.] QUOD CAELUM ET INFERNUM SINT EX HUMANO GENERE.

In Christiano orbe prorsus nescitur, quod caelum et infernum sint ex humano genere: creditur enim, quod angeli fuerint a principio creati, et quod inde caelum; ac quod Diabolus seu Satanas fuerit lucis angelus; sed quia rebellis factus, cum turba sua dejectus sit, et quod inde infernum. Quod talis fides in Christiano orbe sit, mirantur angeli quam maxime; et adhuc magis quod prorsus nihil sciant de caelo, cum tamen id est primarium doctrinae in ecclesia: et quia talis ignorantia regnat, corde gavisi sunt, quod placuerit Domino nunc revelare illis plura de caelo et quoque de inferno, et per id, quantum possibile est, discutere tenebras, quae indies increscunt, quia ecclesia ad suum finem pervenit.

[2] Quare volunt, ut ex ore illorum asseverem, quod in universo caelo non sit unus angelus qui a principio creatus est, nec in inferno aliquis diabolus qui creatus lucis angelus et dejectus, sed quod omnes tam in caelo quam in inferno sint ex humano genere, in caelo illi qui in mundo in caelesti amore et fide vixerunt, in inferno qui in infernali amore et fide; et quod infernum in toto complexu sit quod vocatur Diabolus et Satanas; illud infernum quod a tergo est, ubi sunt qui vocantur mali genii, Diabolus, et illud infernum quod anterius est, ubi sunt qui vocantur mali spiritus, Satanas. 1

[3] Quale unum infernum, et quale alterum, in sequentibus dicetur. Quod Christianus orbis talem fidem de illis in caelo et de illis in inferno ceperit, dicebant quod sit ex aliquibus locis in Verbo non intellectis aliter quam secundum sensum litterae, et non illustratis et explicatis per genuinam doctrinam ex Verbo; cum tamen sensus litterae Verbi, nisi genuina doctrina praeluceat, distrahit mentes in varia; unde ignorantiae, haereses, et errores. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod inferna simul sumpta, seu infernales simul sumpti, dicantur Diabolus et Satanas (694).

Quod qui diaboli fuerunt in mundo, diaboli fiant post mortem (968).

2. [Swedenborg's footnote] Quod doctrina ecclesiae erit ex Verbo (3464, 5402, 6832 [6822?] 10763, 10765 [10764?]).

Quod Verbum absque doctrina non intelligatur (9021 [9025?] 9409, 9424, 9430, 10324, 10431, 10582).

Quod vera doctrina sit lucerna illis qui legunt Verbum (10401 [10400?]).

Quod genuina doctrina erit ab illis qui in illustratione sunt a Domino (2510, 2516, 2519, 9424, 10105).

Quod qui in sensu litterae absque doctrina sunt, in nullum intellectum veniant de veris Divinis (9409, 9410, 10582). Et quod in plures errores ferantur (10431).

Differentia inter illos docent et discunt ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, et inter illos qui ex solo sensu litterae Verbi, qualis (9025).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10582

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10582. ‘Et ponam te in fissura petrae’: quod significet obscurum et falsum fidei, quale illis qui in externis absque interno sunt, constat ex significatione ‘fissurae petrae’ quod sit obscurum et falsum fidei, per ‘petram’ enim significatur fides, ut mox supra n. x10580, et per ‘fissuram’ ejus obscurum, et quoque falsum, de qua sequitur; dicitur quale est illis qui in externis absque interno sunt, quia illis omne verum quod fidei in obscuro est, et quoque 1 cum falso; 2 nam qui credunt Verbum, illi credunt id secundum litteram ubivis, et non secundum sensum interiorem ejus; et qui ita credunt, in nulla luce esse possunt, nam lux e caelo influit per internum in externum; et quoque quod credunt absque luce e caelo, apparet ut verum, sed usque apud illos est falsum, nam de vero habent ideam materialem et terrestrem, et non simul spiritualem et caelestem, et omnis idea materialis et terrestris, si non in illa lux e caelo est, scatet fallaciis, 3 sicut pro exemplo: Jacobus et Johannes quia de regno Domini habebant ideam terrestrem, petierunt ut unus 4 sederet a dextris 5 Ipsius et alter a sinistris in regno Ipsius; sed Jesus dixit,

Nescitis quid petitis; scitis quod principes gentium dominentur illis, non sic erit inter vos, sed quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister, et quisquis voluerit esse primus esse debebit vester servus, Matth. 20:21, 22, 25-27;

[2] qui tales sunt, sicut illi tunc, non sciunt quid regnum caeleste, non quid gloria ibi, nec quid amor, immo nec quid fides, in genere non quid bonum, judicant enim ex corporeis et terrenis, 6 et omne jucundum corporis et ejus sensuum vocant bonum, ac eminentiam super alios vocant gloriam, amorem mundi et amorem sui vocant amorem caelestem, ac scientificum factum persuasivum vocant fidem; cum cogitant de Deo, cogitant materialiter, et ideo vel negant Deum et pro Deo habent naturam, vel colunt idola, vel homines mortuos; inde patet quam obscurum fidei sit illis qui in 7 solis externis sunt, et quoque quod falsum.

[3] In tali obscuro et falso fidei sunt 8 qui credunt Verbum quoad sensum litterae ejus solum absque doctrina ex illustrato inde facta; qui absque doctrina legunt 9 Verbum sunt sicut illi qui vadunt in tenebris absque lucerna; tales sunt omnes mere sensuales homines; quod gens Judaica talis sit, patet, nam illi explicant omnia Verbi secundum sensum litterae, ex causa quia in externis separatis ab interno sunt; qui tales sunt, in altera vita nec 10 habitant super petris, sed vel in speluncis ibi vel in fissuris.

[4] Quod ‘fissura petra’ sit obscurum et falsum fidei, constat etiam ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,

In die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris; quae venient et quiescent omnes in fluviis desolationum, et in fissuris petrarum, 7:[18, ] 19;

agitur ibi de Adventu Domini et de statu Ecclesiae tunc, quod desolatio omnium quae veri et boni spiritualis; per illa enim verba 11 significatur quod homo Ecclesiae recesserit tunc ab internis, et factus sit prorsus externus, ita mere sensualis; fieri sensualis est non aliud capere et credere quam quae sensus externi dictant; ‘musca in extremitate fluviorum Aegypti’ est falsum prorsus externi seu mere sensualis hominis, ‘apis in terra Aschuris’ est falsum ratiocinationis inde, ‘fluvii desolationum’ sunt doctrinae vera prorsus desolata, et ‘fissurae petrarum’ sunt falsa fidei inde; quis divinaturus est quod illa verba talia significent, et quae significant prorsus latitura sunt nisi detegantur per sensum internum?

[5] apud eundem,

In die illo projiciet homo idola quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus, ad intrandum in scissuras petrarum et in fissuras rupium, 2:20, 21;

‘incurvare se talpis et vespertilionibus’ est colere talia quae in caligine sunt ac in umbra noctis, quod est externa absque interno, ‘intrare in scissuras petrarum et in fissuras rupium’ est in fidei obscura et caliginosa, ita in falsa:

[6] apud Jeremiam,

Reducam filios Israelis super terram eorum, et mittens ac piscatores multos qui piscabuntur eos, et ad venatores qui venabuntur eos desuper omni monte, super omni colle, et ex foraminibus petrarum, 16:15, 16;

agitur ibi de Ecclesiae restauratione, quae significatur per ‘reducere filios Israelis super terram eorum’; ‘piscari eos’ est instruere in externi Ecclesiae, ‘venari eos’ est instruere in internis, ‘qui super monte e super colle’ sunt qui in amore et charitate, 12 ‘in foraminibus petrarum’ sunt qui in fide, nondum illustrati 13 , ita qui in obscuro fidei:

[7] apud eundem,

Minimum dedi te inter gentes; superbia cordis tui habitans in foraminibus petrae tenet altitudinem collis, 49:15, 16:

12 apud Obadiam,

Superbia cordis tui decepit te, qui habitas in scissuris petra altitudine sedis 14 suae; qui dicit in corde 15 suo, Quis detrahet me i terram? si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponere nidum, inde detraham te, vers. 3, 4, 4;

‘habitare in foraminibus petrae’ est in falsis fidei; agitur 16 de illis qui se 17 exaltant super alios, credentes quod docti sint prae reliquis, cum tamen in falsis sunt, et ne quidem videre possunt 18 vera; illi in altera vi habitant in foraminibus petrarum, et quandoque se projiciunt super petras, sed usque inde in sua foramina, et in speluncas quae sunt sub petris, dejiciuntur; hoc intelligitur per ‘tenere altitudinem 19 collis, exaltare se sicut aquila, et inter stellas ponere nidum, et usque detrahi’. Ex his nunc constare potest quod per ponere Moschen in fissura petra significetur obscurum et falsum fidei, quale illis qui in externis absque interno sunt, per ‘Moschen’ enim hic intelligitur populus, quia hic refert caput illius, videatur n. 10556.

Footnotes:

1. in

2. nam credunt Verbum modo secundum literam

3. The Manuscript inserts credunt enim secundum sensus externos, qui in fallaciis sunt quoad spiritualia, .

4. The Manuscript places this after sinistris.

5. ejus

6. et bonum vocant quod jucundum corpore et ejus sensibus est, et gloriam vocant eminere supra alios, amorem sibi solis consulere, quid amor coelestis et quid gloriacoelestis sint, prorsus nesciunt, ita in omnibus reliquis

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. omnes qui in sensu literae Verbi sunt,

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. apparent

11. describitur

12. The Manuscript inserts et.

13. The Manuscript inserts sunt.

14. tuae in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

15. tuo

16. The Manuscript inserts ibi.

17. elevant

18. verum

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.