From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4984

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4984. ‘Et non scivit cum eo quicquam nisi panem quem ille edens’:

quod significet quod bonum inde appropriaretur, constat ex significatione ‘panis’ quod sit bonum, de qua n. 276, 680, 3478, 3735, 4221, 4217, 4735; et ex significatione ‘edere’ quod sit appropriari, de qua n. 3168, 3513 f. , 3596, 3832, 4745; quod ‘non scivit cum eo quicquam nisi panem’ significat quod nihil aliud reciperet quam bonum. Credi potest quod bonum cum appropriat sibi verum, sit verum quale verum fidei est, quod sibi appropriat,

1 sed est bonum veri; 2 vera quae non sunt usus, quidem accedunt sed non intrant; omnes usus ex veris sunt bona veri; vera quae non sunt usui, separantur, et quaedam retinentur et quaedam rejiciuntur; quae retinentur, sunt quae introducunt ad bonum remotius vel propius, et sunt ipsi usus; quae rejiciuntur sunt quae 3 non introducunt, nec se applicant; omnes usus in suo initio sunt vera doctrinae, at in progressu fiunt bona, et tunc fiunt bona cum homo agit secundum illa; ipso actio qualificat ita vera; omnis enim actio descendit ex voluntate, et ipsa voluntas facit ut id bonum fiat quod prius fuit verum; inde patet quod verum voluntate non amplius sit verum fidei sed 4 bonum fidei; et quod verum fidei nullum felicem faciat sed bonum fidei; hoc enim afficit ipsum illud quod 5 est vitae hominis, nempe ejus velle, et dat ei jucundum interius seu beatum, ac in altera vita felix quod gaudium caeleste vocatur.

Footnotes:

1. at

2. The Manuscript inserts sunt enim usus qui applicantur.

3. nec

4. The Manuscript inserts sit.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #680

Study this Passage

  
/ 10837  
  

680. Quod bona et vera sint genuini cibi hominis, constare unicuivis potest; qui enim destituitur illis non vitam habet, sed est mortuus; cibi quibus anima ejus pascitur, cum mortuus, sunt jucunda ex malis et amoena ex falsis, quae sunt cibi mortis, tum ex rebus corporeis, mundanis et naturalibus, quae nihil vitae in se habent; et praeterea talis homo nec scit quid cibus spiritualis et caelestis, in tantum ut quoties nominatur ‘cibus’ aut ‘panis’ in Verbo, putet significari cibum corporeum; sicut in Oratione Domini, ‘Da nobis panem cotidianum’ putat solum esse victum corporis, et qui ulterius extendunt ideas, aiunt quoque esse cetera corporis necessaria, ut vestes, opes, et similia; immo disputant acriter quod non alius cibus intelligatur; cum tamen manifeste vident quod praecedentia et sequentia solum caelestia et spiritualia involvant et de regno Domini agatur, tum scire possunt quod Verbum Domini caeleste et spirituale sit;

[2] inde et ex similibus aliis constare satis potest quantum homo hodie corporeus est, et quod nihil non, sicut Judaei, quod in Verbo dicitur, in sensu materiali et crassissimo velit capere: Ipse Dominus clare docet quid in Ipsius Verbo significatur per ‘cibum et panem’; de cibo ita apud Johannem, Jesus dixit, Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dat, 6:27;

de pane, apud eundem,

Patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex illo comedat et non moriatur: Ego sum Panis vivens qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, 6:49-51, 58;

sed sunt hodie, sicut qui audiverunt hoc dicentes, Durus est hic sermo, quis potest audire?... et qui abiverunt retro et non amplius ambulabant cum Ipso, ibid. vers. 60, 66;

quibus Dominus dixit, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 63.

[3] Similiter se habet de ‘aqua’ quod significet spiritualia fidei, de qua ita Dominus apud Johannem,

Jesus dixit, Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, 4:13, 14;

sed sunt hodie, sicut mulier, cum qua Dominus apud fontem locutus, quae respondit, Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc ad hauriendum, ibid. vers. 15.

[4] Quod ‘cibus’ in Verbo nihil aliud significet quam cibum spiritualem et caelestem, qui est fides in Dominum et amor, constat a multis in Verbo locis, ut apud Jeremiam,

Manum suam extendit hostis super omnia desiderabilia Hierosolymae, quia vidit, gentes 1 venerunt in sanctuarium ejus, de quo praecepisti, Non venient in congregationem tibi; omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt desiderabilia sua pro cibo ad recreandum animam, Thren. 1:10, 11;

ubi non alius panis et cibus intelligitur quam spiritualis, nam de sanctuario agitur:

apud eundem,

Clamavi ad amasios meos, ii deceperunt me; sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia 2 quaesiverunt cibum sibi, et reducerent animam suam, Thren. 1:19;

similiter:

apud Davidem,

Omnia illa Te exspectant, ad dandum cibum eorum in tempore suo; das illis, colligunt; aperis manum Tuam, saturantur bono, Ps. 104:27, 28;

[5] similiter pro cibo spirituali et caelesti:

apud Esaiam,

Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento et sine pretio, vinum et lac, 55:1;

ubi ‘vinum et lac’ pro potu spirituali et caelesti:

apud eundem,

Virgo concipiens et pariens filium et vocabis nomen Ejus Immanuel; butyrum et mel comedet, ad sciendum reprobare malum, et eligere bonum: erit, prae multitudine faciendi lac 1881-1885comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, 7:14, 15, 22; ibi ‘comedere mel et butyrum’ est caeleste spirituale; ‘residui’ pro reliquiis; de quibus quoque Malachias, Adducite omnes decimas ad domum thesauri, ut sit cibus in domo Mea, 3:10;

‘decimae’ pro reliquiis: de ‘cibi’ significatione ‘videantur plura, n. 56-58, n. 276.

Footnotes:

1. The First Latin Edition has vidit gentes.

2. qui in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.