From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4984

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4984. ‘Et non scivit cum eo quicquam nisi panem quem ille edens’:

quod significet quod bonum inde appropriaretur, constat ex significatione ‘panis’ quod sit bonum, de qua n. 276, 680, 3478, 3735, 4221, 4217, 4735; et ex significatione ‘edere’ quod sit appropriari, de qua n. 3168, 3513 f. , 3596, 3832, 4745; quod ‘non scivit cum eo quicquam nisi panem’ significat quod nihil aliud reciperet quam bonum. Credi potest quod bonum cum appropriat sibi verum, sit verum quale verum fidei est, quod sibi appropriat,

1 sed est bonum veri; 2 vera quae non sunt usus, quidem accedunt sed non intrant; omnes usus ex veris sunt bona veri; vera quae non sunt usui, separantur, et quaedam retinentur et quaedam rejiciuntur; quae retinentur, sunt quae introducunt ad bonum remotius vel propius, et sunt ipsi usus; quae rejiciuntur sunt quae 3 non introducunt, nec se applicant; omnes usus in suo initio sunt vera doctrinae, at in progressu fiunt bona, et tunc fiunt bona cum homo agit secundum illa; ipso actio qualificat ita vera; omnis enim actio descendit ex voluntate, et ipsa voluntas facit ut id bonum fiat quod prius fuit verum; inde patet quod verum voluntate non amplius sit verum fidei sed 4 bonum fidei; et quod verum fidei nullum felicem faciat sed bonum fidei; hoc enim afficit ipsum illud quod 5 est vitae hominis, nempe ejus velle, et dat ei jucundum interius seu beatum, ac in altera vita felix quod gaudium caeleste vocatur.

Footnotes:

1. at

2. The Manuscript inserts sunt enim usus qui applicantur.

3. nec

4. The Manuscript inserts sit.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4217

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4217. ‘Et ivit et reversus Laban ad locum suum’: quod significet finem repraesentationis per Labanem, constat a significatione ‘reverti ad locum suum’ quod sit redire ad priorem statum; quod ‘locus’ sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404; inde est quod per illa verba significetur finis repraesentationis per Labanem. Ex his quae ostensa sunt, constare potest quod omnia et singula in Verbo contineant interiora; et quod interiora talia sint, quae adaequata perceptioni angelorum qui apud hominem 1 ; ut pro exemplo: cum in Verbo dicitur panis, angeli non sciunt quid panis materialis, sed quid panis spiritualis, ita pro pane percipiunt Dominum, Qui quod Panis 2 vitae sit, Ipse docet apud Johannem 6:33, 35, et quia Dominum, percipiunt illa quae a Domino, proinde amorem Ipsius erga universum genus humanum, et tunc simul percipiunt amorem reciprocum hominis in Dominum, nam haec in una idea cogitationis et affectionis cohaerent;

[2] non absimiliter cogitat 3 homo qui in sancto est, cum panem Sacrae Cenae accipit, nam cogitat tunc non de pane, sed de Domino et de Ipsius misericordia, et de illis quae amoris in Ipsum sunt, et charitatis erga proximum, quia de paenitentia et emendatione vitae, sed hoc cum varietate secundum sanctitatem in qua est non modo quoad cogitationem, sed etiam quoad affectionem; inde patet quod panis in Verbo non sistat ideam alicujus panis apud angelos sed sistat ideam amoris, cum innumerabilibus quae amoris sunt; similiter vinum cum hoc in Verbo legitur, et quoque in Sacra Cena accipitur, tunc angeli nihil cogitant de vino sed de charitate erga proximum; et quia ita, et inde nexus hominis cum caelo et per caelum cum Domino, ideo panis et vinum symbola facta sunt, ac uniunt 4 hominem qui in sancto vitae est, cum caelo et per caelum cum Domino:

[3] similiter se habet cum singulis quae in Verbo, quapropter Verbum est medium uniens hominis 5 cum Domino, quod nisi 6 medium uniens foret, non potuisset caelum influere apud hominem, nam absque medio nulla unitio, sed removeret se ab homine; quod si removeretur, non ‘potuisset amplius’ aliquis duci ad bonum, ne quidem ad bonum corporeum et mundanum, sed vincula omnia, etiam externa, forent rupta; Dominus enim regit hominem qui in bono est, per vincula interna, quae sunt conscientiae, qui autem 7 in malo est, solum per vincula externa quibus ruptis unusquisque 8 insaniret, qualiter insanit qui 9 absque timore legis est, absque timore vitae, et absque timore jactura 10 honoris et lucri, ac inde famae 11 , haec enim sunt vincula externa sic genus humanum periret: inde 12 constare potest, cur Verbum, e quale Verbum: quod Ecclesia Domini ubi est Verbum, sit instar cordis et instar pulmonum; et Ecclesia Domini ubi non est Verbum, sit instar reliquorum viscerum, quae 13 a corde et pulmonibus vivunt, videatur n. 637, 931, 2054, 2853.

Footnotes:

1. The Manuscript has et quod res ibi repraesentent illa, et verba significent illa; scio, quod pauci credant quod cum Verbo se ita habeat, et quod nec induci possint ad credendum, utcunque ad oculum et ad captum ostenderetur, cum tamen talia in sensu interno Verbi sunt, quae adaequata sunt perceptioni angelorum qui apud hominem,

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts similiter.
00000
4. ita unientia

5. The Manuscript deletes hominis, and inserts generis humani.

6. The Manuscript places this after uniens.

7. et qui

8. The Manuscript inserts sic.

9. The Manuscript inserts et furit.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts est.

12. The Manuscript deletes inde to end of [ ].

13. The Manuscript inserts in corpore.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.