From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #359

Study this Passage

  
/ 603  
  

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala. 1 Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve," (Matthaeus 11:29-30)

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ex amore sui et mundi omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7490?] 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (694, 4317, 5660).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10038

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10038. ‘Combures igne extra castra’: quod significet quod illa amandanda sint inferno, et consumenda 1 malis amoris sui, constat ex significatione ‘comburere igne’ quod sit consumere malis amoris sui; per ‘comburere’ enim significatur consumere, et per ‘ignem’ malum amoris sui; quod illa per ‘comburere’ et per ignem' significentur, videatur n. 1297, 5071, 2 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, 3 9141, 9434; et ex significatione ‘castrorum’ quod sint caelum et Ecclesia, et in opposito sensu ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, de qua sequitur. Quod comburi igne sit consumi malis amoris sui, est quia ille amor consumit omnia bona et vera fidei; quod amor sui id faciat, vix aliquis hodie novit, et inde nec quod ille amor sit infernum apud hominem, et quod ille intelligatur per ignem infernalem.

[2] Sunt enim duo ignes vitae apud hominem, unus est amor sui, alter est amor in Deum; qui in amore sui sunt non possunt esse in amore in Deum, quoniam oppositi sunt; quod oppositi sint, est quia amor sui producit omnia mala, quae sunt 4 contemptus aliorum prae se, 5 inimicitia contra illos qui non favent, tandem odia, 6 vindictae, saevitiae, 7 crudelitates, quae mala prorsus resistunt influxui Divino, consequenter exstinguunt vera et bona 8 fidei et charitatis 9 , nam haec sunt quae influunt a Domino; quod amor cujusvis sit ignis vitae ejus, quisque scire potest qui reflectit, nam absque amore non vita, et qualis amor talis vita; et inde 10 quod amor sui producat mala omnis generis, et quod tantum producat, quantum pro fine habetur, hoc est, quantum regnat; genus pessimum amoris sui est amor dominandi propter se, hoc est, solum propter 11 honorem et propter lucrum; qui in illo amore sunt, 12 quidem profiteri possunt fidem et charitatem, sed hoc faciunt ore et non corde; immo qui eorum pessimi sunt, illa quae fidei et charitatis sunt, ita sancta Ecclesiae, pro mediis ad fines suos habent; sed de amore sui et de ejus generibus, deque malis inde scaturientibus, et de 13 statu illorum in altera vita, ex Divina Domini Misericordia, 14 in specie dicendum est; haec dicta sunt ut sciatur quid sit ‘comburi igne extra castra’.

[3] Quod castra, ubi filii Israelis castrametati sunt, repraesentaverint caelum et Ecclesiam, ac inde quod extra castra sit ubi non caelum et Ecclesia, ita infernum, constare potest ex illis in Verbo quae de castris et de castrametatione filiorum Israelis in deserto memorantur, ut ex his apud Moschen, Filii Israelis castrametabuntur vir apud castra sua, et vir apud vexillum suum, juxta exercitus eorum; et Levitae castrametabuntur arcum habitaculum testimonii, ut non sit excandescentia super congregationem filiorum Israelis, 15 Num. 1:52, 53, 2:2: et porro, castrametabatur tribus Jehudae, Jisaschar, et Sebulonis ad orientem; tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis ad meridiem; tribus Ephraim, Menascheh, Benjamin ad occidentem; ac tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; Levitae autem in medio castrorum, Num. 2:1-fin. ; et quod similiter proficiscerentur, Num. 2:17, 10:1-fin. ; quod castrametationes eorum ita ordinatae fuerint, erat ut repraesentarent caelum et Ecclesiam, n. 9320 fin. ; per tribus etiam, secundum quas castrametabantur, repraesentabantur omnia bona et vera caeli et Ecclesiae in complexu, n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; inde est quod dicatur quod Jehovah habitet in medio castrorum, 16 Num. 5:3, et quod ambulet in medio eorum, ac ideo sancta erunt, Deut. 23: 15 17 [KJV 14], et in enuntiato prophetico Bileami, Cum vidit Israelem habitantem juxta tribus, dixit, Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, et habitacula tua, Israel! Num. 24:2, 3, 5.

[4] Quia per castra repraesentabatur caelum et Ecclesia, sequitur quod per ‘extra castra’ significatum sit ubi non caelum et non Ecclesia, ita infernum; quapropter illuc emittebatur omnis immundus, et quoque reus 18 , ut 19 constare potest ex his sequentibus, Emittetis e castris omnem leprosum, et omnem fluxum patientem, omnem immundum propter animam, a masculo usque ad feminam, foras extra castra mittetis eos, ut non polluant castra, in quorum medio Jehovah habitat, Num. 5:2, 3; Lev. 13:45, 46 20 : Vir qui non 21 mundus casu noctis, exhibit foras extra castra, nec veniet in medium 22 castrorum: cum laverit se aquis, et occiderit sol, intrabit in castra. Spatium erit tibi extra castra quo foras exeas, et per clavum conteges excrementum tuum, quia Jehovah ambulat in medio castrorum; ideo castra sancta erunt, Deut. 23:11-15 [KJV 10-14]: et quod lapidarentur extra castra, Lev. 24:14; Num. 15:35, 36.

Ex his nunc constat quod per ‘combures igne carnem, pellem, et fimum juvenci, extra castra’ significetur quod mala, quae per illa significantur, amandanda sint inferno.

[5] Simile quod per castra et 23 per extra castra, etiam per terram Canaanem, et per terras circum illam, postquam terra illa inter filios 24 Israelis in hereditates distributa fuit, repraesentatum est 25 ; inde est quod per ‘terram Canaanem’, ac simpliciter per ‘terram’, in Verbo significetur caelum et Ecclesia, 26 et per ‘filios Israelis’ 27 qui in caelo et in Ecclesia; quod per ‘terram’ caelum 28 et Ecclesia significetur, videantur citata n. 9325, et quod per ‘filios Israelis’ illi qui ibi, n. 9340.

Footnotes:

1. conspurcanda, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts et.

8. The Manuscript inserts quae.

9. The Manuscript inserts vocantur.

10. quoque sciri potest, si reflectit,

11. seu sui

12. The Manuscript inserts hi.

13. deque

14. The Manuscript inserts alibi.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. omne immundum

19. The Manuscript inserts quoque.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts est.

22. medio, in the Second Latin Edition

23. The Manuscript inserts quod.

24. iis

25. The Manuscript places this after extra castra.

26. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

27. The Manuscript inserts illi.

28. coeli

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4317

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4317. Quod in sensu interno historico per ‘quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti’ significetur quia hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit quia non admitterent, constat ex significatione ‘femoris’ quod sit amor conjugialis, et inde omnis amor caelestis et spiritualis, de qua n. 4280, et quod ‘vola femoris’ sit ubi conjunctio amoris conjugialis, tum omnis amoris caelestis et spiritualis, cum bono naturali, n. 4277, 4280; inde ‘tangere illam’, seu laedere ut inde claudicatio, est destruere bonum quod amorum illorum est; et quia hoc in Jacobo, significatur quod ab illo id apud posteros, ita hereditarium; quod ‘nervus emoti’ sit falsum, videatur n. 4303, hic falsum quod a malo hereditario; quod hereditarium hoc per regenerationem illis eradicari non potuerit quia non admitterent, inde et ex serie sequitur.

[2] Quod tale hereditarium illis fuerit et quod non regenerari potuerint, constat manifeste ab omnibus iis quae de illis memorantur in Verbo, et adhuc ab his apud Mosen,

Vocavit Moses omnem Israelem et dixit ad eos, Vos vidistis omnia quae fecit Jehovah in oculis vestris in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis ejus, et omni terrae ejus; ... et non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et oculos ad videndum, et aures ad audiendum, usque ad diem hunc, Deut. 29:1, 3 [KJV 2, 4]:

1 apud eundem,

Novi figmentum populi, quod is faciens hodie, antequam introduco illum in terram quam juravi, Deut. 31:3, et porro, Abscondam facies Meas ab eis, videbo quid novissimum, nam generatio perversitatum illi, filii non veritas in eis.... Exterminarem eos, cessare facerem ex homine memoriam eorum, nisi indignationem inimici timerem.... Quia gens periens consiliis illi, et non in eis intelligentia, ... quia ex vite Sodomae vitis eorum, et ex agris Amorae uvae eorum, uvae cicutae, botri amari eis. Venenum draconum vinum eorum, et caput aspidum crudele. Nonne illud reconditum apud Me, sigillatum in thesauris Meis? Deut. 32:20, 26-34: et alibi quam pluries, imprimis apud Jeremiam.

[3] Quod hoc significatum sit per ‘tactum volae femoris Jacobi et claudicationem ejus inde’ pater apud Hoscheam,

Lis Jehovae cum Jehudah, ad visitandum super Jacob, juxta vias ejus, et juxta opera ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum; in dolore suo contendit cum Deo, et contendit ad angelum, et praevaluit, flevit et rogavit illum, 12:3, 4, 5 [KJV 2-4];

ubi ‘contendere cum Deo’ in sensu interno historico est 2 instare ut repraesentativum Ecclesiae esset apud illos, n. 4290, 4293 quod tale hereditarium illis fuerit ab ipso Jacobo, inde patet, et adhuc pluribus ostendi potest, sed pro tempore supersedendum.

[4] Quod in specie hereditarium attinet, creditur hodie in Ecclesia quod omne malum hereditarium sit a primo parente, et quod ideo omnes quoad illud damnati sint; sed res non ita se habet; malum hereditarium originem ducit a cujusvis parentibus et parentum parentibus seu avis et atavis successive; omne malum quod illi per actualem vitam sibi compararunt, usque ut per frequentem usum seu habitum naturae instar induerit, hoc derivatur in liberos, et fit illis hereditarium, una cum illo quod parentibus implantatum est 3 ab avis et atavis; malum hereditarium a patre est interius, et malum hereditarium a matre est exterius; illud non facile eradicari potest, hoc autem potest; cum regeneratur homo, tunc exstirpatur malum hereditarium a proximis parentibus irradicatum, at apud illos qui non regenerantur, aut regenerari possunt, remanet; hoc nunc est malum hereditarium, videatur etiam n. 313, 494, 2122, 2910, 3518, 3701; id quoque patet cuivis 4 qui reflectit, et quoque ex eo quod unaquaevis familia aliquod 5 peculiare malum aut bonum habeat per quod distinguitur ab aliis familiis; quod id a parentibus sit et avis, notum est. Similiter gens Judaica quae hodie superest, quod illa a ceteris gentibus distincta sit et internoscatur, non solum ex peculiari genio sed etiam ex moribus, loquela et facie, constat.

[5] Quid autem malum hereditarium, pauci sciunt; creditur quod sit facere malum, sed est velle et inde cogitare malum; in ipsa voluntate et inde cogitatione est malum hereditarium; est ipse conatus qui inest, et quoque cum bonum facit, se adjungit; noscitur per jucundum cum alteri malum accidit 6 ; radix illa alte latet, ipsa enim forma interior recipiens bonum et verum e caelo, seu per caelum a Domino, est depravata ac, ut ita dicatur, detorta, sic ut cum bonum et verum a Domino influit, id vel reflectatur, vel pervertatur, vel suffocetur; inde est quod perceptio boni et veri hodie nulla detur, sed loco ejus conscientia apud regeneratos, quae pro bono et vero agnoscit quod a parentibus et magistris discitur: ex malo hereditario est amare se prae altero, velle alteri malum si ‘se non’ honorat, jucundum percipere in vindictis, tum quoque amare mundum prae caelo et omnes cupiditates seu affectiones malae quae inde; homo ignorat quod talia ei insint, et magis quod talia sint opposita affectionibus caelestibus, sed usque in altera vita quantum mali 7 ex hereditario per actualem vitam sibi attraxerit, manifeste ostenditur, tum quantum per affectiones malas inde se removerit a caelo.

[6] Quod malum hereditarium posteris Jacobi per regenerationem eradicari non potuerit quia non admitterent, patet quoque ex historicis Verbi, succubuerunt enim in omnibus tentationibus in deserto, de quibus apud Mosen; et quoque postea in terra Canaane quoties non miracula viderent; et tamen tentationes illae fuerunt 8 externae, non autem internae seu spirituales; quoad spiritualia non tentari potuerunt quia interna vera non sciverunt nec interna bona habuerunt, ut prius ostensum est, et nemo tentari potest quam quoad illa quae scit 9 et quae habet, tentationes sunt ipsissima media regenerationis; haec significantur per quod regenerationem non admitterent; de illorum statu et sorte in altera vita, videatur n. 939-941, 3481.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. pro

3. relictum

4. The Manuscript inserts manifeste.

5. aliquid

6. occidet, in the First Latin Edition

7. The Manuscript inserts is.

8. The Manuscript inserts solum.

9. credit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.