From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #20

Study this Passage

  
/ 603  
  

20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, 1 ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3804

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3804. ‘Et cucurrit et indicavit patri suo’: quod significet agnitionem per interiora vera, constat ex significatione ‘currere et indicare’ quod sit affectio notum faciendi, hic ex agnitione; et ex significatione ‘patris sui’ quod sit bonum quod ‘Laban’; quod per vera interiora, repraesentatur per ‘Rachelem’, quae est affectio veri interioris; inde resultat quod per illa verba significetur agnitio per interiora vera. Cum his ita se 1 habet: bonum quod ‘Jacob’ repraesentat, quod est bonum naturalis, sicut omne bonum in genere, 2 cognoscitur et agnoscitur quod sit, non autem quale sit, nisi per vera; bonum enim suum quale accipit a veris, et sic per vera cognoscitur et agnoscitur; bonum enim non fit bonum quod charitatis vocatur, antequam implantata ei sunt vera; et qualia vera ei implantantur, tale fit bonum;

[2] inde est quod unius bonum, tametsi simillimum apparet, non tamen est sicut alterius, nam bonum in omnibus et singulis qui in universo terrarum orbe, inde differt; se habet hoc sicut facies humanae, in quibus se utplurimum affectiones effigiant, quod nusquam in universo genere humano dentur prorsus similes; ipsa vera faciunt sicut faciem boni, cujus pulchritudo est a forma veri, sed quod afficit, est bonum; tales sunt formae angelicae omnes, et talis foret homo, si in amore in Dominum et in charitate erga proximum ab interiore vita foret; in tales formas est homo creatus quia in similitudinem et imaginem Dei; et tales formae sunt illi qui regenerati sunt quoad spiritus suos, utcumque apparent quoad corpus. Inde constare potest quid intelligitur per quod agnoscatur bonum per interiora vera.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts quidem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9002

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9002. ‘Si 1 alteram acceperit sibi’: quod significet conjunctionem cum affectione veri ex alia stirpe, constat ex significatione ‘accipere’ seu desponsare alteram, 2 quod sit conjungi, 3 ut n. 8996; matrimonium enim, quod hic intelligitur per desponsationem, in sensu spirituali est conjunctio unius vitae cum alterius; secundum ordinem Divinum est conjunctio vitae ex veris fidei cum vita ex bono charitatis, inde omnis conjunctio spiritualis, ex qua, ut ex sua origine, conjunctio naturalis existit; per ‘accipere alteram’ significatur conjunctio cum affectione veri ex alia stirpe, ‘ancilla’ 4 enim, de qua prius, est affectio veri ex jucundo naturali, n. 8993, inde ‘altera’ est affectio veri ex alia stirpe.

[2] Quid affectio ex alia stirpe, sciri potest ex eo quod omnis affectio quae amoris, 5 latissimae extensionis sit, et tam latae ut excedat omnem intellectum humanum; intellectus humanus ne quidem eo usque vadit, ut varietatum ejus genera sciat, minus species quae generum, et adhuc minus particularia et particularium singularia; quicquid enim in homine 6 est, imprimis 7 quod est affectionis seu amoris, infinita varietate est, quod manifeste constare potest ex eo quod affectio boni et veri, quae est amoris in Dominum et amoris erga proximum, constituat universum caelum, et quod usque omnes qui in 8 caelis sunt, ubi myriades, quoad bonum inter se differunt, ac 9 different si vel multiplicarentur in innumerabiles myriades myriadum; non enim in universo dari potest unum quod prorsus simile est cum altero ac distincte subsistit; varium erit, hoc est, differens ab altero, ut aliquid sit per se, videatur n. 684, 690, 3241, 3744, 3745, 3986, 4005, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836, 8003. Ex his aliquatenus potest sciri quid intelligitur per affectionem ex alia stirpe, quod nempe affectio quae differt ab altera sed quae usque conjungi potest eidem vero spirituali; affectiones tales, quae repraesentantur per ancillas desponsatas uni viro, sunt unius generis, sed intercedit differentiain specie, quae differentia specifica dicitur; illustrari haec possent per varia exempla, sed notio communis ex nunc dictis praestat.

[3] Ut conjunctiones 10 et subordinationes talium affectionum sub uno vero spirituali repraesentarentur, permissum fuit genti Israeliticae et Judaicae plures concubinas habere, sicut Abrahamo, Gen. 25:6, tum Davidi, Solomoni, ac aliis, nam quicquid permissum isti genti fuit, repraesentationis causa fuit, scilicet ut per externa repraesentarent interna Ecclesiae, n. 3246; at cum interna Ecclesiae aperta sunt a Domino, tunc 11 cessaverunt repraesentationes internorum per externa, 12 quia tunc interna erant quae homo Ecclesiae imbueret, et per quae coleret Dominum, quae sunt illa quae fidei et amoris sunt; quapropter tunc non amplius permissum 13 fuit plures uxores habere nec concubinas ad uxores; 14 videatur n. 865, 2727-2759, 3246, 4837.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts nempe in mulierem, .

3. nam per conjugium fit conjunctio unius vitae cum alterius, secundum ordinem Divinum, vitae ex vero fidei cum vita ex bono fidei

4. enim

5. nam latae extensionis sit

6. existit

7. affectio quae

8. coelo

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. talium affectionum naturalium et subordinationes

11. non opus fuit amplius repraesentari interna

12. sed

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts quia secundum Divinum ordinem est, ut implantetur verum bono, et inde fiat unum bonum, et sic conjunctio vitae, ita conjugium quale boni et veri in coelo, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.