From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #20

Study this Passage

  
/ 603  
  

20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, 1 ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3804

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3804. ‘Et cucurrit et indicavit patri suo’: quod significet agnitionem per interiora vera, constat ex significatione ‘currere et indicare’ quod sit affectio notum faciendi, hic ex agnitione; et ex significatione ‘patris sui’ quod sit bonum quod ‘Laban’; quod per vera interiora, repraesentatur per ‘Rachelem’, quae est affectio veri interioris; inde resultat quod per illa verba significetur agnitio per interiora vera. Cum his ita se 1 habet: bonum quod ‘Jacob’ repraesentat, quod est bonum naturalis, sicut omne bonum in genere, 2 cognoscitur et agnoscitur quod sit, non autem quale sit, nisi per vera; bonum enim suum quale accipit a veris, et sic per vera cognoscitur et agnoscitur; bonum enim non fit bonum quod charitatis vocatur, antequam implantata ei sunt vera; et qualia vera ei implantantur, tale fit bonum;

[2] inde est quod unius bonum, tametsi simillimum apparet, non tamen est sicut alterius, nam bonum in omnibus et singulis qui in universo terrarum orbe, inde differt; se habet hoc sicut facies humanae, in quibus se utplurimum affectiones effigiant, quod nusquam in universo genere humano dentur prorsus similes; ipsa vera faciunt sicut faciem boni, cujus pulchritudo est a forma veri, sed quod afficit, est bonum; tales sunt formae angelicae omnes, et talis foret homo, si in amore in Dominum et in charitate erga proximum ab interiore vita foret; in tales formas est homo creatus quia in similitudinem et imaginem Dei; et tales formae sunt illi qui regenerati sunt quoad spiritus suos, utcumque apparent quoad corpus. Inde constare potest quid intelligitur per quod agnoscatur bonum per interiora vera.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts quidem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3246

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3246. Et filiis concubinarum, 1 qui Abrahamo, dedit Abraham dona: quod significet spirituales adoptatos a Divino Humano Domini, quod illis sortes in regno spirituali Domini, constat ex significatione ‘filiorum concubinarum’ quod sint spirituales de quibus sequitur: ex repraesentatione ‘Abrahami’ hic, quod sit Divinum Humanum Domini, ita per verba ‘qui Abrahamo’ significatur quod illi, nempe spirituales, adoptati sint a Divino Humano Domini: et ex significatione ‘donorum’ quae Abraham illis dedit, quod sint sortes in regno spirituali Domini.

[2] Ex illis quae prius aliquoties de illis qui spirituale Domini regnum constituunt et spirituales vocantur, ostensa sunt, ut n. 3235 et alibi, constare potest quod illi non filii ex ipso conjugio boni et veri sint, sed 2 ex foedere quodam non ita conjugiali; ex eodem quidem patre sunt, sed non ex eadem matre, hoc est, ex eodem Divino Bono, sed non ex eodem Divino Vero: caelestibus enim quia ex ipso conjugio boni et veri sunt, est bonum et inde verum, quare nusquam inquirunt quid verum, sed ex bono percipiunt illud; nec de vero ulterior illis sermo est quam quod ita sit, secundum illa quae Dominus docet apud Matthaeum,

Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est, ex malo est, Matth. 5:37 3 ;

spirituales autem, 4 quia ex foedere non ita conjugiali, non sciunt quid verum ex aliqua perceptione, sed verum dicunt id quod a parentibus et magistris illis verum esse dictum est, quare apud illos non est conjugium boni et veri; sed usque verum quod ita credunt, a Domino adoptatur pro vero, quando in bono vitae sunt; videantur de his n. 1832. Inde nunc est quod spirituales hic dicantur ‘filii concubinarum’ et per illos intelligantur omnes filii Keturae hactenus nominati, tum quoque filii ex Hagare, de quibus mox infra vers. 12,

[3] Ut repraesentarentur et caelestes et spirituales in conjugiis olim, concessum fuit praeter uxorem etiam concubinam habere; concubina illa dabatur marito ab uxore, et tunc dicebatur ejus mulier, seu quod data sit ei in mulierem, sicut cum Hagar Aegyptia Abrahamo a Sarah, Gen. 16:3, cum ancilla Bilhah Jacobo ex Rachele, Gen. 30:4, et cum ancilla Zilpah Jacobo ex Lea, Gen. 30:9;

ibi dicuntur ‘mulieres’, sed alibi ‘concubinae’, 5 ut Hagar Aegyptia in hoc versu; Bilhah, Gen. 35:22, etiam ipsa Keturah I Paral. 1:32.

[4] Quod antiqui illi concubinas habuerint praeter uxorem, sicut non modo Abraham et Jacob, sed etiam posteri illorum, ut Gideon, Jud. 8:31; Saul, 2 Sam. 3:7; David, 2 Sam. 5:13; 15:16; Salomo, 1 Reg. 11:3, erat ex permissione, repraesentationis causa, nempe Ecclesiae caelestis per uxorem, et Ecclesiae spiritualis per concubinam; ex permissione quia tales fuerunt ut illis nullus amor conjugialis, ita nec conjugium illis conjugium, sed modo copulatio carnalis sobolis procreandae causa; talibus absque laesione amoris et inde foederis conjugialis permissiones esse potuerunt, nusquam autem illis qui in bono et vero sunt, et qui interni homines sunt vel fieri possunt; ut primum enim homo in bono et vero est, ac in internis, cessant talia; inde est quod Christianis non liceat, sicut Judaeis, ad uxorem sibi aliquam concubinam adjungere, et quod hoc adulterium sit. Quod spirituales adoptati sint a Divino Humano Domini, videantur quae de eadem re prius n. 2661, 2716, 2833, 2834 dicta et ostensa sunt.

Footnotes:

1. quae, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has ex conjunctione quadam extra conjugium but alters as above.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has quia ex alia conjunctione extra conjugium.

5. The Manuscript has sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.