From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #128

Study this Passage

  
/ 603  
  

128. Quod Divinum verum sit angelis lux, est quia angeli spirituales sunt, et non naturales; spirituales vident ex suo Sole, et naturales ex suo et Divinum verum est, ex quo angelis intellectus, et intellectus est visus eorum internus, qui influit in visum eorum externum, et producit illum; inde quae apparent in caelo a Domino ut Sole, in luce apparent. 1 Quia inde origo lucis est in caelo, ideo variatur illa ibi secundum receptionem Divini veri a Domino, seu quod idem, secundum intelligentiam et sapientiam, in qua sunt angeli: alia itaque est in regno caelesti quam in regno spirituali, et alia in unaquavis societate; lux in regno caelesti apparet flammea, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Sole lux autem in regno spirituali est candida, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Luna (videatur supra, 118). Lux etiam non similis est uni societati quae alteri: in quavis societate etiam differt, in majore luce ibi sunt qui in medio, et in minore qui circum (videatur 43). Verbo, in eodem gradu, quo angeli sunt receptiones Divini veri, hoc est, in intelligentia et sapientia a Domino, est illis lux. 2 Angeli caeli inde vocantur Angeli lucis.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (2776, 3138).

2. [Swedenborg's footnote] Quod lux in caelo se habeat secundum angelorum intelligentiam et sapientiam (1524, 1529, 1530, 3339). Quod lucis differentiae in caelis totidem sint, quot societates angelicae; quoniam perpetuae varietates quoad bonum et verum, ita quoad sapientiam et intelligentiam, sunt in caelis (684, 690, 3241, 3744, 3745, 4414, 5598, 7236, 7833, 7836).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3339

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3339. In altera vita apparent illae luces et quoque illi calores ad vivum; angeli in luce caeli vivunt, et quoque in calore illo de quo dictum; ex luce illis est intelligentia, ex calore illis est affectio boni; luces enim quae apparent coram visu illorum externo, sunt origine sua ex Divina sapientia Domini, et calores qui ab illis quoque percipiuntur, sunt a Divino amore Domini; quare quantum spiritus et angeli in intelligentia veri sunt ac in affectione boni, tantum Domino propiores sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5598

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5598. ‘Et ad nativitatem nostram’: quod significet de veris fidei ibi, constat ex significatione ‘nativitatis’ quod sit veri a bono, seu fidei a charitate, de qua n. 1145, 1255, 4070, 4668; quod ‘nativitas’ in sensu interno sit id, est quia in caelo non alia nativitas intelligitur quam quae vocatur regeneratio, quae fit per verum fidei et bonum charitatis; 1 per hanc nativitatem a filiis hominis fiunt filii Domini, hi sunt qui dicuntur ‘a Deo nati’, Joh. 1:13;

secundum varietates boni a vero et veri a bono in nativitate illa sunt fraternitates seu consanguinitates et affinitates in caelo;

[2] 2 nam in caelo sunt perpetuae varietates, sed varietates 3 disponuntur a Domino ut referant 4 familias, in quibus fratres, sorores, generi, nurus, nepotes, neptes, et sic porro; in genere tamen omnes disponuntur in talem formam, ut 5 simul unum faciant; sicut varietates in corpore humano, ubi nullum membrum alteri absolute simile est, immo nec una pars in aliquo membro alteri; usque tamen omnia illa varia in talem formam disposita sunt, ut 6 agant sicut unum, et unumquodvis concurrat ad alterius agendum prope vel remote; cum talis est forma in homine, concludi potest qualis forma erit in caelo, cum quo correspondentia est omnium quae in homine, quod nempe perfectissima.

Footnotes:

1. etiam derivantur in hac nativitate

2. ubivis

3. The Manuscript inserts illae.

4. The Manuscript inserts quasi.

5. The Manuscript inserts omnes.

6. unum agant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.