From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #128

Study this Passage

  
/ 603  
  

128. Quod Divinum verum sit angelis lux, est quia angeli spirituales sunt, et non naturales; spirituales vident ex suo Sole, et naturales ex suo et Divinum verum est, ex quo angelis intellectus, et intellectus est visus eorum internus, qui influit in visum eorum externum, et producit illum; inde quae apparent in caelo a Domino ut Sole, in luce apparent. 1 Quia inde origo lucis est in caelo, ideo variatur illa ibi secundum receptionem Divini veri a Domino, seu quod idem, secundum intelligentiam et sapientiam, in qua sunt angeli: alia itaque est in regno caelesti quam in regno spirituali, et alia in unaquavis societate; lux in regno caelesti apparet flammea, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Sole lux autem in regno spirituali est candida, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Luna (videatur supra, 118). Lux etiam non similis est uni societati quae alteri: in quavis societate etiam differt, in majore luce ibi sunt qui in medio, et in minore qui circum (videatur 43). Verbo, in eodem gradu, quo angeli sunt receptiones Divini veri, hoc est, in intelligentia et sapientia a Domino, est illis lux. 2 Angeli caeli inde vocantur Angeli lucis.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (2776, 3138).

2. [Swedenborg's footnote] Quod lux in caelo se habeat secundum angelorum intelligentiam et sapientiam (1524, 1529, 1530, 3339). Quod lucis differentiae in caelis totidem sint, quot societates angelicae; quoniam perpetuae varietates quoad bonum et verum, ita quoad sapientiam et intelligentiam, sunt in caelis (684, 690, 3241, 3744, 3745, 4414, 5598, 7236, 7833, 7836).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3339

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3339. In altera vita apparent illae luces et quoque illi calores ad vivum; angeli in luce caeli vivunt, et quoque in calore illo de quo dictum; ex luce illis est intelligentia, ex calore illis est affectio boni; luces enim quae apparent coram visu illorum externo, sunt origine sua ex Divina sapientia Domini, et calores qui ab illis quoque percipiuntur, sunt a Divino amore Domini; quare quantum spiritus et angeli in intelligentia veri sunt ac in affectione boni, tantum Domino propiores sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3138

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3138. In tribus his versibus agitur de praeparatione et illustratione naturalis hominis, ut inde verum, quod conjungendum bono in rationali, evocaretur: sed cum praeparatione et illustratione ita se habet: sunt binae luces, quae formant intellectualia hominis, lux caeli, et lux mundi; lux caeli est a Domino, Qui in altera vita angelus est Sol et Luna, videatur n. 1053, 1521, 1529, 1530; lux mundi est ex sole et luna, quae coram visu corporeo apparent; internus homo suum visum et suum intellectum habet a luce caeli, externus autem homo suum visum et suum intellectum habet a luce mundi; influxus lucis caeli in illa quae sunt lucis mundi, facit illustrationem et simul apperceptionem; si correspondentia sit, apperceptionem veri, si non correspondentia, apperceptionem falsi pro vero; sed illustratio et apperceptio non dari potest nisi 1 sit affectio seu amor, qui est calor spiritualis, et dat vitam illis quae per lucem illustrantur; sicut comparative lux solis non dat vitam vegetabilibus, sed calor qui in luce, ut patet ex temporibus anni.

[2] In versibus qui nunc proxime sequuntur, describitur praeparatio ulterius, quod nempe lux caeli quae est Divina Domini, 2 influeret in illa quae erant lucis mundi in naturali Ipsius homine, 3 ut inde verum quod conjungendum bono in Rationali, educeret, ita 4 per viam ordinariam; idcirco, ut Dominus Humanum faceret Divinum, per viam ordinariam in mundum venit, hoc est, voluit 5 sicut alius homo nasci, et sicut alius instrui, et sicut alius renasci, sed cum differentia quod homo renascatur a Domino, sed quod Dominus Semet Ipsum non modo regeneravit, sed etiam glorificavit, hoc est, Divinum fecit; tum quod homo per influxum charitatis et fidei novus fiat, at Dominus per amorem Divinum qui in Ipso, et qui Ipsius: inde videri potest quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, seu quod idem, quod in processu regenerationis hominis sicut in imagine, videri queat, tametsi remote, processus glorificationis Domini.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript has vel

4. The Manuscript has via ordinaria

5. The Manuscript inserts ut and follows with nasceretur... instrueretur... renasceretur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.