From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #128

Study this Passage

  
/ 603  
  

128. Quod Divinum verum sit angelis lux, est quia angeli spirituales sunt, et non naturales; spirituales vident ex suo Sole, et naturales ex suo et Divinum verum est, ex quo angelis intellectus, et intellectus est visus eorum internus, qui influit in visum eorum externum, et producit illum; inde quae apparent in caelo a Domino ut Sole, in luce apparent. 1 Quia inde origo lucis est in caelo, ideo variatur illa ibi secundum receptionem Divini veri a Domino, seu quod idem, secundum intelligentiam et sapientiam, in qua sunt angeli: alia itaque est in regno caelesti quam in regno spirituali, et alia in unaquavis societate; lux in regno caelesti apparet flammea, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Sole lux autem in regno spirituali est candida, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Luna (videatur supra, 118). Lux etiam non similis est uni societati quae alteri: in quavis societate etiam differt, in majore luce ibi sunt qui in medio, et in minore qui circum (videatur 43). Verbo, in eodem gradu, quo angeli sunt receptiones Divini veri, hoc est, in intelligentia et sapientia a Domino, est illis lux. 2 Angeli caeli inde vocantur Angeli lucis.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (2776, 3138).

2. [Swedenborg's footnote] Quod lux in caelo se habeat secundum angelorum intelligentiam et sapientiam (1524, 1529, 1530, 3339). Quod lucis differentiae in caelis totidem sint, quot societates angelicae; quoniam perpetuae varietates quoad bonum et verum, ita quoad sapientiam et intelligentiam, sunt in caelis (684, 690, 3241, 3744, 3745, 4414, 5598, 7236, 7833, 7836).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3339

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3339. In altera vita apparent illae luces et quoque illi calores ad vivum; angeli in luce caeli vivunt, et quoque in calore illo de quo dictum; ex luce illis est intelligentia, ex calore illis est affectio boni; luces enim quae apparent coram visu illorum externo, sunt origine sua ex Divina sapientia Domini, et calores qui ab illis quoque percipiuntur, sunt a Divino amore Domini; quare quantum spiritus et angeli in intelligentia veri sunt ac in affectione boni, tantum Domino propiores sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.