From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #169

Study this Passage

  
/ 178  
  

169. Cum Spiritus angelici, qui ab illa Tellure, venerunt in conspectum, alloquebantur nos, quaerentes quinam essemus, et quid vellemus; dicebamus quod peregrinationis causa, et quod illuc delati, et ne timeant a nobis: timebant enim quod essemus ex illis qui perturbant eos de Deo, de Fide, et de similibus, propter quos in illam plagam ad Tellurem suam se contulerunt, fugientes eos quocunque possent. Interrogati per quae perturbant, respondebant per ideam Trium, et per ideam Divini absque Humano in Deo, cum tamen sciunt et percipiunt quod Deus sit unus, et quod sit Homo. Perceptum tunc quod illi qui perturbarunt eos, et quod fugerunt, fuerint ex nostra Tellure; tum ex eo quod ex nostra Tellure sint qui ita circumvagantur in altera vita ex studio et jucundo peregrinationis quod contraxerunt in mundo; in aliis enim Telluribus non tales peregrinationes sunt: compertum dein est, quod essent Monachi, qui ex studio convertendi gentes in nostro Orbe peregrinati sunt: quapropter dicebamus eis, quod bene faciant quod fugiant illos, quia intentio illorum non est docere, sed lucrari et dominari; et quod per varia primum captare animos studeant, sed dein subjicere illos sibi ut servos. Praeterea, quod bene faciant, quod non patiantur ideam suam de Deo a talibus perturbari. Porro dicebant, quod etiam confundant illos per id, quod dicant se oportere fidem habere ac credere quae dicunt: at quod responderint illis, quod non sciant quid Fides seu quid sit credere, quum in se percipiunt quod ita sit; erant e Regno coelesti Domini, ubi omnes ex interiore perceptione sciunt vera, quae apud nos vocantur fidei; sunt enim in illustratione a Domino; secus ac illi qui in Regno spirituali sunt. Quod spiritus angelici illius Telluris ex Regno coelesti essent, videre etiam dabatur ex flammeo, ex quo ideae eorum; lux enim flammea est in Regno coelesti, et lux candida in Regno spirituali. Qui e Regno coelesti sunt, illi cum sermo est de Veris, non plus dicunt quam ita ita, vel non non, et nusquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita sit; illi sunt, de quibus Dominus dicit, "Sermo vester erit ita ita, non non; quod ultra est ex malo est; " inde est quod spiritus illi dixerint, quod non sciant quid sit fidem habere seu credere; considerant hoc, sicut si aliquis diceret ad socium, qui oculis suis videt domos aut arbores, quod fidem habere debeat seu credere quod sint domus ac arbores, cum clare videt quod ita sit: tales sunt qui e Regno coelesti Domini sunt, et tales erant hi spiritus angelici. 1 Dicebamus illis, quod pauci in nostra Tellure sint qui interiorem perceptionem habent, ex causa quia in juventute sua discunt vera et non faciunt illa: sunt enim binae facultates homini, quae vocantur Intellectus et Voluntas; qui non ultra quam in memoriam et inde aliquantum in Intellectum admittunt vera, et non in vitam, hoc est, in voluntatem, illi quia in nulla illustratione aut interiori visu a Domino possunt esse, dicunt quod credenda sint seu quod fides habenda, et quoque ratiocinantur de illis num vera sint vel non, imo nec volunt ut percipiantur aliquo visu interiori seu quadam illustratione per intellectum; ita dicunt, quia vera apud illos sunt absque luce e coelo, et illis, qui absque luce e coelo vident, falsa possunt apparere ut vera, ac vera ut falsa: inde plures ibi tanta occupavit caecitas, ut tametsi homo non faciat vera, seu vivat secundum illa, usque dicant eum per solam fidem posse salvari, sicut quod homo non foret homo ex vita et secundum illam, sed ex scientia talium quae fidei absque vita. Postea loquebamur cum illis de Domino, de amore in Ipsum, de amore erga proximum, deque regeneratione; dicendo, quod amare Dominum sit amare praecepta, quae ab Ipso, quod est, ex amore vivere secundum illa. 2 Quod amor erga proximum sit velle bonum et inde facere bonum Concivi, Patriae, Ecclesiae, Regno Domini, non propter se ut videatur vel ut mereatur, sed ex affectione boni. 3 De Regeneratione, quod illi qui regenerantur a Domino, et immittunt vera illico in vitam, in interiorem perceptionem de illis veniant; at quod illi qui recipiunt vera primum in memoria, et dein volunt illa et faciunt illa, sint qui in fide sunt; nam ex fide, quae tunc vocatur conscientia, agunt. Haec dixerunt se percipere quod ita sit, proinde etiam quid fides. Loquutus sum cum illis per ideas spirituales, per quas sisti et comprehendi possunt talia in luce.

Footnotes:

1. Quod Coelum in duo Regna distinctum sit, quorum unum vocatur Regnum coeleste, alterum Regnum spirituale, Arcana Coelestia 3887, 4138. Quod Angeli in Regno coelesti innumerabiliasciant et immensum sapiant prae angelis in Regno spirituali, Arcana Coelestia 2718. Quod coelestes Angeli non cogitent et loquantur ex fide prout Angeli spirituales, sed ex perceptione interna, quod ita sit, Arcana Coelestia 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780. Quod Angeli coelestes de veris fidei modo dicant ita ita, aut non, at quod Angeli spirituales ratiocinentur num ita sit vel non ita sit, Arcana Coelestia 202, 337, 2715, 3246, 4448, 9196.

2. Quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648.

3. Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere in omni functione ex affectione boni, justi et recti, Arcana Coelestia 8120, 8121, 8122, 10310, 10336. Quodvita amoris erga proximum sit vita secundum praecepta Domini, Arcana Coelestia 3249.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10143

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10143. ‘Holocaustum juge’: quod significet omnem cultum Divinum in genere, constat ex significatione ‘holocausti’ quod sit cultus Divinus, de qua sequitur, et ex significatione ‘jugis’ quod sit omne et in omni, de qua supra n. 10133; inde per ‘holocaustum juge’ significatur omnis cultus Divinus in genere, et cum intelligitur agnus ex quo holocaustum, per quem significatur bonum innocentiae, significatur etiam in omni cultu; nam omnis cultus qui vere cultus, erit ex veris fidei et bonis amoris, et in omni bono amoris, et inde in omni vero fidei, erit bonum innocentiae, n. 10133; inde est quod per ‘holocaustum juge’ etiam significetur in omni cultu.

[2] Quod ‘holocaustum’ sit cultus Divinus, est quia holocausta et sacrificia erant principalia cultus repraesentativi apud gentem Israeliticam et Judaicam, et omnia ad suum principale se referunt, et inde denominantur; quod principale cultus apud illam gentem constiterit in sacrificiis et holocaustis, et quod inde per illa significetur omne cultus in genere, videatur n. 922, 1343, 2180, 6905, 8680, 8936, x10042.

[3] Sed quid cultus Divinus qui significatur per sacrificia et holocausta, paucis dicetur: per sacrificia et holocausta in specie significata est purificatio a malis et falsis, et tunc implantatio boni et veri, ac conjunctio utriusque, ita regeneratio, videatur n. 10022, 10053, 10057; homo qui in his est, in genuino cultu est, nam purificatio a malis et falsis est desistere ab illis, ac fugere et aversari illa; et implantatio boni et veri 1 est cogitare et velle bonum et verum, ac loqui et facere illa; ac conjunctio utriusque est vivere ex illis, nam cum bonum et verum conjuncta sunt apud hominem, tunc ei voluntas est nova et intellectus novus, proinde vita nova; cum homo talis est, tunc in omni opere quod agit est cultus Divinus, spectat enim homo tunc Divinum in omni, id veneratur, idque amat, proinde id colit;

[4] quod hoc sit genuinus cultus Divinus, illi non sciunt qui omnem cultum ponunt in adoratione et in precibus, ita in talibus quae oris et cogitationis sunt, et non in talibus quae sunt operis ex bono amoris et ex bono fidei; cum tamen Dominus nihil aliud spectat apud hominem qui in adoratione et in precibus est quam ejus cor, hoc est, ejus interiora, qualia sunt quoad amorem et inde fidem; quapropter si haec non intus sunt in adoratione et in precibus, non est anima et vita in illis, sed est externum, quale est assentatorum et simulatorum 2 , qui quod nec placeant sapienti in mundo, notum est;

[5] verbo, facere secundum praecepta Domini est vere cultus Ipsius, immo est vere amor et vere fides; quod etiam constare potest unicuique qui expendit; qui enim amat aliquem, et qui credit alicui, ei nihil optatius est quam velle et facere quod alter vult et cogitat, solum enim desiderat nosse ejus voluntatem et cogitationem, ita ejus beneplacitum; aliter qui non amat nec credit; similiter se habet cum amore in Deum 3 , quod etiam Dominus docet apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me: qui vero non amat Me, verba Mea non servat, 14:21, 24: et alibi apud eundem,

Si mandata Mea servaveritis, manebitis in amore Meo; mandatum Meum est ut ametis vos invicem, 15:10, 12.

[6] Quod cultus externus absque illo interno non sit cultus, etiam significatur per ea quae de holocaustis et sacrificiis dicuntur apud Jeremiam,

Non locutus sum cum patribus vestris super verbis holocausti et sacrificii, sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, 4 7:21-23:

apud Hoscheam, Misericordiam volo et non sacrificium, et cognitionem 5 Dei prae holocaustis, 6:6:

apud Micham, Num praeveniam Jehovam holocaustis? num complacebit Jehovah in milibus arietum? indicavit tibi quid bonum; et quid Jehovah requirit 6 a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo, 6:6-8: in libro 1 Schemuelis, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio 7 bonum, oboedientia prae adipe arietum, 15:22.

Quod ipsissimus cultus Domini consistat in vita charitatis et non in vita pietatis absque illa, videatur n. 8252-8257.

Footnotes:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. simulatorum et assentatorum

3. Dei

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. cognitiones in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

6. requirens

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1919

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1919. ‘Dixit Abram ad Sarai’: quod significet perceptionem, constat ab illis quae supra n. 1898 dicta sunt: perceptio Domini repraesentata fuit et hic significatur per id quod Abram dixit ad Sarai, sed cogitatio ex perceptione per id quod Sarai dixit ad Abram; perceptio erat ex qua cogitatio; qui in perceptione sunt, non aliunde cogitant; sed usque perceptio est aliud quam cogitatio; ut sciatur quod aliud, sit ad illustrationem conscientia;

[2] conscientia est quoddam dictamen commune ita obscurum illorum quae influunt per caelos a Domino; quae influunt, sistunt se in interiore rationali homine et ibi sicut in nube, quae nubes est ex apparentiis et fallaciis de veris et bonis fidei; cogitatio vero distincta est a conscientia, sed fluit a conscientia, nam qui conscientiam habent, secundum illam cogitant et loquuntur, estque cogitatio vix aliud quam explicatio illorum quae sunt conscientiae, et sic illorum partitio in ideas et dein in voces; inde est quod qui conscientiam habent, teneantur a Domino ut cogitent bene de proximo, atque detineantur a cogitando male; quare conscientia nusquam dabilis est nisi apud illos qui amant proximum sicut semet et bene cogitant de veris fidei: ex allatis constare potest quae differentia est conscientiae et cogitationis, unde sciri potest quae differentia perceptionis et cogitationis.

[3] Perceptio Domini fuit immediate ex Jehovah, ita ex Divino Bono, cogitatio autem ex vero intellectuali et ejus affectione, ut supra n. 1904, 1914 dictum. Perceptio Divina Domini non aliqua idea, ne quidem angelica, capi potest, ita nec describi; perceptio angelorum, de qua n. 1384 seq. 1394, 1395, vix aliquid est, respective ad perceptionem quae fuit Domino; perceptio Domini quia Divina, fuit omnium quae in caelis, et quia omnium quae in caelis, fuit omnium quae in terris, ordo enim est talis, nexus et influxus, ut qui in illorum perceptione est, etiam in horum sit:

[4] at postquam Humana Domini Essentia unita facta Divinae Ipsius, et simul Jehovah, tunc Dominus supra illud quod perceptio dicitur, fuit, quia supra ordinem qui in caelis, et inde in terris; est Jehovah, a Quo ordo, inde dici potest quod Jehovah sit Ipse Ordo, a Se Ipso enim regit ordinem, non ut putatur, solum in universali, sed 1 etiam in singularissimis; singularissima enim sunt ex quibus universale, dicere universale et inde separare singularia, foret non aliud ac dicere totum in quo nullae partes, sic dicere aliquid in quo nihil; ita falsissimum et, sicut vocatur, ens rationis est, dicere quod Providentia Domini sit universalis et non singularissimorum, nam providere et regere 2 in universali et non in singularissimis, est prorsus nihil providere et regere: hoc 3 philosophice verum est, sed usque mirum quod ipsi philosophi etiam sublimiores aliter capiant et aliter cogitent.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has universale et non singularissima.

3. The Manuscript has pure philosophicum est, et philosophice verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.