From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #169

Study this Passage

  
/ 178  
  

169. Cum Spiritus angelici, qui ab illa Tellure, venerunt in conspectum, alloquebantur nos, quaerentes quinam essemus, et quid vellemus; dicebamus quod peregrinationis causa, et quod illuc delati, et ne timeant a nobis: timebant enim quod essemus ex illis qui perturbant eos de Deo, de Fide, et de similibus, propter quos in illam plagam ad Tellurem suam se contulerunt, fugientes eos quocunque possent. Interrogati per quae perturbant, respondebant per ideam Trium, et per ideam Divini absque Humano in Deo, cum tamen sciunt et percipiunt quod Deus sit unus, et quod sit Homo. Perceptum tunc quod illi qui perturbarunt eos, et quod fugerunt, fuerint ex nostra Tellure; tum ex eo quod ex nostra Tellure sint qui ita circumvagantur in altera vita ex studio et jucundo peregrinationis quod contraxerunt in mundo; in aliis enim Telluribus non tales peregrinationes sunt: compertum dein est, quod essent Monachi, qui ex studio convertendi gentes in nostro Orbe peregrinati sunt: quapropter dicebamus eis, quod bene faciant quod fugiant illos, quia intentio illorum non est docere, sed lucrari et dominari; et quod per varia primum captare animos studeant, sed dein subjicere illos sibi ut servos. Praeterea, quod bene faciant, quod non patiantur ideam suam de Deo a talibus perturbari. Porro dicebant, quod etiam confundant illos per id, quod dicant se oportere fidem habere ac credere quae dicunt: at quod responderint illis, quod non sciant quid Fides seu quid sit credere, quum in se percipiunt quod ita sit; erant e Regno coelesti Domini, ubi omnes ex interiore perceptione sciunt vera, quae apud nos vocantur fidei; sunt enim in illustratione a Domino; secus ac illi qui in Regno spirituali sunt. Quod spiritus angelici illius Telluris ex Regno coelesti essent, videre etiam dabatur ex flammeo, ex quo ideae eorum; lux enim flammea est in Regno coelesti, et lux candida in Regno spirituali. Qui e Regno coelesti sunt, illi cum sermo est de Veris, non plus dicunt quam ita ita, vel non non, et nusquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita sit; illi sunt, de quibus Dominus dicit, "Sermo vester erit ita ita, non non; quod ultra est ex malo est; " inde est quod spiritus illi dixerint, quod non sciant quid sit fidem habere seu credere; considerant hoc, sicut si aliquis diceret ad socium, qui oculis suis videt domos aut arbores, quod fidem habere debeat seu credere quod sint domus ac arbores, cum clare videt quod ita sit: tales sunt qui e Regno coelesti Domini sunt, et tales erant hi spiritus angelici. 1 Dicebamus illis, quod pauci in nostra Tellure sint qui interiorem perceptionem habent, ex causa quia in juventute sua discunt vera et non faciunt illa: sunt enim binae facultates homini, quae vocantur Intellectus et Voluntas; qui non ultra quam in memoriam et inde aliquantum in Intellectum admittunt vera, et non in vitam, hoc est, in voluntatem, illi quia in nulla illustratione aut interiori visu a Domino possunt esse, dicunt quod credenda sint seu quod fides habenda, et quoque ratiocinantur de illis num vera sint vel non, imo nec volunt ut percipiantur aliquo visu interiori seu quadam illustratione per intellectum; ita dicunt, quia vera apud illos sunt absque luce e coelo, et illis, qui absque luce e coelo vident, falsa possunt apparere ut vera, ac vera ut falsa: inde plures ibi tanta occupavit caecitas, ut tametsi homo non faciat vera, seu vivat secundum illa, usque dicant eum per solam fidem posse salvari, sicut quod homo non foret homo ex vita et secundum illam, sed ex scientia talium quae fidei absque vita. Postea loquebamur cum illis de Domino, de amore in Ipsum, de amore erga proximum, deque regeneratione; dicendo, quod amare Dominum sit amare praecepta, quae ab Ipso, quod est, ex amore vivere secundum illa. 2 Quod amor erga proximum sit velle bonum et inde facere bonum Concivi, Patriae, Ecclesiae, Regno Domini, non propter se ut videatur vel ut mereatur, sed ex affectione boni. 3 De Regeneratione, quod illi qui regenerantur a Domino, et immittunt vera illico in vitam, in interiorem perceptionem de illis veniant; at quod illi qui recipiunt vera primum in memoria, et dein volunt illa et faciunt illa, sint qui in fide sunt; nam ex fide, quae tunc vocatur conscientia, agunt. Haec dixerunt se percipere quod ita sit, proinde etiam quid fides. Loquutus sum cum illis per ideas spirituales, per quas sisti et comprehendi possunt talia in luce.

Footnotes:

1. Quod Coelum in duo Regna distinctum sit, quorum unum vocatur Regnum coeleste, alterum Regnum spirituale, Arcana Coelestia 3887, 4138. Quod Angeli in Regno coelesti innumerabiliasciant et immensum sapiant prae angelis in Regno spirituali, Arcana Coelestia 2718. Quod coelestes Angeli non cogitent et loquantur ex fide prout Angeli spirituales, sed ex perceptione interna, quod ita sit, Arcana Coelestia 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780. Quod Angeli coelestes de veris fidei modo dicant ita ita, aut non, at quod Angeli spirituales ratiocinentur num ita sit vel non ita sit, Arcana Coelestia 202, 337, 2715, 3246, 4448, 9196.

2. Quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648.

3. Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere in omni functione ex affectione boni, justi et recti, Arcana Coelestia 8120, 8121, 8122, 10310, 10336. Quodvita amoris erga proximum sit vita secundum praecepta Domini, Arcana Coelestia 3249.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10143

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10143. ‘Holocaustum juge’: quod significet omnem cultum Divinum in genere, constat ex significatione ‘holocausti’ quod sit cultus Divinus, de qua sequitur, et ex significatione ‘jugis’ quod sit omne et in omni, de qua supra n. 10133; inde per ‘holocaustum juge’ significatur omnis cultus Divinus in genere, et cum intelligitur agnus ex quo holocaustum, per quem significatur bonum innocentiae, significatur etiam in omni cultu; nam omnis cultus qui vere cultus, erit ex veris fidei et bonis amoris, et in omni bono amoris, et inde in omni vero fidei, erit bonum innocentiae, n. 10133; inde est quod per ‘holocaustum juge’ etiam significetur in omni cultu.

[2] Quod ‘holocaustum’ sit cultus Divinus, est quia holocausta et sacrificia erant principalia cultus repraesentativi apud gentem Israeliticam et Judaicam, et omnia ad suum principale se referunt, et inde denominantur; quod principale cultus apud illam gentem constiterit in sacrificiis et holocaustis, et quod inde per illa significetur omne cultus in genere, videatur n. 922, 1343, 2180, 6905, 8680, 8936, x10042.

[3] Sed quid cultus Divinus qui significatur per sacrificia et holocausta, paucis dicetur: per sacrificia et holocausta in specie significata est purificatio a malis et falsis, et tunc implantatio boni et veri, ac conjunctio utriusque, ita regeneratio, videatur n. 10022, 10053, 10057; homo qui in his est, in genuino cultu est, nam purificatio a malis et falsis est desistere ab illis, ac fugere et aversari illa; et implantatio boni et veri 1 est cogitare et velle bonum et verum, ac loqui et facere illa; ac conjunctio utriusque est vivere ex illis, nam cum bonum et verum conjuncta sunt apud hominem, tunc ei voluntas est nova et intellectus novus, proinde vita nova; cum homo talis est, tunc in omni opere quod agit est cultus Divinus, spectat enim homo tunc Divinum in omni, id veneratur, idque amat, proinde id colit;

[4] quod hoc sit genuinus cultus Divinus, illi non sciunt qui omnem cultum ponunt in adoratione et in precibus, ita in talibus quae oris et cogitationis sunt, et non in talibus quae sunt operis ex bono amoris et ex bono fidei; cum tamen Dominus nihil aliud spectat apud hominem qui in adoratione et in precibus est quam ejus cor, hoc est, ejus interiora, qualia sunt quoad amorem et inde fidem; quapropter si haec non intus sunt in adoratione et in precibus, non est anima et vita in illis, sed est externum, quale est assentatorum et simulatorum 2 , qui quod nec placeant sapienti in mundo, notum est;

[5] verbo, facere secundum praecepta Domini est vere cultus Ipsius, immo est vere amor et vere fides; quod etiam constare potest unicuique qui expendit; qui enim amat aliquem, et qui credit alicui, ei nihil optatius est quam velle et facere quod alter vult et cogitat, solum enim desiderat nosse ejus voluntatem et cogitationem, ita ejus beneplacitum; aliter qui non amat nec credit; similiter se habet cum amore in Deum 3 , quod etiam Dominus docet apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me: qui vero non amat Me, verba Mea non servat, 14:21, 24: et alibi apud eundem,

Si mandata Mea servaveritis, manebitis in amore Meo; mandatum Meum est ut ametis vos invicem, 15:10, 12.

[6] Quod cultus externus absque illo interno non sit cultus, etiam significatur per ea quae de holocaustis et sacrificiis dicuntur apud Jeremiam,

Non locutus sum cum patribus vestris super verbis holocausti et sacrificii, sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, 4 7:21-23:

apud Hoscheam, Misericordiam volo et non sacrificium, et cognitionem 5 Dei prae holocaustis, 6:6:

apud Micham, Num praeveniam Jehovam holocaustis? num complacebit Jehovah in milibus arietum? indicavit tibi quid bonum; et quid Jehovah requirit 6 a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo, 6:6-8: in libro 1 Schemuelis, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio 7 bonum, oboedientia prae adipe arietum, 15:22.

Quod ipsissimus cultus Domini consistat in vita charitatis et non in vita pietatis absque illa, videatur n. 8252-8257.

Footnotes:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. simulatorum et assentatorum

3. Dei

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. cognitiones in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

6. requirens

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10042

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10042. ‘Et arietem unum accipies’: quod significet bonum innocentiae in interno homine, constat ex significatione ‘arietis’ quod sit bonum innocentiae et 1 charitatis in interno homine, de qua sequitur. Quoniam in hoc capite de sacrificiis et holocaustis ex 2 arietibus et agnis agitur, dicetur quid per animalia in genere' quae in sacrificia et holocausta offerebantur significatum fuit: illa animalia erant boves, juvenci, 3 hirci, arietes, caprae, et haedi atque agni, agnae, et capellae caprarum; qui non scit quid illa animalia significant, nusquam scire potest quid significant sacrificia et holocausta ex illis in specie; sciendum est quod omnia animalia quae in terris sunt significent talia quae sunt apud hominem, quae in genere se referunt ad affectiones quae sunt ejus voluntatis, et ad cogitationes quae sunt ejus intellectus, ita ad bona et ad vera, nam bona sunt voluntatis et vera sunt intellectus; et quia se referunt ad bona et vera, etiam se referunt ad amorem et ad fidem, nam omnia quae amoris sunt vocantur bona, et omnia quae fidei sunt vocantur vera.

[2] Quod animalia diversi generis talia significent, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi apparent animalia plurium generum et innumerabilium specierum; talia ibi sunt apparentiae prorsus ad vivum correspondentes affectionibus et cogitationibus quae apud spiritus et angelos; quod ita sit, etiam constare potest ex visionibus propheticis passim in Verbo, omnia enim quae prophetis visa sunt, sunt talia quae coram angelis apparent in caelo; inde est quod bestiae in Verbo toties memorentur, et per singulas significetur aliquid quod se refert ad talia quae apud hominem, de quibus supra; homo nec aliud est quam animal quoad externum suum hominem sed distinguitur 4 per internum, 5 per quod hic et ille elevari possit versus caelum et ad Deum, et inde recipere fidem et amorem; 5 inde est quod bestiae in sacrificiis et holocaustis adhibitae fuerint; qui haec non scit 6 nequaquam scire potest cur mandatum fuerit, nunc offerre juvencos, arietes, agnos, nunc boves, capras, et agnas, nunc hircos, haedos, et capellas caprarum 7 ; ad quid alioquin talia forent? quod bestiae in Verbo 8 significent bona et mala apud hominem, ut et vera et falsa, videatur n 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830.

[3] 9 Quod autem sacrificia et holocausta ex illis concernit 10 sciendum est, 1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris a Domino, et in supremo sensu glorificationem Humani Domini, 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, ita cum omni varietate repraesentatum sit 11 ; et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint.

[4] Sed ad singula,

1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, constat ex eo quod adhibita fuerint pro omni peccato et pro omni reatu, tum pro omni consecratione et 12 inauguratione, et praeterea quovis die, quovis sabbato, quovis novilunio, et quovis festo; et quod ideo altare esset omnium sanctissimum; reliqua cultus apud illam gentem pendebant ab illis, idcirco 13 ubi agitur de abolitione cultus repraesentativi apud Danielem,

dicitur quod cessabit sacrificium et oblatio, 9:27, et removebitur juge, 8:10-13, 11:31, 12:11;

per ‘juge’ significatur in specie sacrificium quod fiebat quotidie, et in genere omnis cultus; sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe sacrificia in genere significent omnem cultum repraesentativum, n. 923, 2165, 6905, 8680, 8936, quod altare fuerit principale repraesentativum Domini et inde cultus, n. 2777, 2811, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9964, quod antiqui ante Eberum nihil noverint de sacrificiis, n. 2180, quod ab Ebero, ita apud gentem Hebraeam, et inde apud posteros Jacobi, sacrificia instituta fuerint, et cur, n. 14 1128, 1343, 2180, 2818, quod sacrificia non mandata 15 fuerint, sed permissa, n. 2180.

[5] 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris in Dominum a Domino, constat ex eo quod omnia cultus se referant ad purificationem a malis et falsis, ad implantationem veri et boni, et ad conjunctionem eorum, ita ad regenerationem, nam per tria illa regeneratur homo; inde est quod sacrificia et holocausta pro omni peccato et pro omni reatu oblata fuerint; et cum oblata, dicitur quod expiatum et quod condonabitur, Lev. 4:20, 26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 18, 6:7], 7:7, 10:17, 14:18, 19, 15:30, 31, 16:6, 24, 17:11;

condonatio peccatorum, expiatio, propitiatio, et redemptio, nec aliud sunt quam purificatio a malis et falsis, implantatio boni et veri, ac conjunctio eorum, ita regeneratio, n. 16 9076, 9452-9454, 9937, 9938; omnis processus regenerationis etiam describitur per ritualia singula cujusvis sacrificii e holocausti, et panditur cum evolvuntur repraesentativa per sensum internum, n. 10022.

[6] Quod sacrificia et holocausta 17 in sensu supremo significent glorificationem Humani Domini, est quia omnia ritualia cultus instituta apud gentem Israeliticam et Judaicam unice spectabant Dominum, in spectabant Ipsum principaliter sacrificia et holocausta, per quae in genere repraesentabatur omne cultus, ut supra ostensum est; etiam regeneratio hominis non aliunde est quam a Domino, n. 18 9486, 9487, 9506, 9715, 9809, 10019; quapropter ubi in Verbo agitur de regeneratione hominis, in sensu supremo ibi agitur de glorificatione Humani Domini: nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138:3212, 3296, 3490, 4402, 5688; glorificare Humanum est id Divinum facere, regenerare autem 19 hominem est eum 20 caelestem facere, ut in illo Divinum Domini habitare possit.

[7] 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, varietate, repraesentatum sit, et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint, constat ex variis pro quibus sacrificia et holocausta, nempe 21 pro peccatis per errorem et pro peccatis non per errorem: pro omni praevaricatione ac immunditie, sive apud sacerdotem, sive apud totam contionem, sive apud principem, sive apud aliquam animam: pro mundatione ex lepra: pro purificatione post partum: pro consecratione altaris, tentorii conventus, et omnium inibi: pro mundatione eorundem cum Aharon semel quotannis ingrederetur in sanctum sanctorum: pro inauguratione Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium: pro consecratione Naziraeorum: et in genere in tribus festis, in singulis noviluniis, sabbatis, et diebus mane et inter vesperas, praeter votiva et voluntaria.

[8] Quia sacrificia et holocausta 22 pro tam variis erant, et per illa repraesentabantur varia cultus, ideo etiam varia genera animalium quae 23 offerrentur mandata erant, nempe juvenci, boves, et hirci, arietes, caprae, et haedi, agni, agnae, et capellae caprarum; et per sacrificia et holocausta ex juvenco, bove, et hirco, repraesentabatur purificatio et regeneratio externi seu naturalis hominis, ex ariete, capra, et haedo, repraesentabatur purificatio et regeneratio interni seu spiritualis hominis, et ex agno, agna, et capella caprarum repraesentabatur purificatio et 24 regeneratIo intimi seu caelestis hominis; quod tria sint quae apud hominem succedunt, caeleste, spirituale, et naturale, videatur n. 9992, 10005, 10017, et quod homo regenerandus sit quoad interna 25 et quoad externa 26 , ut regeneratus sit, citata n. 9325 fin.

[9] Quid autem in specie significatur 27 per sacrificium et holocaustum ex ariete, de quibus 28 in hoc capite agitur, constat ex locis in Verbo ubi sacrificia et holocausta ex ariete describuntur 29 et ubi aries nominatur; ex quibus patet quod per arietem significetur bonum innocentiae et charitatis in interno homine, et per sacrificium et holocaustum ex illopurificatio et regeneratio interni hominis, ita 30 implantatio boni innocentiae et charitatis ibi; quod id per ‘arietem’ significetur 31 , constat a sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Omnes greges Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebajoth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, 60:7;

agitur ibi de Domino, et de caelo ac Ecclesia Ipsius; ‘greges Arabiae’ sunt omnia bona interni hominis, ‘arietes Nebajoth’ sunt bona innocentiae et charitatis ibi; quod ‘greges’ sint bona interni hominis, videatur n. 8937, 9135, quod ‘Arabia’ sit ubi bonum, n. 3268, quod ‘Nebajoth’ sint qui ibi in illo, n. 3268, 3686, 3688:

[10] apud Ezechielem,

Arabia et omnes principes Kedar, negotiatores manus tuae per pecora, et arietes, et hircos, 27:21;

ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia ubi cognitiones boni et veri n. 1201; ‘negotiatores’ sunt qui habent illas et communicant, n. 2967, 4453, ‘pecora’ sunt bona amoris, ‘arietes’ sunt bona charitatis, et ‘hirci’ sunt bona fidei; in Verbo dicuntur greges, pecora, et pecudes 32 , quae in lingua originali distinguuntur per sua nomina; et per ‘greges’ significantur in genere interna, per ‘pecudes’ eadem in specie 33 , et per ‘pecora’ intima 34 in specie; per ‘armenta’ autem externa: apud Jeremiam,

Descendere faciam eos sicut pecora ad mactandum, arietes cum hircis, 51:40 35 ;

[11] per ‘pecora’, ‘arietes’, et ‘hircos’ hic similia significantur 36 :

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego judicans inter pecudes et pecudes 37 , et inter arietes et inter hircos, 34:17;

‘inter pecudes et pecudes’ pro inter illos qui in interioribus boni et mali 38 , ‘inter arietes et inter hircos’ pro inter illos qui in charitate et inde fide, et inter illos qui in veris fidei 39 absque charitate 40 ; ‘arietes’ hic simile significant quod ‘oves’, nam arietes sunt masculi ovium; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde fide, videatur n. 4169, 4809, ' et quod ‘hirci’ sint qui in veris quae fidei dicuntur absque charitate 41 , n. 4169 fin. , 4769; similia per arietem et hircum significantur apud Danielem 8:1-fin 42 , et similia per oves et hircos apud Matthaeum 25:32-fin. :

[12] apud Moschen, Si anima peccaverit per errorem, adducet reatum suum Jehovae arietem integrum de grege, Lev. 5:15, 18, 25 [KJV 5:15, 18, 6:6];

per sacrificia 43 ex ariete significatur purificatio interni hominis et implantatio boni innocentiae ibi, nam peccatum per errorem est peccatum ex ignorantia in qua innocentia, ac innocentia ignorantiae est interni hominis:

[13] apud eundem,

Quod in noviluniis offerrent duos juvencos, unum arietem, et septem agnos; et postea hircum caprarum. ' similiter diebus singulis Paschatis : et similiter die primitiarum, Num. 28:11, 15, 19, 22, 27; hoc erat ut repraesentaretur purificatio totius hominis, tam externi, interni, ac intimi, per sacrificium et holocaustum ex juvencis purificatio externi hominis, ex ariete purificatio interni, et ex agnis purificatio intimi; et quia purificatio, etiam implantatio boni innocentiae repraesentabatur 44 , nam juvencus est bonum innocentiae in externo homine, aries in interno, et agnus in intimo, ut supra dictum est; quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per ‘hircum’ significatur verum fidei in externo homine, et verum fidei ibi est ultimum, n. 9959. Quia bona et vera apud hominem in eo ordine sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus, aries, et agnus in holocausta, et hircus caprarum in sacrificium 45 , Num. 7:15-17, 21-23, 27-29, 33 seq. 46 Ex his nunc constare potest quod ‘aries’ significet bonum innocentiae et charitatis in interno homine 47 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts bonum.

2. The Manuscript inserts juvenco, .

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript inserts ab illis.

5. The Manuscript inserts et.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. quod nunc offererentur juvenci, arietes, agni, nunc boves, caprae, et agnae, nunc hirci, haedi, ac capellae caprarum

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter

10. In the Manuscript this subsection is written on the previous page, where however it is marked for insertion here.

11. Et hoc cum varietate secundum varios illius rei status

12. The Manuscript inserts pro omni.

13. ideo

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Holocausta et sacrificia

18. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

20. The Manuscript deletes eum, and inserts hominem.

21. erant enim

22. The Manuscript places this after erant.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. In the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

25. internum

26. externum

27. The Manuscript places this after agitur.

28. quo

29. sacrificium et holocaustum ex ariete describitur

30. ac

31. quid aries significat

32. pecudes et pecora

33. in specie illa

34. The Manuscript places this after in specie.

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. similiter

37. pecudem et pecudem

38. The Manuscript has but deletes inter pecudem et pecudem, pro inter illos qui in bono interiori et in malo interiori sunt.

39. fide

40. The Manuscript inserts sunt.

41. quod hirci sint qui in vero fidei ex charitate, ita in bono fidei, et in opposito sensu qui in veris fidei absque charitate, videatur

42. seqq

43. sacrificium

44. The Manuscript which is confused here, has erat ut significabat [repraesentaretur first] purificatio quoad externum, internum et intimum, per sacrificium exjuvencis purificatio externi hominis, per sacrificium ex ariete purificationem interni, et per sacrificium ex agnis purificationem intimi; et quia purificatio significatur etiam implantatio boni innocentiae in illa

45. quia illa in ordine ita sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus aries, agnus in holocausta, ethircus caprarum in sacrificium

46. The Manuscript inserts (in the margin)et quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per hircum significatur verum quod fidei sit, et verum quod est fidei in externohomine claudit omnia, est enim ultimum, Arcana Coelestia 9959, quod hircus sit verum fidei externo hominis, videatur Arcana Coelestia 4769

47. The Manuscript inserts et quoque bonum charitatis ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.