From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #73

Study this Passage

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #487

Study this Passage

  
/ 10837  
  

487. Quod per ‘dies’ significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi ‘dies creationis’ nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare ‘dies’, sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per ‘dies’ significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie.

[2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic ‘octingenti’, et in sequente versi ‘nongenti et triginta’, et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5335

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5335. ‘Et Joseph filius triginta annorum’: quod significet statum plenum reliquiarum, constat ex significatione ‘triginta’ quod sit plenum reliquiarum, de qua sequitur; et ex significatione ‘annorum’ quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; numerus ‘triginta’ significat in Verbo aliquid pugnae, et quoque significat plenum reliquiarum; quod duplex ei significatio sit, causa est quia componitur ex quinque et sex in se multiplicatis, et quoque componitur ex tribus et decem in se 1 etiam multiplicatis; ex quinque in sex ductis, significat aliquid pugnae, n. 2276, quia ‘quinque’ significant aliquid, n. 649, 4638, 5291, et ‘sex’ pugnam, n. 720, 737, 900, 1709; at ex tribus in decem ductis significat plenum reliquiarum quia ‘tria’ significant plenum, n. 2788, 4495, et ‘decem’ reliquias, n. 576, 1906, 2284; quod numerus compositus simile involvat cum simplicibus ex quibus, n. 5291; ‘reliquiae’ quod sint vera 2 juncta bono in interioribus apud hominem a Domino recondita, videatur n. 468, 530, 560, 561, 576, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135.

[2] Plenitudo reliquiarum etiam significatur per triginta, et quoque per sexaginta, 3 ut et per centum, apud Marcum, Semen quod cecidit in terram bonam, dedit fructum ascendentem et crescentem, et tulit unum triginta, et alterum sexaginta, et alterum centum, 4:8, 20;

omnes hi tres numeri, quia per multiplicationem assurgunt a decem, significant plenitudinem reliquiarum. Et quia homo non prius regenerari potest, hoc est, admitti in pugnas spirituales per quas fit regeneratio quam cum reliquias ad plenum acceperit, idcirco statutum quod Levitae non prius facerent opus in tentorio conventus quam cum impleverint triginta annos; opus illorum seu functio vocatur quoque ‘militia’; de quibus ita apud Mosen,

Tolle summam filiorum Kehathi e medio filiorum Levi, ... a filio triginta annorum et supra, ad filium quinquaginta annorum, omnem venientem ad militiam, ad faciendum opus in tentorio conventus, Num. 4:2, 3 4 ;

similiter dicitur de filiis Gershonis, et similiter de filiis Merari, ibid. vers. 22, 23, 29, 30, ac iterum, vers. 35, 39, 43. Simile 5 involvit quod David, cum filius triginta annorum esset, regnare ceperit, 2 Sam. 5:4 6 .

[3] Ex his nunc patet cur Dominus non prius quam cum esset triginta annorum, se manifestaverit, Luc. 3:23 7 , tunc enim in plenitudine reliquiarum fuit, at reliquiae quas Dominus habuit, Ipse Sibi comparaverat, et fuerunt 8 Divinae, per quas univit Essentiam Humanam Divinae, et illam Divinam fecit, n. 1906; ex Ipso 9 nunc est quod ‘triginta anni’ significent statum plenum quoad reliquias, et quod sacerdotes Levitae functiones suas ingressi cum fuerunt aetate triginta annorum, et quia David repraesentaturus erat Dominum quoad regium, quod ille nec prius regnare ceperit; omne enim repraesentativum ducitur a Domino, et inde omne repraesentativum spectat Dominum.

Footnotes:

1. quoque

2. juxta bono, in the First Latin Edition.

3. et ut, in the First Latin Edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts etiam.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. Divino, in the First Latin Edition.

9. etiam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.