From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #73

Study this Passage

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #487

Study this Passage

  
/ 10837  
  

487. Quod per ‘dies’ significentur tempora et status in genere in capite primo ostensum est, ubi ‘dies creationis’ nihil aliud significant communissimum est in Verbo omne tempus appellare ‘dies’, sicut hic manifeste, inque vers. seq. 5, 8, 11, 14, 17, 20, 23, 27, 31; quare etiam status temporum in genere quoque per ‘dies’ significantur; cumque adjiciuntur anni, tunc per annorum tempora significantur quales status, ita status in specie.

[2] Antiquissimi habebant suos numeros per quos significabant varia Ecclesiae, sicut numeros tres, septem, decem duodecim, et plures quos ex illis et aliis componebant, et sic comprehendebant status Ecclesiae; quare numeri hi arcana continent, quae explicare multis opus; erat computus statuum Ecclesiae; etiam passim simile in Verbo, cumprimis prophetico, occurrit; etiam in ritibus Ecclesiae Judaicae sunt numeri tam temporum quam mensurarum ut circa sacrificia, minhas, oblationes et alia, qui ubivis significant sancta applicate; quare quae hic ‘octingenti’, et in sequente versi ‘nongenti et triginta’, et porro numeri annorum in sequentibus, in specie involvunt, sunt plura quam usquam tradi possunt; nempe mutationes status Ecclesiae illorum applicate ad statum eorum communem. In sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum quid simplices numeri usque ad duodecim significant, qui nisi prius sciantur, non capi potest quid significant numeri compositi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2130

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2130. Quod alterum attinet, nempe ideam ultimi judicii coram bonis cum intromittuntur in caelum, quomodo se habet, licet referre: dicitur in Verbo quod clausa sit janua ut non amplius intromitti possint; et quod oleum defecerit, ac serius venerint, et ideo non admissi, per quae etiam status ultimi judicii significatur; quomodo haec se habent et quomodo intelligenda, mihi ostensum est.

[2] Audivi societates spirituum, unam post alteram, dicentes voce clara quod lupus voluisset eos auferre sed quod Dominus eripuerit eos, et sic quod restituti sint Domino, inde gavisi ex intimo corde; fuerunt enim in desperatione, ita in timore, quod clausa esset janua, et quod sero venissent ut non possent intromitti; talis cogitatio illis infusa fuit ab iis qui lupi vocantur, sed evanuit per id quod intromitterentur, hoc est, quod reciperentur a societatibus angelicis; intromissio in caelum non aliud est; intromissio visa mihi, quasi facta et continuata per societates usque ad duodecim, et quod duodecima aegrius quam undecim priores intromitteretur, hoc est, reciperetur; postea quoque admittebantur octo quasi societates quae quod fuerint ex sexu feminino, mihi indicatum est: quibus visis, dicebatur, quod hic processus admissionis, hoc est, receptionis, in societates caelestes ita appareat, et hoc continue, ordine ab uno loco in alterum; tum quod caelum nusquam in aeternum oppleatur, minus quod janua claudatur, sed quo plures eo veniunt, eo illis qui in caelo beatius et felicius, quia inde unanimum fortius.

[3] Postquam illi intromissi sunt, tunc apparebat 1 tanquam clauderetur caelum; erant enim plures qui dein etiam volebant intromitti, hoc est, recipi; sed responsum tulerunt quod non possent adhuc; quod significatur per ‘serius venientes’, per quod ‘janua clausa’, per ‘pulsantes’ et per quod ‘oleum illis defecerit in lampadibus’; quod illi non admissi, erat ob causam quia nondum praeparati ut interesse possent societatibus angelicis ubi amor mutuus, nam ut supra n. 2119 ad finem dictum, qui in charitate erga proximum in mundo vixerunt, per gradus in caelum a Domino elevantur.

[4] Erant etiam alii spiritus, qui ignorabant quid caelum, quod sit amor mutuus, qui etiam tunc intromitti volebant putantes quod solum sit intromissio, sed responsum tulerunt quod iis nondum tempus, sed quod alio tempore, cum praeparati: quod duodecim societates apparuerint, erat causa quia ‘duodecim’ significant omnia fidei, ut supra n. 2129 ad finem dictum.

Footnotes:

1. The Manuscript has quasi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.