From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #359

Study this Passage

  
/ 603  
  

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala. 1 Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve," (Matthaeus 11:29-30)

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ex amore sui et mundi omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7490?] 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (694, 4317, 5660).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5660

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5660. ‘Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra 1 ad emendum cibum’: quod significet quod animus sit per verum aliunde comparare bonum, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua mox supra n. 5657, et quia per ‘argentum’ significatur verum, per ‘argentum alterum’ significatur verum aliud, inde significatur verum aliunde; quia non aliud verum datur quod genuinum, quam a Domino Qui gratis donat, ita nec aliunde ipsum verum; et ex significatione ‘descendere facere’ quod sit animus comparandi, nempe bonum veri quod per ‘frumentum quod emerent’, significatur; sensus litterae historicus involvit quod argentum alterum etiam veniret ad Josephum, ad emendum ab illo cibum, sic non aliunde; at sensus internus non manet in sensu litterae historico, hunc sensum non curat, sed in ipsa re de qua agitur, quae res est, 2 si ut servi subjicerentur 3 propterea quod aliqua vera in 4 naturali exteriori gratis donata sunt quod aliunde compararent sibi bonum per verum; talis etiam est series in sensu interno, nam mox dicitur ‘non scimus quis posuit argentum in manticis nostris’, per quae significatur quod non crederent 5 quia non scirent a quo verum in naturali exteriore.

[2] Similiter existit in altera vita apud spiritus qui 6 per vera initiantur in bonum, et imprimis in hoc, quod omne bonum et verum a Domino influat, 7 et cum appercipiunt quod influat omne quod cogitant et volunt, et sic quod a se cogitare et velle non possint, tunc repugnant quantum possunt, 8 credunt 9 quod sic vita propria illis nulla foret, et sic quod periret omne jucundum, nam hoc in proprio ponunt; ac insuper, si non 10 possent agere bonum a se nec credere verum a se, quod remitterent manus, nihil ex se agendo et cogitando, et exspectarent influxum; ita cogitare illis permittitur 11 etiam in tantum ut paene concludant apud se quod non 12 velint inde bonum et verum accipere sed aliunde, ubi non talis orbatio proprii est; etiam quandoque datur illis inquirere ubi id inveniant; at postea, cum nullibi inveniunt, illi qui regenerantur, redeunt et ex libero eligunt quoad velle et cogitare duci a Domino; informantur etiam tunc quod accepturi sint proprium caeleste quale est angelis, et cum hoc proprio etiam beatum et felix in aeternum.

[3] Quod proprium caeleste 13 attinet, hoc ex nova voluntate, quae datur a Domino, existit, et differt a proprio hominis, in eo quod non magis spectent se in omnibus et singulis quae agunt, 14 ac in omnibus et singulis quae discunt et docent, sed quod tunc spectent proximum, publicum, Ecclesiam, regnum Domini, et sic Ipsum Dominum; fines vitae sunt qui mutantur, fines 15 spectandi inferiora, nempe 16 mundum et semet, removentur, et fines 17 spectandi superiora, loco illorum substituuntur; fines vitae non aliud sunt quam ipsa vita hominis, nam fines sunt ipsum velle hominis et sunt ipsi ejus amores, nam quae homo amat, haec vult et pro fine habet; qui proprio caelesti donatur, is etiam in tranquillo est et in pace, nam fidit Domino et credit quod nihil mali illum attingat, et novit quod concupiscentiae illum non infestent; et praeterea qui in proprio caelesti sunt, in ipso libero sunt, nam duci a Domino est liberum, ducitur enim in bono, a bono, ad bonum; 18 inde constare potest quod sint in beato et felici, nam nihil est quod turbat, non aliquid amoris sui, 19 consequenter non aliquid inimicitiae, odii, vindictae, nec aliquid amoris mundi, consequenter non aliquid fraudis, timoris, 20 irrequiei.

Footnotes:

1. The Manuscript and the First Latin Edition, here omit.

2. The Manuscript inserts quod.

3. quia

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. et quia nec

6. initiantur in vera et per veri

7. at

8. credunt enim

9. The Manuscript has this passage (reading et sic quod vita ... foret, et quod ita omne jucundum, periret, nam ... ponunt) placed after influxum below.
.
10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript inserts imo.

12. The Manuscript places this after accipere.

13. est

14. nec pro se

15. qui inferiora spectant

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

17. qui superiora spectant

18. etiam in beato et felici est

19. seu

20. The Manuscript places this before fraudis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1594

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1594. Quod ‘separabantur vir a fratre’: significet quod illa separent, sequitur inde: quid ‘vir frater’, dictum est supra ad vers. 8, nempe quod sit unio, quare ‘separari vir a fratre’ est disunio. Quid disunit externum hominem ab interno, homo nescit, et hoc ex multiplici causa, tam quod non sciat, aut si audiverit, non credat, dari internum hominem, quam quod non sciat, aut si audiverit, non credat, amorem sui et ejus cupiditates esse quae disuniunt; tum amorem mundi et ejus cupiditates sed non tantum ac amor sui.

[2] Quod non sciat, et si audiverit, non credat, dari internum hominem, est ex causa quia in corporeis et sensualibus vivit, quae nusquam videre possunt quid interius est; interiora possunt videre quod exterius, sed nusquam exteriora quod interius; sicut visus, visus internus videre potest quid visus externus; nusquam visus externus quid visus internus; aut, intellectuale et rationale potest percipere quid et quale est scientificum, non autem vicissim; tum ex eo quod non credat dari spiritum qui separatur a corpore dum moritur, et vix dari vitam internam quam vocant animam, quia dum sensualis et corporeus homo cogitat de spiritu separando a corpore, obvenit ei tanquam impossibile quia ponit vitam in corpore seque confirmat ex eo quod etiam bruta animalia vivant, et usque non vivunt post mortem, praeter plura alia; haec omnia ex causa quia in corporeis et sensualibus vivit, quae vita in se spectata vix aliud est quam vita brutorum animalium, cum sola differentia quod homo cogitare possit et de rebus obviis ratiocinari, super quam facultatem prae brutis animalibus nec tunc reflectit;

[3] sed haec causa non ita disunit externum hominem ab interno, nam maxima pars hominum in tali incredulitate est, et doctissimi prae simplicibus: sed quod disunit, est principaliter amor sui, tum quoque amor mundi sed non tantum ac amor sui; quod homo hoc nesciat, causa est quia in nulla charitate vivit, et ‘cum in nulla charitate vivit, tunc ei non apparere potest quod vita amoris sui et ejus cupiditatum tam contraria sit amori caelesti; est etiam in amore sui et ejus cupiditatibus tunc flammeam quoddam, et inde jucundum, quod ita afficit vitam ut vix aliud sciat quam quod ipsa felicitas aeterna in eo consistat, quare etiam plures ponunt felicitatem aeternam in eo ut post vitam corporis magni fiant, et serviantur ab aliis etiam ab angelis, cum ii nulli servire velint nisi ob causam occultam propter se ut serviantur; quod dicant se servire tunc velle Domino soli, hoc falsum est; nam qui in amore sui sunt, volunt ut etiam Dominus illis serviat, et quantum non fit, recedunt, ita in corde suo ferunt quod ipsi domini velint fieri et regnare super universum; quale regimen hoc foret, cum plures tales sunt, immo cum omnes, quisque cogitare potest. Annon regimen infernale ubi unusquisque se amat prae alio? hoc latet in amore sui; inde constare potest qualis est amor sui, etiam ex eo quod recondat in se odium contra omnes qui se non subjiciunt ei ut servos, et quia odium, etiam vindictas, crudelitates, dolos, et plura nefanda.

[4] Amor autem mutuus qui solus caelestis, in eo consistit quod se non solum dicat, sed agnoscat et credat; quod indignissimus sit, et quod vile quoddam et spurcum, quod Dominus ex Infinita Misericordia continue ab inferno in quod continue se praecipitare conatur, immo cupit, subtrahat et detineat; quod agnoscet et credet, est quia verum est; non quod Dominus nec aliquis angelus, velit ut id agnoscat et credat ob causam ut se submittat; sed ne efferat se cum usque talis, sicut quod excrementum diceret quod sit purum aurum; aut musca latrinae quod sit avis paradisiaca; quantum itaque homo agnoscit et credit quod sit talis qualis est, tantum recedit ab amore sui et ejus cupiditatibus, et tantum se abhorret; quantum hoc fit, tantum a Domino accipit amorem caelestem, hoc est, amorem mutuum, qui est ut omnibus servire velit; hi sunt qui intelliguntur per ‘minimos, qui in regno Domini fiunt maximi’, Matth. 20:26-28; Luc. 9:46-48.

[5] Ex his constare potest quid disjungit externum hominem ab interno, nempe quod principaliter amor sui; et quod principaliter unit externum hominem interno, est amor mutuus, qui nusquam dabilis est priusquam amor sui recedit; nam prorsus contrarii sunt. Internus homo nihil aliud est quam amor mutuus; ipse hominis spiritus seu anima est homo interior qui vivit post mortem; estque organicus, nam adjunctus est corpori cum homo vivit in mundo; homo hic interior, seu anima ejus aut spiritus, non est internus homo, sed internus homo est in illo, cum in illo amor mutuus; quae sunt interni hominis, sunt Domini, sic ut dici queat quod internus hominis sit Dominus; sed quia Dominus dat angelo seu homini dum vivit in amore mutuo, proprium caeleste, sic ut ei non appareat aliter quam quod is faciat bonum a se, inde internus homo praedicatur de homine sicut ejus foret; sed qui in amore mutuo est, is agnoscit et credit quod omne bonum et verum non ejus sit, sed Domini; et quod amare possit alium sicut se, et magis, si sicut angeli, quod amare possit alium plus quam se, quod sit donum Domini, a quo dono et ejus felici tantum recedit, quantum ab agnitione quod Domini sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.