From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #359

Study this Passage

  
/ 603  
  

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala. 1 Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve," (Matthaeus 11:29-30)

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ex amore sui et mundi omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7490?] 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (694, 4317, 5660).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1308

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1308. ‘Et faciamus nobis nomen’: quod significet ut inde fama potentiae, ex significatione ‘nomen sibi faciendi’ constare potest: norunt enim quod unusquisque in aliquo cultu esse velit; hoc enim commune est, etiam apud omnes gentes; quisque enim aliquod summum ens, cum spectat universum, et magis qui ordinem universi, agnoscit, et quia prosperitatem suam cupit, illud adorat; et praeterea est aliquod intus quod dictat, influit enim tale a Domino per angelos qui apud unumquemvis hominem; homo qui non talis est, is sub dominio spirituum infernalium est, nec agnoscit Deum: quia hoc norunt qui turres Babylonicas exstruunt, per doctrinalia et sancta ‘faciunt sibi nomen’, alioquin non coli potuissent, quod in mox sequentibus significatur per id quod alioquin ‘dispergerentur super facies totius terrae’, hoc est, quod non agnoscerentur; inde etiam sequitur, quo altius tales attollere possunt caput in caelum, eo plus nominis sibi faciunt: dominium eorum maximum est apud eos quibus aliquid conscientiae, nam eos ducunt quocumque; at vero quibus non conscientia, hos vinculis pluribus externis regunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3413

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3413. ‘Et impleverunt illos pulvere’: quod significet per terrestria, hoc est, per amores sui et lucri, constat a significatione ‘pulveris’ quod sit tale, de qua n. 249; sensus est quod illi qui ‘Philistaei’ vocantur, hoc est, qui non in vita sed in doctrina sunt, vera interiora obliterent per amores terrestres, qui sunt amor sui et amor lucri; ex illis amoribus dicti sunt incircumcisi, n. 2039, 1 2049, 2056, 2632; qui enim in illis sunt, non aliter possunt quam puteos Abrahami implere pulvere, hoc est, vera interiora Verbi obliterare per terrestria; nam 2 ex amoribus illis nequaquam possunt videre spiritualia, hoc est, illa quae lucis veri sunt a Domino; amores enim illi inducunt tenebras, et hae lucem illam exstinguunt, nam ut 3 dictum mox supra n. 3412, approximante luce veri a Domino, illi qui in sola doctrina sunt, non in vita, caligantur prorsus et obstupescunt, immo fiunt tales ut irascantur, et omni modo vera dissipare satagant; amor enim sui et lucri talis est ut non patiatur aliquid veri a Divino prope ad se accedere: sed usque gloriari et superbire possunt ex eo quod vera sciant, immo eadem ex quasi zelo praedicant, sed sunt ignes amorum illorum qui accendunt et excitant, et zelus est modo fervor inde; quod satis constare potest ex eo quod contra ipsissimam suam vitam cum simili zelo seu fervore praedicare queant. Haec 4 sunt terrestria, quibus ipsum Verbum, 5 quod est fons omnis veri, obstruitur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has qui in terrestribus amoribus sunt

3. The Manuscript places this after 3412

4. The Manuscript inserts omnis.

5. qui, in the Manuscript, the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.