From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #359

Study this Passage

  
/ 603  
  

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala. 1 Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve," (Matthaeus 11:29-30)

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ex amore sui et mundi omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7490?] 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (694, 4317, 5660).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1308

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1308. ‘Et faciamus nobis nomen’: quod significet ut inde fama potentiae, ex significatione ‘nomen sibi faciendi’ constare potest: norunt enim quod unusquisque in aliquo cultu esse velit; hoc enim commune est, etiam apud omnes gentes; quisque enim aliquod summum ens, cum spectat universum, et magis qui ordinem universi, agnoscit, et quia prosperitatem suam cupit, illud adorat; et praeterea est aliquod intus quod dictat, influit enim tale a Domino per angelos qui apud unumquemvis hominem; homo qui non talis est, is sub dominio spirituum infernalium est, nec agnoscit Deum: quia hoc norunt qui turres Babylonicas exstruunt, per doctrinalia et sancta ‘faciunt sibi nomen’, alioquin non coli potuissent, quod in mox sequentibus significatur per id quod alioquin ‘dispergerentur super facies totius terrae’, hoc est, quod non agnoscerentur; inde etiam sequitur, quo altius tales attollere possunt caput in caelum, eo plus nominis sibi faciunt: dominium eorum maximum est apud eos quibus aliquid conscientiae, nam eos ducunt quocumque; at vero quibus non conscientia, hos vinculis pluribus externis regunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.