From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #267

Study this Passage

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5701

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5701. ‘Quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem’: quod significet quod nequaquam 1 (conjungi possent) cum vero et bono Ecclesiae, constat ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in inverso ordine, ita in malo et in falso, de qua mox supra n. 5700; ex significatione ‘comedere panem’ quod sit conjungi, de qua etiam supra n. 5698; et ex repraesentatione ‘Hebraeorum’ quod sint qui in genuino ordine, ita in vero et bono Ecclesiae; quod per ‘terram Hebraeorum’ significetur Ecclesia, videatur n. 5136, 5236, et hoc quia Ecclesia Hebraea fuit altera Ecclesia Antiqua, n. 1238, 1241, 1343. ‘Comedere panem’ dicitur et supra ‘ponite panem’, quia per ‘panem’ significatur omnis cibus in genere, n. 2165, ita comessatio; causa quod per ‘panem’ significetur omnis cibus et ipsa comessatio, est quia ‘panis’ in spirituali sensu est caelestis amor, et caelestis amor in se continet omnia quae boni et veri sunt, ita omnia quae cibi spiritualis sunt; quod ‘panis’ sit caelestis amor, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, 3464, 3478, 3735, 4211, 4217, 4735, 4976.

Footnotes:

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2187

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2187. ‘Et comederunt’: quod significet communicationem sic, constare potest a significatione ‘comedere’ quod sit communicari, tum conjungi, quod ex Verbo quoque patet 1 : quod ‘comederent sanctificata sacrificiorum, in loco sancto, Aharon, filii ejus, Levitae, tum populus’, nihil aliud significavit quam communicationem, conjunctionem, et appropriationem, ut dictum ad locum Lev. 6:9, 10, supra n. 2177; erat enim cibus caelestis et spiritualis qui significabatur per sanctificata quae comedebant, ita appropriatio ejus. Sanctificata erant ex sacrificiis quae non adolebantur super altari, et comedebantur vel a sacerdotibus, vel a populo qui obtulit, ut constare potest a pluribus locis, ubi de sacrificiis agitur; quae comederentur a sacerdotibus, Exod. 29:32, 33; Lev. 6:9, 19 [KJV 16, 26]; 7:6, 15, 16, 18; 8:31; 10:12, 13; Num. 18:9-11: quae comederentur a populo, Lev. 19:5, 6; Deut. 12:27; 27:7, et alibi: et quod immundi non comederent de illis, Lev. 7:19-21; 22:4-7 convivia illa fiebant in loco sancto, juxta altare, vel ad ostium, aut in atrio tentorii; nec aliud significabant quam communicationem, conjunctionem et appropriationem bonorum caelestium; nam per illa repraesentabatur cibus caelestis; quid cibus caelestis, videatur n. 56-58, 680, 681, 1480, 1695; et dicebantur omnia illa ‘panis’, per quem quid significatur, videatur supra n. 2165; simile repraesentabatur per quod ‘Aharon et filii ejus comederent panes propositionis seu facierum in loco sancto’;

[2] Lev. 24:9;

lex pro naziraeo 2 lata quod

Ex omni quod ex uva, unde vinum, ab acinis usque ad cutem, diebus naziraeatus sui non comederet, Num. 6:4,

erat quia ‘naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, et caelestis homo talis est, ut spiritualia ne quidem nominare velit, ut in Parte Prima n. 202, 337, 880 ad fin. , 1647 videatur; et quia ‘vinum’ et ‘uva’, tum quicquid ex uva significabat spirituale, inde naziraeo prohibitum fuit de illis comedere, hoc est, communicationem cum illis habere, se illis conjungere, ac sibi illa appropriare:

[3] simile per ‘comedere’ intelligitur apud Esaiam,

Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac: quare appenditis argentum pro non pane, et laborem pro non ad satietatem? audite audiendo ad Me, et comedite bonum, et deliciabitur in pinguedine anima vestra, 55:1, 2:

tum quoque quod apud Johannem, Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio Paradisi Dei, Apoc. 2:7;

‘arbor vitae’ est ipsum caeleste, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas; ita ‘comedere de arbore vitae’ est idem ac manducare Dominum; et ‘manducare Dominum’ est donari amore et charitate, ita illis quae sunt vitae caelestis; sicut Ipse Dominus loquitur apud Johannem, Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum; qui manducat Me, ille vivet per Me, 6:51, 57: sed dixerunt, Durus est hic sermo; ... verum dixit Jesus, Verbo quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. Gen. 18:60, 63;

inde patet quid per ‘comedere’ intelligitur in Sacra Cena, Matth. 26:26-28; Marcus 14:22, 23; Luc. 22:19, 20, nempe communicationem habere, conjungi, et appropriare sibi.

[4] Inde 3 etiam liquet quid intelligitur 4 per quod Dominus dixit, Quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, Matth. 8:11;

non quod cum illis in regno Dei comesturi sint, sed quod fruituri bonis caelestibus, quae per ‘Abrahamum, Isacum et Jacobum’ significantur; nempe caelestibus amoris tam intimis, quae sunt ‘Abrahamus’, quam inferioribus quae sunt media, ut sunt rationalis, quae sunt ‘Isacus’, et adhuc inferioribus quae sunt caelestia naturalia, qualia sunt in primo caelo, quae per ‘Jacobum’ intellecta sunt; haec sunt sensus interni bonum verborum; quod haec ‘Abrahamus, Isacus et Jacobus’ sint, videatur n. 1893, et ubivis alibi ubi de illis agitur; nam sive dicatur, frui caelestibus illis, sive dicatur frui Domino, Qui per illos repraesentatur, idem est, nam a Domino omnia illa, et Dominus est Omne in omnibus illorum.

Footnotes:

1. The Manuscript has confirmari possit.

2. The Manuscript has naziraeis.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has significatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.