From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #232

Study this Passage

  
/ 603  
  

232. Quod Divino Vero quod procedit a Domino sit omnis potentia, et quod tantum angelis potentia sit, quantum receptiones Divini Veri a Domino sunt, videatur supra (137): sed angeli tantum receptiones Divini Veri sunt, quantum sunt receptiones Divini Boni, est enim omnis potentia veris ex bono, et nulla veris absque bono; et quoque est omnis potentia bono per vera, et nulla bono absque veris; ex conjunctione utriusque existit potentia. Simile est cum fide et amore; nam sive dicas verum aut fidem, idem est, quoniam omne fidei est verum; tum sive dicas bonum aut amorem, idem est, quoniam omne amoris est bonum. 1 Quanta potentia angelis est per vera ex bono, patuit etiam ex eo, quod malus spiritus solum inspectus ab angelis cadat in deliquium, et non appareat ut homo, et hoc usque dum angelus avertit oculos: causa quod tale per aspectum oculorum angelorum existat, est quia visus angelorum est ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum (videatur supra, 126-132): oculi etiam correspondent veris ex bono. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnis potentia in caelis sit veri ex bono, ita fidei ex amore (3091, 3563, 6413 [6423?] 8304, 9643, 10019, 10182).

Quod omnis potentia sit a Domino, quia ab Ipso omne verum quod fidei et bonum quod amoris (9327, 9410).

Quod haec potentia intelligatur per claves Petro [I]datas (6344).

Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (6948, 8200).

Quod haec potentia Domini sit quae intelligitur per sedere ad dextram Jehovae (3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133). Quod "dextra" sit potentia (10019).

2. [Swedenborg's footnote] Quod oculi correspondeant veris ex bono (4403-4421, 4523-4534, 6923).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8304

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8304. ‘Faciens mirabile?’: quod significet quod ab Ipso omnia media per quae potentia, constat ex significatione ‘mirabilium et miraculorum’ quod sint media potentiae Divinae, de qua n. 6910; quod ‘mirabilia’ sint media potentiae Divinae, est quia per illa adducebantur ad credendum quod Jehovah supremus Deorum esset, 1 immo quod non Deus praeter Ipsum, proinde quod solus colendus; et qui in hoc vero erant deinde in vera cultus Ipsius introducti sunt, quae sunt media potentiae, nam omnis potentia in 2 spirituali sensu inest veris quae a Divino, n. 3091, 6344, 3 6423, 6948, 8200; potentia in spirituali sensu est fugare et a se ejicere infernalem turbam, quod unice fit per vera; inde nunc est quod per ‘faciens mirabile’ significetur quod a Domino omnia media per quae potentia; 4 media potentiae Divinae per ‘mirabilia’ etiam significantur apud Davidem,

Cantate Jehovae, psallite Ipsi, meditamini in mirabilibus Ipsius omnibus; gloriamini in nomine sanctitatis Ipsius; quaerite Jehovam et robur Ipsius, quaerite facies Ipsius jugiter; memorate mirabilia Ipsius, prodigia Ipsius, et judicia oris Ipsius, Ps. 105:1-5.

5 Quod omnis potentia sit veris quae fidei a Domino, patet a Domini verbis ad Petrum, Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, Matth. 16:18, 19;

per ‘Petrum’ ibi repraesentatur fides, et per ‘petram’ in Verbo significatur fides, et per ‘clavem’ intelligitur potentia, videatur Praefatio ad Gen. xxii; tum n. 4738 fin. , 6344 fin.

Footnotes:

1. et

2. spiritualibus

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. per mirabilia etiam media potentiae divinae

5. The Manuscript inserts Et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10019

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10019. ‘Et implebis manum Aharonis, et manum filiorum ejus’: quod significet inaugurationem ad repraesentandum Divinam Potentiam Domini per Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex significatione ‘implere manum’ quod sit inaugurari ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et inde potentiam; duo erant per quae inauguratio in sacerdotium fiebat, unctio et impletio 1 manus; per unctionem fiebat inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Bonum, oleum enim, per quod unctio fiebat, 2 significabat 3 bonum amoris, n. 10011, et per impletionem manus fiebat inauguratio ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, et sic potentiam; per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, et manus praedicatur de vero quod ex bono, n. 3091, 3563, 4931, 8281, 9025; quoniam omnis potentia est veri ex bono, n. 5623, 6344, 4 6423, 6948, 8200, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643; et quia caput ac totum corpus exercet potentiam suam per manus, ac potentia est activum vitae apud hominem, ideo per ‘manum’ etiam significatur quicquid est apud hominem, ita ipse homo quatenus agens, n. 9133; ex quibus constare potest quid significatur per ‘implere manum’; quod 5 soli Domino omnis potentia sit, et nulla omnino angelo, spiritui, et homini, nisi quae inde, videatur n. 8200, 8281, 9327, 9410, 9639; quod per duo illa, nempe per unctionem et impletionem manus inauguratio fieret in sacerdotium, erat causa quia omnia quaecumque sunt et existunt 6 in caelis et in terris, se referunt ad bonum et ad verum.

[2] Quomodo autem 7 impletio manus fiebat, describitur in hoc capite a vers. 9-36, et quoque in Lev. viii vers. 22-fin. ; fiebat 8 per secundum arietem, qui ideo aries impletionum vocatur; processus impletionis erat quod aries ille mactaretur; de sanguine ejus daretur super auriculam auris dextrae, pollicem manus dextrae, pollicem pedis dextri, Aharonis et filiorum ejus; quod de sanguine ex altari, et de oleo unctionis, spargeretur super Aharonem et filios ejus, ac super vestes eorum; quod adeps, cauda, adeps super intestinis, reticulum jecoris, renes et eorum adeps, ac armus dexter, ex ariete illo; tum panis, placentae, et lagana 9 azymorum, ex 10 corbe, ponerentur super volis Aharonis et filiorum ejus, et agitarentur; ac postea adolerentur super holocausto ex primo ariete; quod pectus, postquam agitatum, et armus sinister, essent 11 Aharoni et filiis ejus, ac caro illa cocta in loco sancto, atque panis residuus 12 in corbe, ad ostium tentorii conventus ab illis comederentur; hic processus impletionum manus erat; quid autem singula significabant, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

[3] Divina Potentia Domini, quae repraesentabatur per impletionem manus Aharonis et filiorum ejus, est Divina Potentia salvandi genus humanum; et potentia salvandi genus humanum est potentia super caelos et super inferna; nam per illam potentiam Domini, et non per aliam, salvatur homo; influit enim omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei per caelos a Domino; quae non possunt influere nisi removeantur inferna, nam ab infernis omne malum, et inde omne falsum; homo per remotionem malorum et inde falsorum ab infernis, et tunc per influxum boni amoris et veri fidei per caelum a Domino, salvatur; quod Dominus cum in mundo fuit, subjugaverit inferna ac redegerit in ordinem caelos, et acquisiverit sibi Divinam Potentiam super illa, videatur n. 9486, 9715, 9809, 9937, et citata n. 9528 fin. Haec potentia Domini est quae repraesentabatur per impletionem manus sacerdotum, nam per sacerdotium significabatur omne opus salvationis Domini, n. 9809.

[4] Quod Domino illa potentia sit, docet Ipse apertis verbis, apud Matthaeum, Data est Mihi omnis potestas in caelis et in terris, 28:18:

et apud Lucam, Jesus dixit ad septuaginta, dicentes quod daemonia illis oboediant; Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et super scorpios, et super omnem potestatem hostis, ut nihil quicquam vobis noceat: omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, 10:19, 22;

per haec describitur potestas Domini super inferna; ‘daemonia’ sunt qui in infernis, ‘serpentes et scorpii’ sunt mala et falsa mali, ‘calcare super illos’ est destruere illa; inferna etiam intelliguntur per ‘hostem’ super quem potestatem haberent 13 .

[5] Quod Dominus Sibi illam potestatem 14 acquisiverit cum in mundo 15 fuit, constat apud Esaiam,

Quis Hic Qui venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui, magnus ad salvandum? salutem praestitit Mihi bracchium Meum; ideo factus est illis in Salvatorem, 63:1-10;

quod illa de Domino dicantur, notum est in Ecclesia 16 :

pariter quae alibi apud eundem,

Salutem praestitit Ipsi bracchium Suum, et justitia Sua suscitavit Ipsum; inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum; et venit Zioni Redemptor 17 , 59:16-21:

et apud Davidem,

Dictum Jehovae ad dominum meum, Sede ad dextram Meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium; Dominus ad dextram tuam, Ps. 110:1 seq. ;

quod haec de Domino dicta sint, docet 18 Ipse Dominus apud Matthaeum 22:42 19 [KJV 44]; describitur ibi dominium Ipsius super inferna per ‘sedere ad dextram’, nam per ‘dextram’ significatur potentia quae est Divino Vero ex Divino Bono; inferna et inde mala et falsa sunt inimici qui ponerentur 20 scabellum pedum Ipsius, et quoque hostes in quorum medio dominaretur.

[6] Quod ‘dextra Jehovae’ sit Divina potentia, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Moschen, Dextra Tua, Jehovah, magnifica est robore, dextra Tua, Jehovah, confringit hostem, Exod. 15:6:

apud Davidem,

Deus, das mihi scutum salutis, et dextra Tua sustentat me, Ps. 18:36 [KJV Ps. 18:35]:

apud eundem,

Bracchium eorum non servavit eos, sed dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum Tuarum, Ps. 44:4 [KJV Ps. 44:3];

dicitur ‘dextra Tua, et bracchium Tuum, et lux facierum’, quia ‘dextra’ est potentia, ‘bracchium’ est robur 21 , et ‘lux facierum’ est Divinum Verum ex Divino Bono; quod ‘bracchium’ sit robur 22 , videatur n. 4932, 4934, 4935, 7205, quod ‘lux’ sit Divinum Verum, n. 9548, 9684, et quod ‘facies Jehovae’ sit Divinum Bonum, n. 222, 5585, 9306:

apud eundem,

Deus, me sustentat dextra Tua, Ps. 63:9 [KJV Ps. 63:8]:

apud eundem,

Jehovah, Tibi bracchium cum virtute, fortis est manus Tua, exaltabitur dextra Tua, Ps. 89:14 [KJV Ps. 89:13]:

apud Esaiam,

Juravit Jehovah per dextram 23 Suam, per bracchium roboris Sui, 62:8:

et apud Davidem,

Jehovah, sit manus Tua pro viro dextrae Tuae; pro filio hominis confortasti Tibi; tunc non recedemus a Te, Ps. 80:18, 19 [KJV Ps. 80:17, 18].

Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, 26:64:

et apud Lucam, Ex nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, 22:69;

quod ‘Filius hominis’ sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 9807, at 24 quod ‘dextra’ sit Divina Potentia, constat ex illis quae 25 nunc ostensa sunt; ideo quoque dicitur ‘dextra potentiae’ et ‘dextra virtutis’. Ex his 26 nunc patet quid repraesentatum est per unctionem Aharonis et filiorum ejus, et quid per impletionem manus eorum, quod nempe per unctionem Divinum Bonum Divini Amoris in Domino, n. 9954 ad fin. , et per impletionem manus eorum Divinum Verum et inde Divina Potentia; quod omnis potentia sit Divino Bono per Divinum Verum, et quod illa 27 soli Domino, videantur loca supra citata; ideo quoque Dominus in Verbo Veteris Testamenti vocatur Heros, Vir belli, et quoque Jehovah Zebaoth seu Exercituum.

Footnotes:

1. manum

2. significat, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. id Bonum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. tam in coelo quam in mundo

7. itaque

8. The Manuscript inserts enim.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. in

11. esset

12. qui

13. The Manuscript inserts a Domino.

14. potentiam

15. The Manuscript places this after fuit.

16. unicuivis patet

17. The Manuscript inserts et recedentibus a praevaricatione in Jacobo.

18. The Manuscript places this after Dominus.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The Manuscript inserts ad.

21. brachium est potentia

22. potentia

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. et

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. inde

27. The Manuscript inserts sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.