From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #202

Study this Passage

  
/ 603  
  

202. Hic primum aliquid dicetur, quid sit esse in forma caeli. Homo creatus est ad imaginem caeli et ad imaginem mundi; internum ejus ad imaginem caeli, et externum ejus ad imaginem mundi (videatur supra, 57): sive dicas ad imaginem, sive secundum formam, idem est. Sed quia homo per mala voluntatis suae, et inde per falsa cogitationis, destruxit apud se imaginem caeli, ita formam ejus, et loco ejus intulit imaginem et formam inferni, ideo internum ejus a prima nativitate clausum est; quae causa est, quod homo, secus ac animalia omnis generis, in meram ignorantiam nascatur: ut vero ei restauretur imago seu forma caeli, instruendus est in talibus quae sunt ordinis; nam, ut supra dictum est, secundum ordinem est forma. Verbum continet omnes leges ordinis Divini, nam leges ordinis Divini sunt praecepta quae ibi; quantum itaque homo scit illa, et vivit secundum illa, tantum aperitur ei internum ac ibi e novo formatur ordo seu imago caeli; inde patet, quid sit esse in forma caeli, quod nempe sit vivere secundum illa quae in Verbo. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod homo quantum secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum Divina vera, tantum sit homo (4839, 6605, 6626). Quod homo sit in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (4219, 4220 [4222?] 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [5126, 5127, 3628?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita in contrarium ordini Divino, et quod inde sit quod in meram ignorantiam, et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem inauguretur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6626

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6626. Mirabilia referam: Dominus Qui 1 solus est Homo, ex Quo angeli, spiritus et incolae telluris, homines vocantur 2 ; 3 Ipse per influxum Suum in caelum facit ut universum caelum repraesentet et referat unum hominem, et per influxum per caelum et a Se immediate in singulos ibi facit ut unusquisque appareat ut homo, angeli in pulchriore et splendidiore forma quam ut describi queat; similiter per influxum in spiritum hominis; immo apud angelum, spiritum et hominem, qui in charitate erga proximum et in amore in Dominum vivit, omnium minima cogitationis referunt hominem, ex causa quia charitas illa et amor ille est a Domino, et quicquid a Domino est, hoc refert hominem; illa etiam sunt quae faciunt hominem. Vice versa autem in inferno, quia illi qui ibi, in contrariis charitati et amori caelesti sunt, in suo lumine quidem apparent sicut homines, at in luce caeli sicut monstra horrenda in quorum quibusdam vix aliquid humanae formae cognoscitur; causa est quia influxus Domini per caelum non recipitur, sed rejicitur, vel exstinguitur, vel pervertitur, unde tales apparent; similiter in minimis eorum cogitationis, seu in ideis, tales formae sunt, nam qualis quis est in toto, talis est in parte, sunt enim analoga et homogenea; illa forma in qua apparent, est etiam forma inferni in quo sunt; quodlibet enim infernum habet suam formam quae in luce caeli est instar monstri, et qui eorum inde apparent, dignoscuntur ex forma e quo inferno sunt; apparuerunt mihi in portis, quae patuerunt in mundum spirituum, et visi sunt sicut monstra multa varietate; quod portae inferni in mundum spirituum pateant, videatur n. 5852.

FINIS LIBRI GENESEOS

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts et apparent homines.

3. Dominus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5126

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5126. ‘Et dabis scyphum Pharaonis in manum illius’: quod significet ut inde inserviant interiori naturali, constat a significatione ‘dare scyphum ad bibendum’ quod sit appropriare, de qua supra n. 5120; quod etiam sit inservire, patet; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, 5118. Quod sit naturale interius et naturale exterius et quod naturale exterius constituatur ex illis quae immediate per sensualia e mundo in mentem naturalem, nempe in ejus memoriam et inde in imaginationem, intrant, videatur n. 5118.

[2] Ut sciatur quid exterius naturale et quid interius, quae sunt exterioris hominis, et inde quid rationale quod est interioris hominis, paucis dicendum, est: homo a sua infantia usque ad pueritiam est mere sensualis, nam tunc terrestria, corporea et mundana, solum recipit per sensualia corporis; ex illis etiam tunc ejus ideae et cogitationes sunt; communicatio cum interiore homine nondum aperta est, dumtaxat tantum ut capere illa possit et retinere; innocentia quae tunc illi, est solum externa, non autem interna, nam vera innocentia habitat in sapientia; per illam, nempe per innocentiam externam, redigit Dominus in ordinem illa quae per sensualia intrant; absque influxu innocentiae a Domino in prima illa aetate nusquam aliquod 1 fundamentale existeret, super quo intellectuale seu rationale quod homini proprium 2 , potuisset strui:

[3] a pueritia ad adolescentiam aperitur communicatio ad interius naturale, per id quod discat decorum, civile et honestum, tam per instructionem a parentibus et magistris quam per studia: ab adolescentia autem ad juvenilem aetatem, aperitur communicatio inter naturale et rationale, per id quod tunc discat vera et bona vitae civilis et moralis, et imprimis vera et bona vitae spiritualis, per auditionem et lectionem Verbi; sed quantum tunc imbuit bona per vera, hoc est, quantum facit vera quae discit, tantum aperitur rationale, at quantum non imbuit bona per vera, seu quantum non facit vera, tantum non aperitur rationale, at usque manent cognitiones in naturali, nempe in ejus memoria, ita quasi extra domum in limine;

[4] quantum autem tunc et in sequente aetate infirmat illa, 3 negat et facit contra illa, hoc est, loco illorum credit falsa et agit mala, tantum occluditur rationale, et quoque 4 interius naturale; at usque tantum communicationis ex Divina Domini Providentia remanet ut aliquo intellectu capere illa possit, sed usque non sibi appropriare nisi seriam paenitentiam agat, et diu dein cum falsis et malis luctetur; apud illos autem qui se regenerari patiuntur, contrarium evenit, per gradus seu successive apud illos aperitur rationale, et illi subordinatur interius naturale, et huic exterius; hoc fit 5 imprimis sin aetate juvenili usque ad adultam, et progressive ad ultimam vitae eorum, et postea in caelo in aeternum. Inde sciri potest quid interius et quid exterius apud hominem.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript inserts tandem.

5. ab

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.