From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #202

Study this Passage

  
/ 603  
  

202. Hic primum aliquid dicetur, quid sit esse in forma caeli. Homo creatus est ad imaginem caeli et ad imaginem mundi; internum ejus ad imaginem caeli, et externum ejus ad imaginem mundi (videatur supra, 57): sive dicas ad imaginem, sive secundum formam, idem est. Sed quia homo per mala voluntatis suae, et inde per falsa cogitationis, destruxit apud se imaginem caeli, ita formam ejus, et loco ejus intulit imaginem et formam inferni, ideo internum ejus a prima nativitate clausum est; quae causa est, quod homo, secus ac animalia omnis generis, in meram ignorantiam nascatur: ut vero ei restauretur imago seu forma caeli, instruendus est in talibus quae sunt ordinis; nam, ut supra dictum est, secundum ordinem est forma. Verbum continet omnes leges ordinis Divini, nam leges ordinis Divini sunt praecepta quae ibi; quantum itaque homo scit illa, et vivit secundum illa, tantum aperitur ei internum ac ibi e novo formatur ordo seu imago caeli; inde patet, quid sit esse in forma caeli, quod nempe sit vivere secundum illa quae in Verbo. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod Divina vera sint leges ordinis (2247 [2447?] 7995).

Quod homo quantum secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum Divina vera, tantum sit homo (4839, 6605, 6626). Quod homo sit in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (4219, 4220 [4222?] 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [5126, 5127, 3628?] 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).

Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita in contrarium ordini Divino, et quod inde sit quod in meram ignorantiam, et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem inauguretur (1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).

Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (5700, 6690, 9931, 10303).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6626

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6626. Mirabilia referam: Dominus Qui 1 solus est Homo, ex Quo angeli, spiritus et incolae telluris, homines vocantur 2 ; 3 Ipse per influxum Suum in caelum facit ut universum caelum repraesentet et referat unum hominem, et per influxum per caelum et a Se immediate in singulos ibi facit ut unusquisque appareat ut homo, angeli in pulchriore et splendidiore forma quam ut describi queat; similiter per influxum in spiritum hominis; immo apud angelum, spiritum et hominem, qui in charitate erga proximum et in amore in Dominum vivit, omnium minima cogitationis referunt hominem, ex causa quia charitas illa et amor ille est a Domino, et quicquid a Domino est, hoc refert hominem; illa etiam sunt quae faciunt hominem. Vice versa autem in inferno, quia illi qui ibi, in contrariis charitati et amori caelesti sunt, in suo lumine quidem apparent sicut homines, at in luce caeli sicut monstra horrenda in quorum quibusdam vix aliquid humanae formae cognoscitur; causa est quia influxus Domini per caelum non recipitur, sed rejicitur, vel exstinguitur, vel pervertitur, unde tales apparent; similiter in minimis eorum cogitationis, seu in ideis, tales formae sunt, nam qualis quis est in toto, talis est in parte, sunt enim analoga et homogenea; illa forma in qua apparent, est etiam forma inferni in quo sunt; quodlibet enim infernum habet suam formam quae in luce caeli est instar monstri, et qui eorum inde apparent, dignoscuntur ex forma e quo inferno sunt; apparuerunt mihi in portis, quae patuerunt in mundum spirituum, et visi sunt sicut monstra multa varietate; quod portae inferni in mundum spirituum pateant, videatur n. 5852.

FINIS LIBRI GENESEOS

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts et apparent homines.

3. Dominus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2447

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2447. Quod ‘a cum Jehovah e caelo’ significet quod ex legibus ordinis quoad verum, quia se separant a bono, non constare potest nisi a sensu interno, per quem detegitur quomodo se habet cum punitionibus et damnationibus, quod nusquam a Jehovah, hoc est a Domino, veniant, sed ab ipso homine, malo spiritu, et diabolo, et hoc ex legibus ordinis quoad verum, quia se separant a bono:

[2] omnis ordo est a Jehovah, hoc est, Domino, secundum quem ab Ipso reguntur omnia et singula, sed cum multiplici differentia, nempe ex voluntate, ex beneplacito, ex venia, et ex permissione; quae ex voluntate et beneplacito, illa sunt ex legibus ordinis quoad bonum, etiam plura quae ex venia, aliqua etiam quae ex permissione; 1 at cum homo separat se a bono, tunc conjicit se in leges ordinis quae sunt veri separati a bono, quae tales sunt ut damnent; nam omne verum damnat hominem et dejicit in infernum, at Dominus ex bono, hoc est, ex misericordia salvat, et attollit in caelum; inde constat quod ipse homo sit, qui semet damnat.

[3] Quae ex permissione fiunt, pleraque talia sunt, ut pro exemplo, quod unus diabolus puniat et cruciet alterum, praeter innumerabilia alia; haec sunt ex legibus ordinis quoad verum separatum a bono, nam aliter non potuissent in vinculis teneri, nec retineri quin ruerent in omnes probos et bonos, et eos in aeternum perderent; hoc ne fiat, est bonum quod spectatur a Domino; se similiter hoc habet ac in tellure, ubi rex clemens et mitis, qui nihil nisi bonum intendit et facit; nisi toleraret quod leges ejus punirent malos et scelestos, tametsi ille neminem punit, sed potius dolet quod tales sint ut mala eos punire debeant, ipsum suum regnum in praedam talibus relinqueret, quod summae inclementiae, et summae immisericordiae foret:

[4] inde patet quod Jehovah nusquam pluere fecerit sulphur et ignem, hoc est, damnaverit ad infernum, sed quod ipsi 2 qui in malo et inde in falso fuerant, id fecerint, ex causa quia se separarunt a bono et sic conjecerunt in leges ordinis ex solo vero: inde nunc sequitur quod ille sit sensus internus horum verborum.

[5] Quod in Verbo tribuatur Jehovae seu Domino, malum, punitio, maledictio, damnatio, et plura, ut hic quod ‘pluere fecit sulphur et ignem’:

apud Ezechielem,

Disceptabo cum eo peste et sanguine, ... ignem et sulphur pluere faciam super eum, 38:22

apud Esaiam,

Flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis, 30:33:

apud Davidem,

Jehovah pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur, Ps. 11:6:

apud eundem,

Ascendit fumus e naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius [comedit] prunae arserunt ex Ipso, Ps. 18:9, 10 [KJV Ps. 18:8, 9]:

apud Jeremiam,

Ne exeat sicut ignis furor Meus, et ardeat, et nemo exstinguens, 21:12:

apud Mosen,

Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, Deut. 32:22;

praeter similia multis aliis in locis. Quod talia in Verbo tribuantur Jehovae seu Domino, ut dictum 3 , explicatum est in Parte Prima n. 223, 245, 589, 592, 696, 735, 1093, 4 , 1683, 1874; tantum enim abest ut talia a Domino veniant, quantum abest bonum a malo, seu caelum ab interno, seu Divinum a diabolico; malum, infernum et diabolus illa faciunt, nusquam Dominus, Qui est ipsa misericordia, et ipsum bonum; sed quia ita apparet, inde ex causis de quibus in locis citatis tribuuntur.

[6] Quod in hoc versu dicatur quod ‘Jehovah pluere fecit cum Jehovah e caelo’ apparet in sensu litterae, sicut quod duo essent, unus in terra, et unus in caelo; sed sensus internus docet quomodo etiam hoc intelligendum, nempe quod per Jehovam primo nominatum intelligatur Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, i hoc capite intellectum per ‘duos viros’, et quod per Jehovam secundo nominatum intelligatur Ipsum Divinum quod Pater dicitur, de quo in capite praecedente, tum quod hoc Trinum in Domino sit 5 , sicut Ipse dicit apud Johannem, Qui vidit Me, vidit Patrem; ... credite Mihi, quod Ego Patre, et Pater in Me, 14:9-11;

et de Sancto procedente, apud eundem,

Paracletus non loquetur a seipso, ... ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, 16:13-15;

ita unus Jehovah, tametsi duo hic nominantur; quod duo, est causa quia omnes leges ordinis sunt ex Divino Ipso, Divino Humano, et Sancto procedente Domini.

Footnotes:

1. The Manuscript has similiter quae ex vero, sed tunc verum est boni.

2. The Manuscript has illi.

3. The Manuscript places this before tribuantur.

4. The Manuscript and the First Latin Edition insert 1638.

5. The Manuscript has est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.